Page images
PDF
EPUB

AENEIDOS

LIBER SEPTIMUS.

TU quoque litoribus nostris, Aencïa nutrix,
Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti.
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen

Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat,
At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

Aggere conposito tumuli, postquam alta quierunt
Aequora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus
Luna negat splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxuma Circaeae raduntur litora terrae :
Dives inadcessos ubi Solis filia lucos

Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenuis percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum,

Vincla recusantum, et sera sub nocte rudentum :
Saetigerique sues, atque in praesepibus ursi
Saevire, ac formae magnorum ululare luporum :
Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
Induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
Quae ne monstra pii paterentur talia Troës
Delati in portus, nçu litora dira subirent;
Neptunus ventis inplevit vela secundis :

Atque fugam dedit, et praeter vada fervida vexit.
Jamque rubescebat radiis mare, et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:

Quom venti posuere, omnisque repente reşedit

Flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.
Atque hîc Aeneas ingentem ex aequore lucum
Prospicit. hunc inter fluvio Tiberinus amoeno,
Vorticibus rapidis et multa flavus arena,

In mare prorumpit. variae circumque supraque
Adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
Aethera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis, terraeque advertere proras
Imperat, et lactus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Quom primum Ausoniis exercitus adpulit oris,
Expediam, et primae revocabo exordia pugnae.
Tu vatem, tu, Diva, mone. dicam horrida bella:
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam
Hesperiam. major rerum mihi nascitur ordo:
Majus opus moveo. rex arva Latinus et urbes
Jam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
Adcipimus. Fauno Picus pater: isque parentem
Te, Saturne, refert tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic, fato divôm, prolesque virilis
Nulla fuit, primaque oriens erepta juventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
Jam matura viro, jam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia petit ante alios pulcherrimus omnis
.Turnus, avis atavisque potens: quem regia conjunx
Adjungi generum miro properabat amore;
Sed variis portenta deûm terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,

Sacra comam, multosque metu servata per annos 1

Quam pater inventam, primas quom conderet arces, Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus, Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis. Hujus apes summum densae, (mirabile dictu) Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae, Obsedere apicem; et, pedibus per mutua nexis, Examen subitum ramo frondente pependit. Continuo vates, Externum cernimus, inquit, Adventare virum, et partis petere agmen easdem Partibus ex iisdem, et summa dominarier arce. Praeterea, castis adolet dum altaria taedis, I Ut juxta genitorem adstat Lavinia virgo, Visa (nefas) longis conprendere crinibus ignem, Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari: Regalisque adcensa comas, adcensa coronam, Insignem gemmis: tum fumida lumine fulvo Involvi, ac totis Volcanum spargere tectis. Id vero horrendum, ac visu mirabile ferri: Namque fore inlustrem fama fatisque canebant Ipsam; sed populo magnum portendere bellum. At rex sollicitus monstris, oracula Fauni, Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta Consulit Albunea: nemorum quae maxuma sacro Fonte sonat, saevamque exhalat opaca mephitim. Hinc Italae gentes, omnisque Oenotria tellus, In dubiis responsa petunt. huc dona sacerdos Quam tulit, et caesarum ovium, sub nocte silenti Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit, Multa modis simulacra videt volitantia miris: Et varias audit voces, fruiturque deorum Conloquio, atque imis Acheronta adfatur Avernis. Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus, Centum lanigeras mactabat rite bidentis,

Atque harum effultus tergo stratisque jacebat
Velleribus. subita ex alto vox reddita luco est:
Ne pete connubiis natam sociare Latinis,

,, O mea progenies, thalamis neu crede paratis.
,, Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum
, Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes
,, Omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens
Adspicit Oceanum, vertique regique videbunt.

[ocr errors]

Haec responsa patris Fauni, monitusque silenti
Nocte datos; non ipse suo premit ore Latinus:
Sed circum late volitans jam Fama per urbis
Ausonias tulerat ; quom Laomedontia pubes
Gramineo ripae religavit ab aggere classem.

Aeneas, primique duces, et pulcher Iülus;
Corpora sub ramis deponunt arboris altae:
Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam
Subjiciunt epulis, (sic Juppiter ille monebat)
Et Cereale solum pomis agrestibus augent.
Consumtis hîc forte aliis; ut vertere morsus
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi;
Et violare manu malisque audacibus orbem
Fatalis crusti, patulis nec parcere quádris ;
Heus! etiam mensas consumimus ? inquit Iülus;
Nec plura adludens. ea vox audita laborum
Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit.
Continuo, Salve fatis mihi debita Tellus,
Vosque, ait, o fidi Troiae salvete Penates.

Hic domus, haec patria est. genitor mihi taliä, namque
Nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit:

66

Quom te, nate, fames ignota ad litora vectum ,,Adcisis coget dapibus consumere mensas;

[ocr errors]

Tum sperare domos defessus, ibique memento

[ocr errors]

Prima locare manu molirique aggere tecta. "

Haec erat illa fames: haec nos suprema manebat,

Exitiis positura modum.

Quare agite, et, primo laeti cum lumine solis,

Quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis;
Vestigemus, et a portu diversa petamus.

Nunc pateras libate Jovi, precibusque vocate
Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.
Sic deinde effatus frondenti tempora ramo
Inplicat, et Geniumque loci, primamque deorum
Tellurem; Nymphasque, et adhuc ignota precatur
Flumina tum Noctem, Noctisque orientia signa,
Idaeumque Jovem, Phrygiamque ex ordine Matrem;
Invocat; et duplices Coeloque Ereboque parentis.
Hic pater omnipotens ter coclo clarus ab alto
Intonuit radiisque ardentem lucis et auro
Ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
Diditur hic subito Troiana per agmina rumor,
Advenisse diem, quo debita moenia condant.
Certatim instaurant epulas, atque omine magno
Crateras laeti statuunt, et vina coronarit..

Postera quom prima lustrabat lampade terras
Orta dies; urbem, et fines, et litora gentis
Diversi explorant haec fontis stagna Numici,
Hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos.
Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni
Centum oratores augusta ad moenia regis
Ire jubet, ramis velatos Palladis omnis:
Donaque ferre viro, pacemque exposcère Teucris.
Haud mora festinant jussi, rapidisque feruntur
Passibus. ipse humili designat moenia fossa.
Moliturque locum; primasque in litore sedes;
Castrorum in morem, pinnis atque aggere cingit.

« PreviousContinue »