Tum canit Hesperidum miratam mala puellam : Tum Phaetontiadas musco circumdat amarae Corticis, atque solo proceras erigit alnos.
Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum Aonas in montis ut duxerit una sororum : Utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis: Ut Linus haec illi divino carmine pastor, Floribus atque apio crinis ornatus amaro, Dixerit Hos tibi dant calamos (en accipe) Musae; Ascraeo quos ante seni: quibus ille solebat Cantando rigidas deducere montibus ornos. His tibi Grynei nemoris dicatur origo :
Ne quis sit lucus, quo se plus jactet Apollo.
Quid loquar, ut Scyllam Nisi, quam fama secuta est, Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto
(Ah!) timidos nautas canibus lacerasse marinis ; Aut ut mutatos Terei narraverit artus ?
Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit? Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante Infelix sua tecta supervolitaverit alis?
Omnia quae, Phoebo quondam meditante, beatus Audiit Eurotas, jussitque ediscere laurus,
Ille canit: pulsae referunt ad sidera valles. Cogere donec ovis stabulis, numerumque referre Jussit, et invito processit vesper Olympo.
MELIBOEUS.
CORYDON, TH YR SIS
FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis, Conpulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum ; Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas. Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
Et cantare pares, et respondere parati.
Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, Vir gregis ipse caper deerraverat. atque ego Daphnin Adspicio ille ubi me contra videt: Ocius, inquit, Huc ades, o Meliboee: caper tibi salvus tibi salvus, et haedi. Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. Huc ipsi potum venient per prata juvenci: Hîc viridis tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.
Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida, habebam, Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos:
Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. Posthabui tamen illorum mea seria ludo.
Alternis igitur contendere versibus ambo
Coepere alternos Musae meminisse volebant.
Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite; proxuma Phoebi Versibus ille facit: aut, si non possumus omnes,
arguta sacra pendebit fistula pinu.
Pastores, edera crescentem ornate poëtam, Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro: Aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
Saetosi caput hocc' apri, tibi Delia, parvus Et ramosa Mycon vivacis cornua cervi. Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota Puniceo stabis suras evincta cothurno.
Sinum lactis, et haec te liba, Priape, quot annis Exspectare sat est custos es pauperis horti. Nunc te marmoreum pro tempore fecimus: at tu, Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, Candidior cycnis, edera formosior alba: Quom primum pasti repetent praesepia tauri, Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
Immo ego Sardois videar tibi amarior herbis, Horridior rusco, projecta vilior alga;
Si mihi non haec lux toto jam longior anno est. Ite domum pasti, si quis pudor, ite juvenci.
Muscosi fontes, et somno mollior herba
Et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, Solstitium pecori defendite. jam venit aestas Torrida jam laeto turgent in palmite gemmae.
Hic focus, et taedae pingues, hîc plurimus ignis Semper, et adsidua postes fuligine nigri.
Hic tantum Boreae curamus frigora, quantum Aut numerum lupus, aut törrentia flumina ripas.
Stant et juniperi, et castaneae hirsutae :
Strata jacent passim sua quaque sub arbore poma. Omnia nunc rident. at si formosus Alexis
Montibus his abeat, videas et flumina sicca. THYRSIS.
Aret ager vitio moriens sitit aëris herba: Liber pampineas invidit collibus umbras. Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit : Juppiter et laeto descendet plurimus imbri. CORYDON.
Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo. Phyllis amat corulos: illas dum Phyllis amabit, Nec myrtus vincet corulos, nec laurea Phoebi. THYRSIS.
Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, Populus in fluviis, abies in montibus altis: Saepius at si me, Lycida formose, revisas, Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsin. Ex illo Corydon, Corydon est tempore nobis..
PHARMACEUTRIA.
DAMON, ALPHESIBOEUS.
PASTORUM Musam Damonis et Alphesiboei, Inmemor herbarum quos est mirata juvencal Certantis, quorum stupefactae carmine lynces, Et mutata suos requierunt flumina cursus: Damonis Musam dicemus et Alphesiboei. Tu mihi, seu magni superas jam saxa Timavi, Sive oram Illyrici legis aequoris; en erit umquam Ille dies, mihi quom liceat tua dicere facta? En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno? A te principium : tibi desinet. adcipe jussis Carmina coepta. tuis atque hanc sine tempora circum Inter victrices ederam tibi serpere laurus,
Frigida vix coelo noctis decesserat umbra, Quom ros in tenera pecori gratissimus herba : Incumbens tereti Damon sic coepit olivae.
Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum: Conjugis indigno Nisae deceptus amore
Dum queror, et divos (quamquam nil testibus illis Profeci) extrema moriens tamen adloquor hora. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis Semper habet; semper pastorum ille audit amores, Panaque, qui primus calamos non passus inertis.
« PreviousContinue » |