Page images
PDF
EPUB

Nec vero Alciden me sum laetatus euntem

Adcepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque :

Diis quamquam geniti, atque invicti viribus essent.
Tartareum ille manu custodem in vincla petivit
Ipsius a solio regis, traxitque trementem:
Hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.
Quae contra breviter fata est Amphrysia vates:
Nullae hîc insidiae tales; absiste moveri :
Nec vim tela ferunt: licet ingens janitor antro
Aeternum latrans exsanguis terreat umbras:
Casta licet patrui servet Proserpina limen.
Troïus Aeneas, pietate insignis et armis,
Ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
Si te nulla movet tantae pietatis imago,

At ramum hunc (aperit ramum qui veste latebat)
Adgnoscas. tumida ex ira tum corda residunt:
Nec plura his. ille admirans venerabile donum
Fatalis virgae, longo post tempore visum,
Caeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat.
Inde alias animas, quae per juga longa sedebant,
Deturbat, laxatque foros: simul adcipit alveo
Ingentem Aenean, gemuit sub pondere cymba
Sutilis, et multam adcepit rimosa paludem.
Tandem trans fluvium incolumes vatemque virumque
Informi limo glaucaque exponit in ulva.

Cerberus haec ingens latratu regna trifauci
Personat, adverso recubans inmanis in antro.
Cui vates, horrere videns jam colla colubris,
Melle soporatam et medicatis frugibus offam
Objicit. ille, fame rabida tria guttura pandens,
Conripit objectam, atque inmania terga resolvit
Fusus humi, totoque ingens extenditur antro,
Occupat Aeneas aditum custode sepulto,

Evaditque celer ripam inremeabilis undae.
Continuo auditae voces, vagitus et ingens,
Infantumque animae flentes in limine primo:
Quos dulcis vitae exsortis, et ab ubere raptos,
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.
Hos juxta falso damnati crimine mortis.

Nec vero hae sine sorte datae, sine judice, sedes.
Quaesitor Minos urnam movet: ille silentum
Conciliumque vocat, vitasque et crimina discit.
Proxuma deinde tenent maesti loca, qui sibi letum ...
Insontes peperere manu, lucemque perosi
Projecere animas. quam vellent aethere in alto
Nunc et pauperiem et duros perferre labores!

Fas obstat, tristique palus inamabilis unda
Adligat, et novies Styx interfusa coërcet.

Nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem
Lugentes campi. sic illos nomine dicunt.

Hîc, quos durus amor crudeli tabe peredit,

Secreti celant calles, et myrtea circum

Silva tegit. curae non ipsa in morte relinquunt.
His Phaedram Procrinque locis, maestamque Eriphylen,
Crudelis nati monstrantem volnera, cernit,
Euadnenque, et Pasiphaën: his Laodamia

It comes, et, juvenis quondam, nunc femina Caenis,
Rursus et in veterem fato revoluta figuram.

Inter quas Phoenissa recens a volnere Dido
Errabat silva in magna: quam Troïus heros,
Ut primum juxta stetit, adgnovitque per umbram
Obscuram, qualem primo qui surgere mense
Aut videt, aut vidisse putat per nubila Lunam,
Demisit lacrimas, dulcique adfatus amore est :
Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo

Venerat, exstinctam, ferroque extrema secutam ;

Funeris heu tibi caussa fui ? per sidera juro,

Per superos, et si qua fides tellure sub ima est;
Invitus, Regina, tuo de litore cessi.

Sed me jussa deûm, quae nunc has ire per umbras,
Per loca senta situ cogunt, noctemque profundam,
Imperiis egere suis nec credere quivi

Hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.

Siste gradum, teque adspectu ne subtrahe nostro.
Quem fugis? extremum fato quod te adloquor, hocc' est.
Talibus Aeneas ardentem et torva tuentem

Lenibat dictis animum, lacrimasque ciebat.
Illa solo fixos oculos aversa tenebat:

Nec magis incepto voltum sermone movetur,
Quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
Tandem conripuit sese, atque inimiça refugit
In nemus umbriferum conjunx ubi pristinus illi
Respondet curis, aequatque Sychaeus amorem,
Nec minus Aeneas, casu percussus iniquo,
Prosequitur lacrimans longe, et miseratur euntem.
Inde datum molitur iter. jamque arva tenebant
Ultima, quae bello clari secreta frequentant,
Hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis
Parthenopaeus, et Adrasti pallentis imago.
Hic multum fleti ad superos, belloque caduci
Dardanidae: quos ille omnis longo ordine cemens
Ingemuit, Glaucumque, Medontaque, Thersilochumque,
Tris Antenoridas, Cererique sacrum Polyphoeten,
Idaeumque, etiam currus, etiam arma tenentem,
Circumstant animae dextra laevaque frequentes.
Nec vidisse semel satis est: juvat usque morari,
Et conferre gradum, et veniendi discere caussas,
At Danaûm proceres, Agamemnoniaeque phalanges,
Ut videre virum, fulgentiaque arma per umbras,

Ingenti trepidare metu. pars vertere terga,
Ceu quondam petiere rates: pars tollere vocem
Exiguam. inceptus clamor frustratur hiantis.

Atque hic Priamiden laniatum corpore toto
Deïphobum vidit, lacerum crudeliter ora,
Ora manusque ambas, populataque tempora raptis
Auribus, et truncas inhonesto volnere naris.
Vix adeo adgnovit pavitantem, ac dira tegentem
Supplicia; et notis conpellat vocibus ultro:
Deïphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri,
Quis tam crudelis optavit sumere poenas ?
Cui tantum de te licuit ? mihi fama suprema
Nocte tulit, fessum vasta te caede Pelasgûm
Procubuisse super confusae stragis acervom.
Tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem
Constitui, et magna Manis ter voce vocavi.
Nomen et arma locum servant. te, amice, nequivi
Conspicere, et patria decedens ponere terra.

Ad quae haec Priamides: Nihil o tibi, amice, relictum:
Omnia Deiphobo solvisti, et funeris umbris.

Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae
His mersere malis illa haec monumenta reliquit.
Namque, ut supremam falsa inter gaudia noctem
Egerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est :
Quom fatalis equus saltu super ardua venit
Pergama, et armatum peditem gravis adtulit alvo:
Illa chorum simulans, euantis orgia circum
Ducebat Phrygias: flammam media ipsa tenebat
Ingentem, et summa Danaos ex arce vocabat.
Tum me, confectum curis somnoque gravatum
Infelix habuit thalamus, pressitque jacentem
Dulcis et alta quies, placidaeque simillima morti.
Egregia interea conjunx arma omnia tectis

Emovet, et fidum capiti subduxerat ensem :
Intra tecta vocat Menelaum, et limina pandit;
Scilicet id magnum sperans fore munus amanti,
Et famam exstingui veterum sic posse malorum.
Quid moror? inrumpunt thalamo. comes additus una
Hortator scelerum Aeolides. Dii, talia Graiis
Instaurate; pio si poenas ore reposco.

Sed te qui vivom casus, age fare vicissim,
Adtulerint. pelagine venis erroribus actus,
An monitu divôm? an quae te fortuna fatigat,
Ut tristis sine sole domos, loca turbidla, adires?
Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis
Jam medium aetherio cursu trajecerat axem :
Et fors omne datum traherent per talia tempus:
Sed comes admonuit, breviterque adfata Sibylla est:
Nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas.
Hic locus est, partis ubi se via findit in ambas :
Dextera, quae Ditis magni sub moenia tendit:
Hac iter Elysium nobis at laeva malorum.
Exercet poenas, et ad inpia Tartara mittit.
Deïphobus contra: Ne saevi, magna sacerdos :
Discedam, explebo numerum, reddarque tenebris.
I decus, i, nostrum ; melioribus utere fatis.
Tantum effatus, et in verbo vestigia pressit.

Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra Moenia lata videt, triplici circumdata muro : Quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa. Porta adversa, ingens, solidoque adamante columnae : Vis ut nulla virûm, non ipsi exscindere ferro Coelicolae valeant. stat ferrea turris ad auras: Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta, Vestibulum exsomnis servat noctesque diesque.

« PreviousContinue »