Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]

Ingenti trepidare metu. pars vertere terga,
Ceu quondam petiere rates : pars tollere vocem
Exiguam. inceptus clamor frustratur hiantis.
Atque hîc Priamidem laniatum corpore toto
Deïphobum vidit, lacerum crudeliter ora ,
Ora manusque ambas, populataque tempora raptis
Auribus, et truncas inhonesto volnere maris.
Vix adeo adgnovit pavitantem, ac dira tegentem
Supplicia ; et motis conpellat vocibus ultro :
Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri,
Quis tam crudelis optavit sumere poenas ?
Cui tantum de te licuit ? mihi fama suprema
Nocte tulit, fessum vasta te caede Pelasgûm
Procubuisse super confusae stragis acervom.
Tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem
Constitui, et magna Manis ter voce vocavi.
Nomen et arma locum servant. te, amice, mequivi
Conspicere, et patria decedens ponere terra.

Ad quae haec Priamides : Nihil o tibi, amice , relictum;

Omnia Dciphobo solvisti, et funeris umbris.
Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaemae
His mersere malis : illa haec monumenta reliquit.
Namque, ut supremam falsa inter gaudia noctem
Egerimus, nosti ; et nimium meminisse necesse est:
Quom fatalis equus saltu super 'ardua venit
Pergama, et armatum peditem gravis adtulit alvo :
Illa chorum simulans, euantis orgia circum
Ducebat Phrygias : flammam media ipsa tenebat
Ingentem, et summa Damaos ex arce vocabat.
Tum me, confectum curis somnoque gravatum
Infelix habuit thalamus, pressitque jacentem
Dulcis et alta quies, placidaeque simillima morti.
Fgregia interea conjunx arma omnia tectis

[ocr errors]

Emovet, et fidum capiti subduxerat ensem :
Intra tecta vocat Menelaum, et limina pandit ;
Scilicet id magnum sperans fore munus amanti ,
Et famam exstingui veterum sic posse malorum.
Quid moror ? inrumpunt thalamo. comes additus una
Hortator scelerum Aeolides. Dii, talia Graiis
Instaurate ; pio si poenas ore reposco.
Sed te qui vivom casus, age fare vicissim ,
Adtulerint. pelagine venis erroribus actus,
An monitu divóm ? an quae te fortuma fatigat,
Ut tristis sine sole domos, loca turbitla, adires ?
Hac vice sermónum roseis Aurora quadrigis
jam medium aetherio cursu trajecerät axem :
Et fórs omne datum traherent per talia tempus :
Scd comes admonuit, breviterque adfata Sibylla est :
Nox ruit, Aenea ; mos flendo ducimus horas.
Hic locus est, partis ubi se via fimdit in ambas :
Dextera, quae Ditis magni sub moenia tendit :
Hac iter Elysium nobis : at laeva malorum
Exercet poenas, et ad inpia Tartara mittit.
Deiphobus contra : Ne saevi, magna sacerdos :
Discedarn, explebo numerum , reddarque tenebris,
I decus, i , nostrum ; melioribus utere fatis.
Tantum effatus, et in verbo vestigia pressit.

Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra
Moenia lata videt, triplici circumdata rnuro :
Quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis
Tartareus Phlegethon , torquetque sonantia saxa,
Porta adversa, ingens, solidoque adamante columnae :
Vis ut nulla virùm, non ipsi exscindere ferro
Coelicolae valeant. stat ferrea turris ad auras :
Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta,
Vestibulum exsomnis servat noctesque diesque,

Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare
Verbera : tum stridor ferri, tractaeque catemae.
Constitit Aeneas, strepituque exterritus haesit :
Quae scelerum facies ? o virgo, effare : quibusve
Urgentur poenis ? qui tantus plangor ad auras ?
Tum vates sic orsa loqui : Dux inclute Teucniùm,
Nulli fas casto sceleratum insistere limen :
Sed me, quom lucis Hecate praefecit Avermis,
}psa deùm poenas docuit , perque omnia duxit.
Gnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna,
Castigatque auditque dolos ; subigitque fateri,
Quae quis apud superos, furto laetatus inani,
Distulit in seram conmissa piacula mortem.
Continuo somtis ultrix adcincta flagello
Tisiphone quatit insultans, tortosque sinistra
Intentans anguis , vocat agmima saeva sororum.
Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
Panduntur portae. cernis, custodia qualis
Vestibulo sedeat; facies quae limina servet:
Quinquaginta atris inmanis hiatibus Hydra
Saevior intus habet sedem. tum Tartarus ipse
Bis patet in praeceps tantum, temditque sub umbras,
Quantus ad aetherium coeli suspectus Olympum.
Hic genus antiquom Terrae, Titania pubes,
Fulmine dcjecti, fundo volvuntur in imo.
Hic et Aloidas geminos, inmania vidi
Corpora : qui mamibus magnum rescindere coelum
Adgressi, superisque Jovem detrudere regnis.
Vidi et crudelis dantem Salmonea poenas,
Dum flammas Jovis et sonitus imitatur Olympi.
Quatuor hicc' invectus equis, et lampada quassans,
Per Graiùm populos, mediaeque per Elidis urbem
Ibat ovans, divômque sibi poscebat honorem ,

Demens ! qui nimbos, et mom imitabile fulmen
Aere et cornipedum pulsu simularat equorum :
At pater omnipotens demsa inter nubila telum
Contorsit ; non ille faces, mec fumea taedis
Lumina ; praecipitemque immani turbine adegit.
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,
Cernere erat : per tota movem cui jugera corpus
Porrigitur : rostroque immanis voltur obunco
Inmortale jecur tondens, fecumdaque poenis
Viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto
Pectore : nec fibris requies datur ulla renatis.
Quid memorem Lapithas, Ixiona , Pirithoumque ?
Quos super atra silex jam jam labsura, cadentique
Inminet adsimilis : lucent genialibus altis
Aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
Regifico luxu. Furiarum maxuma juxta
Adcubat, et manibus prohibet contingere mensas :
Exsurgitque facem adtollens, atque intohat ore.
Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat,
Pulsatusve parens, aut fraus immexa clienti j
Aut qui divitiis soli incubuere repertis, -
Nec partem posuere suis, quae maxurha turba est :
Quique ob adulterium caesi : quique arma secuti
Ifipia, nec veriti dominorum fállere dextfas,
Inclusi poenam exspectamt. ne quaere doceri
Quam poenam, aut quae forma viros, fortunave mersit.
Saxum ingens volvunt alii , radiisque rotarum
Districti pendent : sedet, aeternumque sedebit,
Infelix Theseus : Phlegyasque miserrimus omnis
Admonet, et magna testatur voce per umbras: -
DIscITE JUSTITIAM MoN ITI, ET NON TEMNERE DIvos.
Vendidit hicc' auro patriam, dominumque potentem
Inposuit,-fixit leges pretio atque refixit.

Hic thalamum invasit matae vetitoaque hymenaeos.
Ausi omnes immane nefas, ausoque potiti.
Non , mihi si linguae centum sint, oraque centum ,
Ferrea vox, omnis scelerum conprendere formas,
Omnia poenarum percurrere nomina possim.
Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos :
Sed jam age, carpe viam, et susceptum perfice munus :
Adceleremus, ait. Cyclopum educta caminis
Moenia comspicio ; atque adverso formice portas ,
Haec ubi mos praecepta jubent deponere dona.
Dixerat, et pariter, gressi per opaca viarum ,
Comipiunt spatium medium , foribusque propinquant.
Occupat Aeneas aditum , corpusque recenti
Spargit aqua , ramumque adverso in limine figit.
His demum exactis, perfecto munere divae,
Devenere locos laetos, et amoena vireta
Fortumatorum nemorum, sedesque beatas,
Largior hic campos aether et lumine vestit
Purpureo ; solemque suum , sua sidera norunt.
Pars in gramineis exercent membra palaestris ;
Contendunt ludo, et fulva luctantur arena :
Pars pedibus plaudunt choreas , et carmina dicunt.
Nec non Threicius longa cum veste sacerdos
Obloquitur numeris septem discrimina vocum :
Jamque eadem digitis, jam pectine pulsat eburno.
Hic genus antiquom Teucri, pulcherrima proles,
Magnanimi heroès, mati melioribus ammis,
Ilusque, Assaracusque, et Troiae Dardamus auctor.
Arma procuk, currusque virüm miratur inanis.
Stant terra defixae hastae, passimque soluti
Per campos pascuntur equi. quae gratia curruum
Armorum quę fuit vivis, quae cura nitentis
Pascere equos, cadem sequitur tellure repostos.

« PreviousContinue »