Page images
PDF
EPUB

Reliquias

Troiae cineres atque ossa peremtae

Insequitur. caussas tanti sciat illa furoris.
Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis,
Quam molem subito excierit. maria omnia coelo
Miscuit, Aeoliis nequidquam freta procellis,
In regnis hocc' ausa tuis.

Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
Exussit foede puppis ; et classe subegit
Amissa socios ignotae linquere terrae.

Quod superest; oro, liceat dare tuta per undas
Vela tibi liceat Laurentem adtingere Thybrim :
Si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.

Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
Unde genus ducis: merui quoque. saepe furores
Conpressi et rabiem tantam coelique marisque.
Nec minor in terris, Xanthum Simoëntaque testor,
Aeneae mihi cura tui. quom Troïa Achilles
Exanimata sequens inpingeret agmina muris,
Millia multa daret leto, gemerentque repleti
Amnes, nec reperire viam atque evolvere posset
In mare se Xanthus Pelidae tunc ego forti
Congressum Aenean, nec diis nec viribus aequis,
Nube cava rapui cuperem quom vertere ab imo
Structa meis manibus perjurae moenia Troiae.

Nunc quoque mens eadem perstat mihi : pelle timorem.
Tutus, quos optas, portus adcedet Averni.

Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeret:
Unum pro multis dabitur caput.

His ubi laeta deae permulsit pectora dictis,
Jungit equos auro genitor, spumantiaque addit
Frena feris, manibusque omnis effundit habenas.
Caeruleo per summa levis volat aequora curru.

Subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti
Sternitur aequor aquis fugiunt vasto aethere nimbi.
Tum variae comitum facies; inmania cete,
Et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon,
Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis.
Laeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo,
Nesaee, Spioque, Thaliaque Cymodoceque.

Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim
Gaudia pertentant mentem: jubet ocius omnis
Adtolli malos, intendi brachia velis.

Una omnes fecere pedem; pariterque sinistros,
Nunc dextros solvere sinus: una ardua torquent
Cornua, detorquentque. ferunt sua flamina classem,
Princeps ante omnis densum Palinurus agebat
Agmen ad hunc alii cursum contendere jussi.
Jamque fere mediam coeli Nox humida metam
Contigerat placida laxarant membra quiete
Sub remis fusi per dura sedilia nautaę;

[ocr errors]

Quom levis aetheriis delabsus Somnus ab astris
Aëra dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,
Te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
Insonti; puppique deus consedit in alta,
Phorbanti similis; funditque has ore loquelas:
Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem ;
Aequatae spirant aurae : datur hora quieti,
Pone caput, fessosque oculos furare labori.
Ipse ego paullisper pro te tua munera inibo.
Cui vix adtollens Palinurus lumina fatur:
Mene salis placidi voltum fluctusque quietos
Ignorare jubes? mene huic confidere monstro?
Aenean credam quid enim fallacibus Austris,
Et coeli totiens deceptus fraude sereni?
Talia dicta dabat, clavomque adfixus et haerens

Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem,
Vique soporatum Stygia super utraque quassat
Tempora, cunctantique natantia lumina solvit.
Vix primos inopina quies laxaverat artus ;

Et super incumbens, cum puppis parte revolsa,
Cumque gubernaclo liquidas projecit in undas
Praecipitem, ac socios nequidquam saepe vocantem.
Ipse volans tenuis se sustulit ales ad auras.
Currit iter tutum non secius aequore classis,
Promissisque patris Neptuni interrita fertur.
Jamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,
Difficilis quondam, multorumque ossibus albos;
Tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant:
Quom pater amisso fluitantem errare magistro
Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
Multa gemens, casuque animum concussus amici.
O nimium coelo et pelago confise sereno,
Nudus in ignota, Palinure, jacebis arena.

AENEIDOS

LIBER SEXTU S.

SIC fatur lacrimans, classique inmittit habenas
Et tandem Euboïcis Cumarum adlabitur oris.
Obvertunt pelago proras: tum dente tenaci
Ancora fundabat navis, et litora curvae
Praetexunt puppes. juvenum manus emicat ardens
Litus in Hesperium quaerit pars semina flammae
Abstrusa in venis silicis pars densa ferarum
Tecta rapit, silvas; inventaque flumina monstrat.
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo
Praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae,
Antrum inmane, petit: magnam cui mentem animumque
Delius inspirat vates, aperitque futura.

Jam subeunt Triviae lucos, atque aurea tecta.
Daedalus, ut fama est, fugiens Minoïa regna,
Praepetibus pennis ausus se credere coelo,
Insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,
Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce.
Redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit
Remigium alarum, posuitque inmania templa.
In foribus letum Androgei: tum pendere poenas
Cecropidae jussi (miserum!) septena quot annis
Corpora natorum; stat ductis sortibus urna.
Contra elata mari respondet Gnosia tellus :
Hîc crudelis amor tauri, suppostaque furto
Pasiphaë, mixtumque genus, prolesque biformis
Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae :
Hic labor ille domus, et inextricabilis error.

G g

Magnum reginae sed enim miseratus amprem
Daedalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
Caeca regens filo vestigia. tu quoque magnam
Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes,
Bis conatus erat casus effingere in auro :

Bis patriae cecidere manus. quin protenus omnia
Perlegerent pculis; ni jam praemissus Achates
Adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos,
Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi

Non hocc' ista sibi tempus spectacula poscit.
Nunc grege de intacto septem mactare juvencos
Praestiterit, totidem lectas de more bidentis.
Talibus adfata Aenean (nec sacra morantur
Jussa viri) Teucros vocat alta in templa sacerdos.
Excisum Euboïcae latus ingens rupis in antrum:
Quo lati ducunt aditus centum, ostia centum :
Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
Ventum erat ad limen, quom virgo, Poscere fata
Tempus, ait. deus, ecce, deus. cui talia fanti
Ante fores, subito non voltus, non color unus,
Non comtae mansere comae; sed pectus anhelum,
Et rabie fera corda tument: majorque videri,
Nec mortale sonans, adflata est numine quando
Jam propiore dei. Cessas in vota precesque,
Tros, ait, Aenea? cessas ? neque enim ante dehiscent
Adtonitae magna ora domus. et talia fata

Conticuit. gelidus Teucris per dura cucurrit
Ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
Phoebe, gravis Troiae semper miserate labores

Dardana qui Paridis direxti tela manusque
Corpus in Aeacidae; magnąs obeuntia terras
Tot maria intravi, duce te, penitusque repostas
Massylûm gentes, praetentaque Syrtibus arva,

1

« PreviousContinue »