Page images
PDF
EPUB

M O P S U S.

Sed tu desine plura, puer : successimus antro.

Exstinctum Nymphae crudeli funere Daphnim
Flebant : vos coruli testes et flumina Nymphis:
Quom , complexa sui corpus miserabile nati ,
Atque deos atque astra vocat crudelia mater.
Nom ulli pastos illis egere diebus
Frigida, Daphni , boves ad flumina : nulla neque amnem
Libavit quadrupes, nec graminis adtigit herbam.
Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
Interitum, montesque feri silvaeque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subjungere tigres
Instituit, Daphnis thiasos inducere Baccho,
Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae ,
Ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis;
Tu decus omne tuis : poftquam te fata tulerunt ,
Ipsa Pales agros, atque ipse reliquit Apollo.
Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
Infelix lolium, et steriles mascuntur avenae.
Pro molli viola , pro purpureo marcisso ,
Carduus et spinis surgit paliurus acutis.
Spargite humum foliis : inducite fontibus umbras,
Pastores : mandat fieri sibi talia Daphnis.
Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmem :
DAPHNIS EGo IN SILvIs, HINC UsQUE AD SIDERA NoTUs,
FoRMosI PEcoRis cUsTos , FoRMosIoR 1 PsE.

M E N A L C A S.
Tale tuum carmen nobis, divine poëta ,
Quale sopor fessis in gramine : quale per aestum
Dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.
Nec calamis solum aequiparas , sed voce magistrum;
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
C a

Nos tamen haec quocumque modo tibi mostra vicissim
Dicemus : Daphninque tuum tollemus ad astra :
Daphnin ad astra feremus : amavit nos quoque Daphnis.
.• M O P S U S.
An quidquam nobis tali sit munere majus ?
Et puer ipse fuit cantari dignus : et ista
Jam pridem Stimicon laudavit carmina nobis.
M E N A L C A S.
Candidus insuetum miratur limen Olympi,
Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas,
Panaque, pastoresque tenet, Dryadasque puellas.
Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
Ulla dolum meditantur : amat bonus otia Daphnis.
Ipsi laetitia voces ad sidera jactant
Intonsi montes : ipsae jam carmina rupes,
Ipsa sonant arbusta : deus, deus ille, Menalca.
Sis bonus o felixque tuis ! em quatuor aras :
Ecce duas tibi , Daphni ; duas, altaria Phoebo ;
Pocula bina novo spumantia lacte quot ammis,
Craterasque duo statuam tibi pinguis olivi:
Et multo in primis hilarans convivia Baccho ,
Ante focum , si frigus erit, si messis, in umbra ;
Vina movom fundam calathis Ariusia nectar.
Cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon :
Saltantis Satyros imitabitur Alphesiboeus.
Haec tibi semper erunt, et quom sollemnia vota
Reddemus Nymphis, et quom lustrabimus agros.
Dum juga montis aper, fluvios dum piscis amabit ,
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt.
Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quot amnis
Agricolae facient : damnabis tu quoque votis.

M O P S U S.
Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona ?
Nam neque me tantum venientis sibilus Austri,
Nec percussa juvant fluctu tam litora, nec quae
Saxosas inter decurrunt flumina vallis.

M E N A L C A S.
Hac te nos fragili domabimus ante cicuta.
Haec mos, FoRMosU M coRYDON ARDEBAT ALEx IN :
Haec eadem docuit , cUJUM PECUS ? AN MELI BoEI ?
M O P S U S.

At tu sume pedum, quod, me quom saepe rogaret, Non tulit Antigemes, ( et erat tum dignus amari ) Formosum paribus modis atque aere , Menalca,

[ocr errors]

PR IMA Syracosio dignata eft ludere versu
Nostra, neque erubuit silvas habitare , Thalia.
Quom canerem reges et proelia , Cynthius aurem
Vellit, et admonuit : Pastorem, Tityre , pinguis
Pascere oportet ovis , deductum dicere carmen.
Nunc ego ( namque super tibi erumt, qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant , et tristia condere bella )
Agrestem temui meditabor arundine Musam.
Non injussa cano. si quis tamen haec quoque , si quis
Captus amore leget ; te nostrae, Vare , myricae,
Te memus omne canet : nec Phoebo gratior ulla est ,
Quam sibi quae Vari praescribsit pagina nomen.
Pergite , Pierides. Chromis et Mnasylos in antro
Silenum pueri sommo videre jacentem ,
Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho :
Serta procul tantum capiti delabsa jacebant :
Et gravis adtrita pendebat cantharus ansa.
Adgressi ( nam saepe senex spe carminis ambo
Luserat ) injiciunt ipsis ex vincula sertis.
Addit se sociam , timidisque supervenit Aegle :
Aegle, Naiadum pulcherrima : jamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens , Quo vincula nectitis ? inquit.
Solvite me , pueri : satis eft potuisse videri.
Carmina , quae voltis, cognoscite : carmina vobis ;
Huic aliud mercedis erit : simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres

[ocr errors]

Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.
Nec tantum Phoebo gaudet Parmasia rupes :
Nec tantum Rhodope mirantur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque, animaeque, marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis : ut his exordia primis
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis:
Tum durare solum, et discludere Nerea ponto
Coeperit, et rerum paullatim sumere formas :
Jamque movom terrae stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant submotis nubibus imbres:
Incipiant silvae quom primum surgere, quomque
Rara per ignotos errent animalia montis.
Hinc lapides Pyrrhae jactos , Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei.
His adjungit, Hylam mautae quo fonte relictum
Clamassent : ut litus, Hyla, Hyla , omne sonaret.
Et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
Pasiphaën mivei solatur amore juvenci.
Ah , virgo infelix, quae te dementia cepit ?
Proetides implerunt falsis mugitibus agros:
At non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est
Concubitus , quamvis collo timuisset aratrum,
Et saepe in levi quáesisset cornua fronte. ..
Ah, virgo infelix, tu nunc in maontibus erras:
Ille , latus niveum molli fultus hyacintho ,
Ilice sub migra pallentis ruminat herbas :
Aut aliquam in magno sequitur grege. claudite Nymphae,
Dictaeae Nymphae, nemorum jam claudite saltus:
Si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
Errabunda bovis vestigia. forsitan illum
Aut herba captum viridi , aut armenta secutum ,
Perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae,

« PreviousContinue »