Page images
PDF
EPUB

Dona sines ? ribi nunc nobis deus ille, magister
Nequidquam memoratus Eryx ? ubi fama per omnem
Trinacriam, et spolia illa tuis pemdentia tectis ?
Ille sub haec : Non laudis amor, nec gloria cessit
Pulsa metu ; sed enim gelidus tardante senecta
8anguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
Si mihi, quac quondam fuerat, quaque inprobus iste
Exsultat fidens, si nunc foret illa juventas:
Haud equidem pretio inductus pulchroque juvenco
Venissem : nec doma moror. sic deinde locutus,
In medium geminos inmani pondere cestus
Projecit ; quibus acer Eryx in proelia suetus
Ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
Obstupuere animi. tantorum ingentia septem
Terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
Ante omnis stupet ipse Dares, longeque recusat:
Magnamimusque Anchisiades et pondus et ipsa
Huc illuc vinclorum inmensa volumima versat.
Tum senior talis referebat pectore voces :
Quid, si quis cestus ipsius et Herculis arma
Vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam ?
Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat.
Sanguine cernis adhuc fractoque infecta cerebro.
His magnum Alcidem contra stetit : his ego suetus;
Dum melior vires sanguis dabat, aemula necdum
Temporibus geminis canebat sparsa semectus.
Sed, si nostra Dares haec Troius arma recusat,
Idque pio sedet Aeneae, probat auctor Acestes;
Aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto :

i. metus, et tu Troianos exue cestus.

Haec fatus, duplicem ex humeris rejecit amictum,
Et magnos membrorum artus, magna ossa, lacertosque
Exuit, atque ingens media consistit arena.

Tum satus Anchisa cestus pater extulit aequos ,
Et paribus palmas amborum innexuit armis.
Constitit in digitos extemplo adrectus uterque,
Brachiaque ad superas interritus extulit auras.
Abduxere retro longe capita ardua ab ictu :
Inmiscentque manus manibus, pugnamque lacessuiit.
Ille pedum melior motu, fretusque juvemta :
Hic membris et mole valens; sed tarda trementi
Genua labant : vastos quatit aeger anhelitus artus;
Multa viri nequidquam inter se volnera jactant,
Multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos
Dant sonitus, erratque auris et tempora circum
Crebra manus : duro crepitant sub volnere malae.
Stat gravis Entellus, misuque immotus eodem ,
Corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.
Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem ,
Aut montana sedet circum castella sub armis,
Nunc hos, muric illos aditus, omnemque pererrat
Arte locum ; et variis adsultibus imritus urget.
Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte
Extulit : ille ictum venientem a vertice velox
Praevidit , celerique elabsus corpore cessit.
Entellus vires in ventum effudit; et ultro
Ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto
Concidit : ut quondam cava concidit aut Erymantho ,
Aut Ida in magna radicibus eruta pinus.
Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes:
It clamor coelo, primusque adcurrit Acestes,
Aequaevomque ab humo miserans adtollit amicum.
At non tardatus casu neque territus heros,
Acrior ad pugnani redit, ac virn suscitat ira.
Tum pudor incendit vires, et conscia virtus ;
Praecipitemque Daren ardens agit aequors toto ;

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Numc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra.
Nec mora, nec requies. quam multa grandine mimbi
Culminibus crepitant ; sic densis ictibus heros
Creber utraque manu pulsat versatque Dareta,
Tum pater Aeneas procedere longius iras,
Et saevixe animis Entellum haud passus acerbis ;
Sed finem imposuit pugnae, fessumque Dareta
Eripuit, mulcens dictis : ac talia fatur:
Infelix, quae tanta animum dementia cepit ?
Nom vires alias, conversaque numina sentis ?
Cede deo. dixitque, et proelia voce diremit,
Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem ,
Jactantemque utroque caput, crassumque cruorem
Ore ejectantem, mixtosque in sanguine dentes,
Ducunt ad mavis ; galeamque ensemque vocati
Adcipiunt : palmam Entello taurumque relinquunt.
Hîc victor, superans amimis, tauroque superbus,
Nate dea, vosque haec, inquit, cognoscite, Teucri;
Et mihi quae fuerint juvenali in corpore vires : I
Et qua servetis revocatum a morte Dareta. 1
Dixit, et adversi contra stetit ora juvenci, -
Qui donum adstabat pugnae : durosque reducta
Libravit dextra media inter cornua cestus
Arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro.
Sternitur, examimisque tremens procumbit humi bos.
Ille super talis effumdit pectore voces:
Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis
Persolvo : hic victor cestus artemque repono.
Protenus Aeneas celeri certare sagitta
Invitat, qui forte velint; et praemia ponit: ' '
Ingentique manu malum de nave Seresti
Erigit; et volucrem trajecto in fune columbam,
Quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto,

[ocr errors][graphic][graphic]

Convenere viri : dejectamque aerea sortem
Adcepit galea : et primus clamore secundo
Hyrtacidae ante omnis exit locus Hippocoontis :
Quem modo navali Mnestheus certamine victor
Consequitur , viridi Mnestheus evimctus oliva.
Tertius Eurytion , tuus, o clarissime, frater,
Pandare , qui quondam, jussus confundere foedus,
In medios telum torsisti primus Achivos.
Extremus, galeaque ima subsedit Acestes ;
Ausus et ipse manu juvemum tentare laborem.
Tum validis flexos incurvant viribus arcus
Pro se quisque viri, et depromumt tela pharetris.
Primaque per coelum nervo stridente sagitta
Hyrtacidae juvenis volucris diverberat auras ;
Et venit, adversique infigitur arbore mali.
Intremuit malus, timuitque exterrita pemmis
Ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
Post acer Mmestheus adducto constitit arcu,
Alta petens : pariterque oculos telumque tetendit.
Ast ipsam miserandus avem comtingere ferro
Non valuit : modos et vincula linea rupit,
Quis innexa pedem malo pendebat ab alto.
Illa Notos atque atra volans in nubila fugit.
Tum rapidus, jam dudum arcu contenta parato
Tela tenens, fratrem Eurytion in vota vocavit,
Jam vacuo laetam coelo speculatus ; et alis
Plaudentem migra figit sub mube columbam.
Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris
Aetheriis, fixamque refert delabsa sagittam.
Amissa solus palma superabat Acestes ;
Qui tamen aërias telum contendit in auras,
Ostentans artemque pater, arcumque sonantem.
Hic oculis subitum objicitur magnoque futurum

[merged small][ocr errors]

Augurio monstrum. docuit post exitus ingens :
Seraque terrifici cecinerunt omina vates.
Namque volans liquidis in nubibus arsit arundo ;
Signavitque viam flammis, tenuisque recessit
Consumta im ventos : coelo ceu saepe refixa
Transcurrunt, crimemque volantia sidera ducunt.
Adtonitis haesere animis, superosque precati
Trinacrii Teucrique viri : nec maxumus omeni
Abnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acesteri
Muneribus cumulat magnis, ac talia fatur :
Sume, pater : nam te voluit rex magnus Olymipi
Talibus auspiciis exsortem ducere honores.
Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis,
Cratera impressum signis : quem Thracius olim
Anchisae genitori in magno munere Cisseus
Ferre sui dederat monumentum et pignus amoris;
Sic fatus cingit viridanti tempora lauro:
Et primum ante omnis victorem adpellat Acesten,
Nec bomus Eurytiom praelato invidit honori;
Quamvis solus avem coelo dejecit ab alto.
Proxumus ingreditur donis, qui vincula rupit :
Extremus, volucri qui fixit arundine malum.
At pater Aeneas, nondum certamine misso,
Custodem ad sese comitemque impubis Iuli
Epytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem ;
Vade age, et Ascanio, si jam puerile paratum

Agmen habet secum, cursusque instruxit equorum,

Ducat avo turmas, et sese ostendat in armis,
Dic, ait, ipse omnem longo decedere circo
Infusum populum , et campos jubet esse patentis.
Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum
Frenatis lucent in equis : quos omnis euntes
Trinacriae mirata figmit Troiaeque juventus,

« PreviousContinue »