Page images
PDF
EPUB

Ter sese adtollens cubitoque adnixa levavit :
Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
Quaesivit coelo lucem, ingemuitque repertam.

Tum Juno omnipotens, longum miserata dolorem,
Difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
Quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam, quia nec fato, merita nec morte peribat,
Sed misera ante diem, subitoque adcensa furore,
Nondum illi flavom Proserpina vertice crinem
Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco:
Ergo Iris croceis per coelum roscida pennis,
Mille trahens varios adverso sole colores,
Devolat, et supra caput adstitit : Hunc ego Diti
Sacrum jussa fero, teque isto corpore solva.
Sic ait, et dextra crinem secat omnis et una
Dilabsus calor, atque in ventos vita recessit.

LIBER QUINTUS.

INTEREA medium Aeneas jam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,
Moenia respiciens, quae jam infelicis Elissae
Conlucent flammis. quae tantum adcenderit ignem
Caussa latet duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque, furens quid femina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
Ut pelagus tenuere rates, nec jam amplius ulla
Occurrit tellus; maria undique, et undique coelum;
Olli caeruleus supra caput adstitit imber,

Noctem hiememque ferens: et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:

Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
Quidve, pater Neptune, paras ? sic deinde locutus
Conligere arma jubet, validisque incumbere remis;
Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur :
Magnanime Aenea, non, si mihi Juppiter auctor
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere coelo.
Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro
Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër.
Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
Sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur:
Quoque vocat, vertamus iter. nec litora longe
Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos:
Si modo rite memor servata remetior astra.
Tum pius Aeneas: Equidem sic poscere ventos
Jamdudum, et frustra cerno te tendere contra.

Flecte viam velis. an sit mihi gratior ulla,
Quove magis fessas optem demittere navis,
Quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,
Et patris Anchisae gremio conplectitur ossa?
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri, fertur cita gurgite classis;
Et tandem laeti notae advertuntur arenae,
At procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates, occurrit Acestes,
Horridus in jaculis et pelle Libystidis ursae :
Troïa Crimisso conceptum flumine mater
Quem genuit. veterum non inmemor ille parentum
Gratatur reduces, et gaza laetus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis,

2

Postera quom primo stellas Oriente fugarat Clara dies; socios in coetum litore ab omni Advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur : Dardanidae magni, genus alto a sanguine divôm, Annuus exactis conpletur mensibus orbis, Ex quo reliquias divinique ossa parentis Condidimus terra, maestasque sacravimus aras. Jamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum, Semper honoratum (sic Dii voluistis) habebo.

Hunc ego Gaetulis agerem

si Syrtibus exsul,

Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenae ;
Annua votą tamen sollemnisque ordine pompas
Exsequerer; strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,

Haud equidem sine mente, reor, sine numine divôm
Adsumus, et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem:
Poscamus ventos; atque haec me sacra quot annis
Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.

Bina boum vobis Troia generatus Acestes
Dat numero capita in navis. adhibete Penatis,
Et patrios epulis, et quos colit hospes Acestes.
Praeterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem,
Prima citae Teucris ponam certamina classis.
Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax,
Aut jaculo incedit melior, levibusque sagittis,
Seu crudo fidit pugnam conmittere cestu :
Cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
Ore favete omnes, et tempora cingite ramis.
Sic fatus, velat materna tempora myrto.
Hocc' Helymus facit, hocc' aevi maturus Acestes,
Hoc puer Ascanius: sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum millibus ibat

Ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro:
Purpureosque jacit flores, ac talia fatur :

Salve, sancte parens, iterum : salvete recepti
Nequidquam cineres, animaeque, umbraeque paternae.
Non licuit finis Italos, fataliaque arva,

Nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.
Dixerat haec adytis quom lubricus anguis ab imis
Septem ingens gyros, septena volumina traxit,
Amplexus placide tumulum, labsusque per arasi
Caeruleae cui terga notae, maculosus et auro
Squamam incendebat fulgor : ceu nubibus arcus
Mille jacit varios adverso sole colores.
Obstupuit visu Aeneas. ille agmine longo
Tandem inter pateras, et levia pocula serpens,
Libavitque dapes, rursusque innoxius imo
Successit tumulo, et depasta altaria liquit

Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
Incertus, Geniumne loci, famulumne parentis
Esse putet: caedit binas de more bidentis,
Totque sues, totidem nigrantis terga juvencos :
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisae magni, manisque Acheronte remissos.
Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
Dona ferunt onerantque aras, mactantque juvencos.
Ordine ahena locant alii, fusique per herbam
Subjiciunt veribus prunas, et viscera torrent.
Exspectata dies aderat, nonamque serena
Auroram Phaethontis equi jam luce vehebant:
Famaque finitimos et clari nomen Acestae
Excierat. laeto conplerant litora coetu,
Visuri Aeneadas: pars et certare parati.
Munera principio ante oculos, circoque locantur
In medio sacri tripodes, viridesque coronae,
Et palmae, pretium victoribus, armaque, et ostro
Perfusae vestes, argenti aurique talenta :
Et tuba conmissos medio canit aggere ludos.
Prima pares ineunt gravibus certamina remis
Quatuor, ex omni delectae classe, carinae.
Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,
Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmii :
Ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram
Urbis opus; triplici pubes quam Dardana versu
Inpellunt, terno consurgunt ordine remi:
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna: Scyllaque Cloanthus
Caerulea; genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum spumantia contra
Litora, quod tumidis submersum tunditur olim
Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cauri :

D d

« PreviousContinue »