Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small]

Mumera. nullus amor populis, nec foedera sunto.
Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,
qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
Nunc, olim , quocumque dabunt se tempore vires.
Litora litoribus contraria, fluctibus undas
Imprecor, arma armis : pugnent ipsique nepotesque,
Haec ait, et partis animum versabat in omnis ;
Invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcem nutricem adfata Sychaei est :
Namque suam patria antiqua cinis ater habebat :
Annam cara mihi nutrix huc siste sororem :
Dic corpus properet fluviali spargere lympha,
Et pecudes secum et monstrata piacula ducat :
Sic veniat. tuque ipsa pia tege tempora vitta.
Sacra Jovi Stygio, quae rite incepta paravi ,
Perficere est animus, finemque imponere curis ;
Dardaniique rogum capitis permittere flammae.
Sic ait : illa gradum studio celerabat anili.
At trepida, et coeptis inmamibus effera Dido ,
Sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
Interfusa genas, et pallida morte futura,
Interiora domus inrumpit limina, et altos
Conscendit furibumda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
Hic, postquàm Iliacas vestis motumque cubile
Conspexit, paullum lacrimis et mente norata,
Incubuitque toro, dixitque novissima verba :
Dulces exuviae, dum fata, deusque sinebat,
Adcipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
Vixi, et, quem dederat cursurh fortuna, peregi :
Et nunc magna mei sub terras ibit imago.
Urbem praeclaram statui : mea moenia vidi :
Ulta virum, poenas inimico a fratre recepi :

[ocr errors]

Pelix, heu nimium felix, si litora tantum
Numquam Dardaniae tetigissent mostra carinae !
Dixit : et, os impressa toro, Moriemur inultae,
Sed moriamur, ait. sic, sic juvat ire sub umbras.
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et mostrae secum ferat omina mortis.
Dixerat : atque ihlam mediam inter talia ferro
Conlabsam adspiciunt comites, ensemque cruore
Spumantem , sparsasque manus, it clamor ad alta
Atria : concussam bacchatur fama per urbem,
Lamentis, gemituque, et femineo ululatu
Tecta fremunt : resomat magnis plangoribus aether ;
Non aliter, quam si inmissis ruat hostibus omnis
Carthago, aut antiqua Tyros ; flammaeque furentes
Culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu,
Unguibus ora soror foedans, et pectora pugnis,
Per medios ruit, ac morientem nomime clamat:
Hocc' illud, germana, fuit ? me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hocc' ignes araeque parabant ?
Quid primum deserta querar ? comitemme sororem
Sprevisti moriens ? eadem me ad fata vocasses:
Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
Voce deos, sic te ut posita crudelis abessem ?
Exstinxti te meque, soror , populumque, patresque
Sidonios, urbemque tuam. date vohmera lymphis ,
Abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
Ore legam. sic fata gradus evaserat altos, *.
Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa, gravis oculos comata adtollere, rursus
Deficit, infixum stridit sub pectore volnus,

[graphic]

Ter- sese adtollens cubitoque adnixa levavit :
Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
Quaesivit coelo lucem, ingemuitque repertam.
' Tum Juno omnipotens, longum miserata dolorem,
Difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
Quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam, quia nec fato, merita nec morte peribat,
Sed misera ante diem, subitoque adcensa furore,
Nondum illi flavom Proserpina vertice crimem
Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco :
Ergo Iris croceis per coelum roscida pennis,
Mille trahems varios adverso sole colores,
Devolat, et supra caput adstitit : Hunc ego Diti
Sacrum jussa fero, teque isto corpore solvo.
Sic ait, et dextra crimem secat : omnis et una
Dilabsus calor, atque in ventos vita recessit.

[ocr errors]

INTER EA medium Aeneas jam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,
Moenia respiciens, quae jam infelicis Elissae
Conlucent flammis, quae tantum adcenderit ignem
Caussa latet : duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque, furens quid femina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
Ut pelagus tenuere rates, nec jam amplius ulla
Occurrit tellus ; maria undique, et undique coelum;
Olli caeruleus supra caput adstitit imber ,
Noctem hiememque ferens : et inhorruit unda tenebris,
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta :
Heu ! quianam tanti cinxerunt aethera mimbi ?
Quidve, pater Neptune, paras ? sic deinde locutus
Conligere arma jubet, validisque incumbere remis;
Obliquatque sinus in ventum , ac talia fatur :
Magnanime Aenea, non, si mihi Juppiter auctor
Spondeat , hoc sperem Italiam contingere coelo.
Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro
Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër.
Nec mos obniti contra, nec temdere tantum
Sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur:
Quoque vocat, vertamus iter. nec litora longe
Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicamos :
Si modo rite memor servata remetior astra.
Tum pius Aeneas : Equidem sic poscere ventos
Jamdudum, et frustra cerno te tendere contra.

[merged small][graphic]

Flecte viam velis. an sit mihi gratior ulla,
Quove magis fessas optem demittere mavis,
Quam quae Dardanium tellus mihi servat Acestem,
Et patris Anchisae gremio conplectitur ossa ?
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendumt Zephyri, fertur cita gurgite classis :
Et tamdem laeti notae advertuntur arenae.
At procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates, occurrit Acestes,
Horridus im jaculis et pelle Libystidis ursae :
Troia Crimisso conceptum flumine mater
Quem genuit. veterum non inmemor ille parentum
Gratatur reduces, et gaza laetus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
Postera quom primo stellas Oriente fugarat
Clara dies ; socios in coetum litore ab omni
Advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur :
Dardanidae magni, gemus alto a sanguine divóm,
Ammuus exactis completur memsibus orbis,
Ex quo reliquias divinique ossa parentis
Condidimus terra, maestasque sacravimus aras.
Jamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum,
Semper homoratum (sic Dii voluistis) habebo.
Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenae ;
Annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
Exsequerer ; strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
Haud equidem sine mente, reor, sine mumime divôm
Adsumus, et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem :
Poscamus ventos : atque haec me sacra quot annis
Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »