Page images
PDF
EPUB

Velleribus niveis et festa fronde revinctum.
Hinc exaudiri voces et verba vocantis •
Visa viri ; mox quom terras obscura teneret:
Solaque culminibus ferali carmine bubo
Saepe queri, et longas in fletum ducere voces.
Multaque praeterea vatum praedicta priorum
Terribili monitu horrificant. agit ipse furentem
In somnis ferus Aeneas : semperque relinqui
Sola sibi, semper longam incomitata videtur
Ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas :
Aut Agamemnomius scenis agitatus Orestes ;
Armatam facibus matrem et serpentibus atris
Quom fugit, ultricesque sederit in limine Dirae.
Ergo ubi concepit furias evicta dolore,
Decrevitque mori ; tempus secum ipsa modumque
Exigit : et maestam dictis adgressa sororem ,
Consilium voltu tegit, ac spem fonte seremat:
Inveni, germana, viam, (gratare sorori)
Quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
Oceani finem juxta, solemque cadentem,
Ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas
Axem humero torquet, stellis ardentibus aptum :
Hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
Quae dabat , et sacros servabat in arbore ramos,
Spargens humida mella soporiferumque papaver.
Haec 8e carminibus promittit solvere mentes,
Quas velit ; ast aliis duras immittere curas :
Sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro :
Nocturnosque ciet Mamis. mugire videbis
Sub pedibus terram, et descendere montibus ormos.

Testor, cara, deos, et te, germana, tuumque
Dulce caput, magicas invitam adcingier artis.
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
Erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit
Inpius, exuviasque omnis, lectumque jugalem ,
Quo perii , superimponas. abolere nefandi
Cuncta viri monumenta jubet monstratque sacerdos.
Haec effata silet. pallor simul occupat ora.
Non tamen Anna novis praetexere funera sacris
Germanam credit, nec tantos mente furores
Concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei.
Ergo jussa parat. - -
At regina, pyra penetrali in sede sub auras
Erecta ingenti, taedis atque ilice secta,
Intenditque locum sertis, et fronde coronat
Funerea : super exuvias, ensemque relictum,
Effigiemque toro locat, haud ignara futuri,
Stant arae circum, et crimis effusa sacerdos
Ter centum tonat ore deos, Erebumque, Chaosque,
Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni :
Falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënis
Pubentes herbae, nigri cum lacte veneni :
Quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus,
Et matri praereptus amor. -
Ipsa mola, manibusque piis, altaria juxta,
Unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
Testatur moritura deos, et conscia fati
Sidera : tum, si quod non aequo foedere amantis
Curae numen habet, justumque memorque precatur. '
Nox erat ; et placidum carpebant fessa soporem
Corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
Aequora : quom medio volvuntur sidera labsu,

Quom tacet omnis ager : pecudes, pictaeque volucres ;
Quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
Rura tenent, somno positae sub nocte silenti
Lenibant curas, et corda oblita laborum.
At non infellx animi Phoenissâ, neque urnquam
Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctemi
Adcipit. ingeminant curae : rursusque resurgens
Saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
Sic adeo insfstit, secumque ita corde volutat:
Ëm, quid ago ? rursusne procos inrisa priores
Experiar ? Nomadumque petam connubia supplex ;
Quos ego sim totiens jam dedignata maritos ?
Iliacas igitur classis, atque ultima Teucrùm
Jussa sequar ? quiame auxilio juvat ante levatos;
Aut bene apud memores veteris stat gratia facti? a
Quis me autem (fac velle) sinet ? ratibusme superbis
Invisam adcipiet ? mescis heu , perdita ; nec dum
Laomedonteae sentis perjuria gentis ?
Quid tum ? sola fuga nautas comitabor ovantis ?
An Tyriis, omnique manu stipata meorum
Inferar ? et quos Sidohia vix urbe revelli,
Rursus agam pelago, et ventis dare vela jubebo 3
Quin morere, ut merita es : ferroque averte dolorem.
Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem
His, germana, malis oneras, atque objicis hosti.
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
Degere more ferae, talis nec tangere curas ?
Non servata fides, cineri promissa Sychaei ?
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Aeneas celsa in puppi , jam certus eundi;
Carpebat somnos, rebus jam rite paratis.
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem
Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est ;

Omnia Mercurio similis, vocemque , coloremque ,
Et crinis flavos, et membra decora juventa :
Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos ?
Nec, quae te circumstent deinde pericula, cernis?
Demens ! mec Zephyros audis spirare secundos ?
1lla dolos, dirumque nefas in pectore versat ,
Certa mori, varioque irarum fluctuat aestu,
Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potesta$ ?
Jam mare turbari trabibus, saevasque videbis
Conlucere faces, jam fervere litora flammis ;
Si te his adtigerit terris Aurora morantem.
Eia age, rumpe moras. varium et mutabile semper
Femina. sic fatus nocti se inmiscuit atrae,

Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
Conripit e somno corpus, sociosque fatigat :
Praecipites vigilate , viri, et considite transtris ?
Solvite vela citi, deus, aethere missus ab alto ,
Festimare fugam, tortosque incidere finis,
Ecce iterum stimulat. sequimur te, sancte deorum ,
Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes,
Adsis o, placidusque juves, et sidera coelo
Dextra feras. dixit : vaginaque eripit ensem
Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro,
Idem omnis simul ardor habet ; rapiumtque, ruuntque :
Litora deseruere : latet sub classibus aequor.
Admixi torquent spumas, et caerula verrunt.

Et jam prirha novo spargebat lumriine terras ,
Tithoni croceum linquens Aurora cubile :
Regina e speculis, ut primum albescere lucem
Vidit, et aequatis classem procedere velis,
Litoraque, et vacuos sensit sine remige portus ;
Terque quaterque manu pectus percussa decorum »
Elaventisque abscissa comas, Pro Juppiter ! ibit

- C c

Hicc', ait, et nostris inluserit advena regnis ?
Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,
Deripientque rates alii navalibus ? ite,
Ferte citi flammas, date vela, impeliite remos.
uid loquor ? aut ubi sum ? quae mentem insania mutat ?
Infelix Dido ! nunc te facta inpia tangunt:
Tum dccuit, quom sceptra dabas. en dextra fidesque !
Quem secum patrios aiunt portasse Penatis :
Quem subiisse humeris confectum aetate parentem !
Non potui abreptum divellere corpus, et undis
Spargere ? non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis ?
Verum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset. -
Quem metui moritura ? faces in castra tulissem,
Implessemque foros flammis, natumque patremque
Cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
Tuque harum interpres curarum et conscia Juno,
Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,
Et Dirae ultrices, et dii morientis Elissae ,
Adcipite haec, meritumque malis advertite numen,
Et nostras audite preces. si tangere portus
Infandum caput, ac terris adnare necesse est,
Et sic fata Jovis poscunt, hic terminus haeret :
At bello audacis populi vexatus et armis,
Finibus extorris, conplexu avolsus Iuli,
Auxilium inploret, videatque indigna suorum
Funera : nec, quom se sub leges pacis iniquae
Tradiderit, regno aut optata luce fruatur :
Sed cadat ante diem, mediaque inhumatus arema,
Haec precor : hanc vocem extremam cum sanguine fundo.
Tum vos, o Tyrii , stirpem et genus omne futurum
Exercete odiis : cinerique haec mittite nostro

[graphic]
« PreviousContinue »