Page images
PDF
EPUB

Quom tacet omnis ager: pecudes, pictaeque volucres;
Quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
Rura tenent, somno positae sub nocte silenti
Lenibant curás, et corda oblita laborum.

At non infelix animi Phoenissa, neque umquam
Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem
Adcipit. ingeminant curae rursusque resurgens
Saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:
En, quid ago? rursusne procos inrisa priores
Experiar? Nomadumque petam connubia supplex,
Quos ego sim totiens jam dedignata maritos?
Iliacas igitur classis, atque ultima Teucrûm
Jussa sequar? quiane auxilio juvat ante levatos;
Aut bene apud memores veteris stat gratia facti?
Quis me autem (fac velle) sinet? ratibusne superbis
Invisam adcipiet ? nescis heu, perdita; nec dum
Laomedonteae sentis perjuria gentis?

Quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantis?
An Tyriis, omnique manu stipata meorum
Inferar? et quos Sidonia vix urbe revelli,

Rursus agam pelago, et ventis dare vela jubebo?

Quin morere, ut merita es

Tu lacrimis evicta meis, tu

ferro que averte dolorem.
ferroque
prima furentem

His,
, germana, malis oneras, atque objicis hosti.
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
Degere more ferae, talis nec tangere curas?
Non servata fides, cineri promissa Sychaei?
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.

Aeneas celsa in puppi, jam certus eundi,
Carpebat somnos, rebus jam rite paratis.
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem

Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est ;

Omnia Mercurio similis, vocemque, coloremque,
Et crinis flavos, et membra decora juventa:
Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos ?
Nec, quae te circumstent deinde pericula, cernis?
Demens! nec Zephyros audis spirare secundos ?
Illa dolos, dirumque nefas in pectore versat
Certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.
Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas ?
Jam mare turbari trabibus, saevasque videbis
Conlucere faces, jam fervere litora flammis ;
Si te his adtigerit terris Aurora morantem.
Eia age, rumpe moras. varium et mutabile semper
Femina. sic fatus nocti se inmiscuit atrae.

Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
Conripit e somno corpus, sociosque fatigat:
Praecipites vigilate, viri, et considite transtris !
Solvite vela citi. deus, aethere missus ab alto,
Festinare fugam, tortosque incidere funis,
Ecce iterum stimulat. sequimur te, sancte deorum,
Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
Adsis o, placidusque juves, et sidera coelo
Dextra feras. dixit: vaginaque eripit ensem
Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.

Idem omnis simul ardor habet; rapiuntque, ruuntque:
Litora deseruere : latet sub classibus aequor.
Adnixi torquent spumas, et caerula verrunt.
Et jam prima novo spargebat lumine terras,
Tithoni croceum linquens Aurora cubile:
Regina e speculis, ut primum albescere lucem
Vidit, et aequatis classem procedere velis,
Litoraque, et vacuos sensit sine remige portus;
Terque quaterque manu pectus percussa decorum
Flaventisque abscissa comas, Pro Juppiter! ibit

Cc

Hicc', ait, et nostris inluserit advena regnis ?
Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,
Deripientque rates alii navalibus? ite,

Ferte citi flammas, date vela, inpeliite remos.

Quid loquor? aut ubi sum ? quae mentem insania mutat?

Infelix Dido! nunc te facta inpia tangunt:

Tum decuit, quom sceptra dabas. en dextra fidesque !
Quem secum patrios aiunt portasse Penatis :
Quem subiisse humeris confectum aetate parentem!
Non potui abreptum divellere corpus, et undis
Spargere? non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis ?
Verum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset.
Quem metui moritura? faces in castra tulissem,
Inplessemque foros flammis, natumque patremque
Cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
Tuque harum interpres curarum et conscia Juno,
Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,
Et Dirae ultrices, et dii morientis Elissae,
Adcipite haec, meritumque malis advertite numen,
Et nostras audite preces. si tangere portus
Infandum caput, ac terris adnare necesse est,
Et sic fata Jovis poscunt, hic terminus haeret :
At bello audacis populi vexatus et armis,
Finibus extorris, conplexu avolsus Iuli,
Auxilium inploret, videatque indigna suorum
Funera nec, quom se sub leges pacis iniquae
Tradiderit, regno aut optata luce fruatur :

Sed cadat ante diem, mediaque inhumatus arena.

Haec precor: hanc vocem extremam cum sanguine fundo.

Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum

Exercete odiis cinerique haec mittite nostro

Munera. nullus amor populis, nec foedera sunto.
Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,

Qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
Nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
Litora litoribus contraria, fluctibus undas
Inprecor, arma armis : pugnent ipsique nepotesque.
Haec ait, et partis animum versabat in omnis;
Invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei est :
Namque suam patria antiqua cinis ater habebat :
Annam cara mihi nutrix huc siste sororem :
Dic corpus properet fluviali spargere lympha,
Et pecudes secum et monstrata piacula ducat:
Sic veniat. tuque ipsa pia tege tempora vitta.
Sacra Jovi Stygio, quae rite incepta paravi;
Perficere est animus, finemque inponere curis ;
Dardaniique rogum capitis permittere flammae.
Sic ait illa gradum studio celerabat anili.
At trepida, et coeptis inmanibus effera Dido,
Sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
Interfusa genas, et pallida morte futura,
Interiora domus inrumpit limina, et altos
Conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
Hîc, postquam Iliacas vestis notumque cubile
Conspexit, paullum lacrimis et mente morata,
Incubuitque toro, dixitque novissima verba :

Dulces exuviae, dum fata, deusque sinebat,
Adcipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi:
Et nunc magna mei sub terras ibit imago.
Urbem praeclaram statui: mea moenia vidi :
Ulta virum, poenas inimico a fratre recepi :

Felix, heu nimium felix, si litora tantum
Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae !

Dixit et, os inpressa toro, Moriemur inultae,
Sed moriamur, ait. sic, sic juvat ire sub umbras.
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et nostrae secum ferat amina mortis.
Dixerat atque illam mediam inter talia ferro
Conlabsam adspiciunt comites, ensemque cruore
Spumantem, sparsasque manus. it clamor ad alta
Atria ; concussam bacchatur fama per urbem.
Lamentis, gemituque, et femineo ululatu
Tecta fremunt: resonat magnis plangoribus aether;
Non aliter, quam si inmissis ruat hostibus omnis
Carthago, aut antiqua Tyros; flammaeque furentes
Culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu,
Unguibus ora soror foedans, et pectora pugnis,
Per medios ruit, ac morientem nomine clamat :

Hocc' illud, germana, fuit? me fraude petebas? Hoc rogus iste mihi, hocc' ignes araeque parabant? Quid primum deserta querar? comitemne sororem Sprevisti moriens ? eadem me ad fata vocasses: Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset. His etiam struxi manibus, patriosque vocavi Voce deos, sic te ut posita crudelis abessem? Exstinxti te meque, soror, populumque, patresque Sidonios, urbemque tuam. date volnera lymphis, Abluam, et, extremus si quis super halitus errat, Ore legam. sic fata gradus evaserat altos, Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores. Illa, gravis aculos conata adtollere, rursus Deficit. infixum stridit sub pectore volnus,

« PreviousContinue »