Page images
PDF
EPUB

Tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen,
Una dolo divôm si femina victa duorum est.

Nec me adeo fallit, veritam te moenia nostra,
Suspectas habuisse domos Carthaginis altae.

Sed quis erit modus ? aut quo nunc certamina tanta ?
Quin potius pacem aeternam pactosque Hymenaeos
Exercemus? habes, tota quod mente petisti:
Ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum, paribusque regamus
Auspiciis liceat Phrygio servire marito,
Dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.

Olli (sensit enim simulata mente locutam,
Quo regnum Italiae Libycas averteret oras)
Sic contra est ingressa Venus: Quis talia demens
Abnuat, aut tecum malit contendere bello ?
Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
Sed fatis incerta feror, si Juppiter unam

Esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
Miscerive probet populos, aut foedera jungi.
Tu conjunx tibi fas animum tentare precando.
Perge sequar. tum sic excepit regia Juno:
Mecum erit iste labor. nunc qua ratione, quod instat,
Confieri possit, paucis, adverte, docebo.

Venatum Aeneas unaque miserrima Dido

In nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
Extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
His ego nigrantem conmixta grandine nimbum,
Dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
Desuper infundam, et tonitru coelum omne ciebo.
Diffugient comites, et nocte tegentur opaca :
Speluncam Dido dux et Troianus eamdem
Devenient. adero, et, tua si mihi certa voluntas,
Connubio jungam stabili, propriamque dicabo.

Hicc' Hymenaeus erit. non adversata petenti
Adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.
Oceanum interea surgens Aurora relinquit.
It portis jubare exorto delecta juventus.
Retia rara, plagae, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites, et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum exspectant: ostroque insignis et auro
Stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo :
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
Aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Nec non et Phrygii comites, et laetus Iulus,
Incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis
Infert se socium Aeneas, atque agmina jungit.
Qualis, ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
Deserit, ac Delum maternam invisit Apollo,
Instauratque choros; mixtique altaria circum
Cretesque Dryopesque fremunt, pictique Agathyrsi :
Ipse jugis Cynthi graditur, mollique fluentem
Fronde premit crinem fingens, atque inplicat auro:
Tela sonant humeris. haud illo segnior ibat
Aeneas tantum egregio decus enitet ore.

Postquam altos ventum in montes, atque invia lustra ;
Ecce ferae saxi dejectae vertice caprae

Decurrere jugis: alia de parte patentes
Transmittunt cursu campos, atque agmina cervi
Pulverulenta fuga glomerant, montesque relinquunt.
At puer Ascanius mediis in vallibus acri

Gaudet equo jamque hos cursu, jam praeterit illos,
Spumantemque dari pecora inter inertia votis

Optat aprum, aut fulvom descendere monte leonem.

Interea magno misceri murmure coelum
Incipit. insequitur conmixta grandine nimbus.
Et Tyrii comites passim, et Troiana juventus,
Dardaniusque nepos Veneris, diversa per agros
Tecta metu petiere. ruunt de montibus amnes.
Speluncam Dido dux et Troianus eamdem
Deveniunt. prima et Tellus et pronuba Juno
Dant signum fulsere ignes, et conscius aether
Connubiis summoque ulularunt vertice Nymphae.
Ille dies primus leti primusque malorum
Caussa fuit. neque enim specie famave movetur,
Nec jam furtivom Dido meditatur amorem :
Conjugium vocat : hoc praetexit nomine culpam,
Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes;
Fama, malum qua non aliud velocius ullum:
Mobilitate viget, viresque adquirit eundo;
Parva metu primo; mox sese adtollit in auras,
Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, ira inritata deorum,

Extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem
Progenuit, pedibus celerem, et pernicibus alis.
Monstrum horrendum, ingens: cui, quot sunt corpore plumae,

Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,

Tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.
Nocte volat coeli medio terraeque, per umbram
Stridens, nec dulci declinat lumina somno.
Luce sedet custos aut summi culmine tecti,
Turribus aut altis, et magnas territat urbes;
Tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.
Haec tum multiplici populos sermone replebat
Gaudens, et pariter facta atque infecta canebat :
Venisse Aenean, Troiano sanguine cretum,
Cui se pulchra viro dignetur jungere Dido:

Nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
Regnorum inmemores, turpique cupidine captos.
Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.
Protinus ad regem cursus detorquet Ïarban,
Incenditque animum dictis, atque aggerat iras.

Hicc' Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, Templa Jovi centum latis inmania regnis,

Centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem,
Excubias divôm aeternas, pecudumque cruore
Pingue solum, et variis florentia limina sertis.
Isque amens animi, et rumore adcensus amaro
Dicitur ante aras, media inter numina divôm
Multa Jovem manibus supplex orasse supinis :

Juppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
Gens epulata toris Lenaeum libat honorem,

Adspicis haec an te, genitor, quom fulmina torques,
Nequidquam horremus? caecique in nubibus ignes
Terrificant animos, et inania murmura miscent?
Femina, quae nostris errans in finibus urbem
Exiguam pretio posuit, cui litus arandum,
Cuique loci leges dedimus, connubia nostra
Repulit, ac dominum Aenean in regna recepit.
Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,
Maeonia mentum mitrą crinemque madentem
Subnixus, rapto potitur. nos munera templis
Quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.
Talibus orantem dictis, arasque tenentem
Audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit
Regia, et oblitos famae melioris amantis.
Tum sic Mercurium adloquitur, ac talia mandat:
Vade age, nate, voca Zephyros, et, labere pennis:
Dardaniumque ducem, Tyria Carthagine qui nunc
Exspectat, fatisque datas non respicit urbes

2

Adloquere, et celeris defer mea dicta per auras.
Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
Promisit, Graiûmque ideo bis vindicat armis :
Sed fore, qui gravidam imperiis, belloque frementem
Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri
Proderet, ac totum sub leges mitteret orbem,
Si nulla adcendit tantarum gloria rerum,
Nec super ipse sua molitur laude laborem;
Ascanione pater Romanas invidet arces?

Quid struit aut qua spe inimica in gente moratur ?
Nec prolem Ausoniam, et Lavinia respicit arva?
Naviget. haec summa est: hic nostri nuntius esto.
Dixerat. ille patris magni parere parabat
Imperio et primum pedibus talaria nêctit
Aurea

quae sublimem alis, sive aequora supra,
Seu terram, rapido pariter cum flamine portant.
Tum virgam capit. hac animas ille evocat Orco
Pallentis; alias sub Tartara tristia mittit;
Dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.
Illa fretus agit ventos, et turbida tranat

Nubila jamque volans apicem et latera ardua cernit
Atlantis duri, coelum qui vertice fulcit;
Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris
Piniferum caput, et vento pulsatur et imbri
Nix humeros infusa tegit: tum flumina mento
Praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.
Hic primum paribus nitens Cyllenius alis
Constitit hinc toto praeceps se corpore ad undas
Misit; avi similis, quae circum litora, circum
Piscosos scopulos humilis volat aequora juxta.
Haud aliter terras inter coelumque volabat.
Litus arenosum ad Libyae, ventosque secabat
Materno veniens ab avo Cyllenia proles.

« PreviousContinue »