Page images
PDF
EPUB

Missus adest. vivo praetervehor ostia saxo
Pantagiae, Megarosque simus, Thapsumque jacentem.
Talia monstrabat relegens errata retrorsum
Litora Achemenides, comes infelicis Ulixi.
Sicanio praetenta sinu jacet insula contra
Plemmyrium undosum : momen dixere priores
Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem
Occultas egisse vias subter mare : qui nunc
Ore, Arethusa, tuo Siculis comfunditur undis,
Jussi numina magna loci veneramur : et inde
Exsupero praepingue solum stagnantis Helori,
Hinc altas cautes projectaque saxa Pachyni
Radimus ; et fatis numquam concessa moveri
Adparet Camarina procul, campique Geloi,
Immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
Arduus inde Acragas ostentat maxuma longe
IMoenia, magnanimúm quondam generator equorum.
Teque datis linquo ventis, palmosa Selimus ;
Et vada dura lego saxis Lilybeia caecis,
Hinc Drepami me portus et inlaetabilis ora
Adcipit. hic, pelagi tot tempestatibus actus,
Heu ! genitorem, ommis curae casusque levamen,
Amitto Anchisem. hic me, pater optume, fessum
Deseris, heu, tamtis mequidquam erepte periclis !
Nec vates Helenus, quom multa horrenda moneret,
Hos mihi praedixit luctus, mon dira Celaeno.
Hic labor extremus, longarum haec meta viarum.
Hinc me digressum vestris deus adpulit gris.
Sic pater Aeneas, intentis omnibus, unus
Fata renarrabat divóm, cursusque docebat.
Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.

[ocr errors]

AT regina gravi jam dudum saucia cura
Volmus alit venis, et caeco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos. haerent infixi pectore voltus,
Verbaque : nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phoebea lustrabat lampade terras,
Humentemque Aurora polo dimoverat umbram ;
Quom sic unanimam adloquitur male sana sororcm :
Anna soror, quae mine suspensarn insomnmia terrent !
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes !
Quem sese ore ferens ! quam forti pectore, et armis!
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degemeres animos timor arguit. heu , quibus ille
Jactatus fatis ! quae bella exhausta canebat !
Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
Ne cui me vinclo vellem sociare jugali,
Postquam primus amor deceptam fnorte fefellit :
Si non pertaesum thalami taedaeque fuisset ;
Huic uni forsan potui succumbere culpae. i
Amma, fatebor enim ; miseri post fata Sychaei
Conjugis, et sparsos fraterna caede Penatis, |
Solus hic inflexit sensus, animurnque labantem
Impulit. adgnosco veteris vestigia flammae.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
Pallentes umbras Erebi , noctemque profundam ,
Ante, Pudor , quam te violo, aut tua jura resolvo.

Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores
Abstulit : ille habeat secum, servetque sepulcro.
Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.
Anna refert , O luce magis dilecta sorori,
Solane perpetua maerens carpere juventa ?
Nec dulcis matos, Vemeris mec praemia noris ?
Id cinerem aut Manis credis curare sepultos ?
Esto : aegram nulli quondam flexere mariti :
Non Libyae, mom ante Tyro : despectus Iarbas,
Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
Dives alit, placitome etiam pugnabis amori ?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis ?
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello :
Et Numidae infreni cingunt, et inhospita Syrtis:
Hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam,
Germanique minas ?
Diis equidem auspicibus reor et Junone secunda
Huc cursum Iliacas vento tenuisse carinas. 1
Quam tu urbem , soror, hanc cernes ! quae surgere regna
Conjugio tali ! Teucrùm comitantibus armis,
Punica se quantis adtollet gloria rebus !
Tu modo posce deos veniam , sacrisque litatis
Indulge hospitio , caussasque innecte mnorandi:
Dum pelago desaevit hiems, et aquosus Orion,
Quassataeque rates, dum non tractabile coelum.
His dictis incensum animum inflammavit amore,
Spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
Exquirunt : mactant lectas de more bidentis
Legiferae Cereri, Phoeboque, patique Lyaeo ;
Junoni ante omnis, cui vincla jugalia curae.

Ipsa, temens dextra pateram, pulcherrima Dido •
A a

Candentis vaccae media inter cornua fundit :
Aut ante ora deùm pinguis spatiatur ad aras,
Instauratque diem donis ; pecudumque reclusis
Pectoribus inhians spirantia consulit exta.
Heu vatum ignarae mentes ! quid vota furentem,
Quid delubra juvant ? est mollis flamma medullas
Interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.
Uritur infelix Dido, totaque vagatur
Urbe furens : qualis conjecta cerva sagitta,
Quam procul incautam memora inter Cresia fixit
Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
Nescius : illa fuga silvas saltusque peragrat
IDictaeos : haeret lateri letalis arundo.
Nunc media Aenean secum per moenia ducit,
Sidoniasque ostentat opes, urbemque paratam.
Incipit effari, mediaque in voce resistit.
Nunc eadem, labente die, convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
Exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim
Luma premit, suadentque cadentia sidera somnos,
Sola domo maeret vacua, stratisque relictis
Incubat, illum absens absentem auditque videtque,
Aut gremio Ascamium, genitoris imagine capta,
Detinet, infandum si fallere possit amorem.
Non coeptae adsurgunt turres; non arma juventus
Exercet ; portusve aut propugnacula bello
Tuta parant : pendent opera interrupta , minaeque
Murorum ingentes , aequataque machina coelo.
Quam simul ac tali persensit peste teneri
Cara Jovis conjunx, nec famam obstare furori ;
Talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis :
Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis

Tuque puerque tuus , magnum et memorabile nomen,
Uma dolo divóm si femina victa duorum est.
Nec me adeo fallit, veritam te moenia nostra ,
Suspectas habuisse domos Carthaginis altae.
Sed quis erit modus ? aut quo mumc certamina tanta ?
Quin potius pacem aeternam pactosque Hymenaeos
Exercemus ? habes, tota quod mente petisti :
Ardet amans Dido , traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum, paribusque regamus
Auspiciis : liceat Phrygio servire marito,
Dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.
Olli (sessit enim simulata mente locutam ,
Quo regnum Italiae Libycas averteret oras)
Sic contra est ingressa Venus : Quis talia demens
Abnuat, aut tecum malit contendere bello ?
Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
Sed fatis incerta feror, si Juppiter unam
Esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis ,
Miscerive probet populos, aut foedera jungi.
Tu conjunx : tibi fas animum tentare precando.
Perge : sequar. tum sic excepit regia Juno :
Mecum erit iste labor. nunc qua ratione, quod instat,
Confieri possit, paucis, adverte, docebo.
Venatum Aeneas unaque miserrima Dido
Im nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
Extulerit Titam, radiisque retexerit orbem.
His ego migrantem conmixta grandine nimbum,
Dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
Desuper infundam, at tonitru coelum omne ciebo,
Diffugient comites, et mocte tegentur opaca :
Speluncam Dido dux et Troianus eamdem
Devenient. adero, et, tua si mihi certa voluntas,
Connubio jungam stabili, propriamque dicabo.

« PreviousContinue »