Page images
PDF
EPUB

Sic oculos, sic ille manus, sic óra ferebat :
Et nunc aequali tecum pubesceret aevo.

Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis;
Vivite felices, quibus est fortuna peracta
Jam sua nos alia ex aliis in fata vocamur.
Vobis parta quies: nullum maris aequor arandum:
Arva neque Ausoniae, semper cedentia retro,
Quaerenda. effigiem Xanthi Troiamque videtis,
Quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,
Auspiciis; et quae fuerit minus obvia Graiis.
Si quando Thybrim, vicinaque Thybridis arva
Intraro, gentique meae data moenia cernam;
Cognatas urbes olim, populosque propinquos,
Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor,
Atque idem casus, unarh faciemus utramque
Troiam animis. maneat nostros ea cura nepotes.
Provehimur pelago vicina Ceraunia juxta :
Unde iter Italiam, cursusque brevissimus undis
Sol ruit interea, et montes umbrantur opaci.
Sternimur optatae gremio telluris ad undam,
Sortiti remos, passimque in litore sicco
Corpora curamus. fessos sopor inrigat artus.
Necdum orbem medium Nox Horis acta subibat :
Haud segnis strato surgit Palinurus, et omnis
Explorat ventos, atque auribus aëra captat :
Sidera cuncta notat tacito labentia coelo,
Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones,
Armatumque auro circumspicit Oriona.

Postquam cuncta videt coelo constare sereno;

Dat clarum e puppi signum : nos castra movemus
Tentamusque viam, et velorum pandimus alas.
Jamque rubescebat stellis Aurora fugatis,

Quom procul obscuros collis humilemque videmus

Italiam. Italiam primus conclamat Achates ;
Iraliam laeto socii clamore salutant,

Tum pater Anchises magnum cratera corona
Induit, inplevitque mera; divosque vocavit
Stans celsa in puppi.

Dii, maris et terrae tempestatumque potentes,
Ferte viam vento facilem, et spirate secundi.
Crebrescunt optatae aurae, portusque patescit
Jam propior, templumque adparet in arce Minervae.
Vela legunt socii, et proras ad litora torquent,
Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum ;
Objectae salsa spumant adspargine cautes:
Ipse latet. gemino demittunt brachia muro
Turriti scopuli, refugitque ab litore templum.
Quatuor hîc, primum omen, equos in gramine vidi
Tondentes campum late, candore nivali.

Et pater Anchises; Bellum, o terra hospita, portas :
Bello armantur equi bellum haec armenta minantur.
Sed tamen iidem olim curru succedere sueti

Quadrupedes, et frena juga concordia ferre,
Spes et pacis, ait. tum numina sancta precamur
Palladis armisonae, quae prima adcepit ovantis ;
Et capita ante aras Phrygio velamur amictu;
Praeceptisque Heleni, dederat quae maxuma, rite
Junoni Argivae jussos adolemus honores,

Haud mara continuo perfectis ordine votis,
Cornua velatarum obvertimus antennarum,
Graiugenûmque domos suspectaque linquimus arva.
Hinc sinus Herculei, si vera est fama, Tarenti
Cernitur. adtollit se diva Lacinia contra,
Caulonisque arces, et navifragum Scylaceum,
Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,
Et gemitum ingentem pelagi, pulsataque saxa

[ocr errors]

Audimus longe, fractasque ad litora voces:
Exsultantque vada, atque aestu miscentur arenae.
Et pater Anchises: Nimirum haec illa Charybdis :
Hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.
Eripite, o socii pariterque insurgite remis.
Haud minus ac jussi faciunt: primusque rudentem
Contorsit laevas proram Palinurus ad undas.
Laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.
Tollimur in coelum curvato gurgite, et iidem
Subducta ad Manis imos desidimus unda.
Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere!
Ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
Interea fessos ventus cum sole reliquit ;
İgnarique viae Cyclopum allabimur oris.
Portus ab adcessu ventorum inmotus, et ingens
Ipse; sed horrificis juxta tonat Aetna ruinis,
Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
Turbine fumantem piceo et candente favilla;
Adtollitque globos flammarum, et sidera lambit:
Interdum scopulos avolsaque viscera montis
Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
Fama est, Enceladi semiustum fulmine corpus
Urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam
Inpositam, ruptis flammam exspirare caminis;
Et, fessum quotiens mutet latus, intremere omnem
Murmure Trinacriam, et coelum subtexere fumo.
Noctem illam tecti silvis inmania monstra
Perferimus nec, quae sonitum det caussa, videmus.
Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra
Siderea polus; obscuro sed nubila coelo :
Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
Postera jamque dies primo surgebat Eoo,

[ocr errors]

Humentemque Aurara polo dimoverat umbram :
Quom subito e silvis, macie confecta suprema,
Ignoti nova forma viri, miserandaque cultu,
Procedit, supplexque manus ad litora tendit.
Respicimus. dira inluvies, inmissaque barba,
Consertum tegumen spinis at cetera Graius,
Et quondam patriis ad Troiam missus in armis.
Isque ubi Dardanios habitus, et Troïa vidit
Arma procul, paullum adspectu conterritus haesit,
Continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps
Cum fletu precibusque tulit: Per sidera testor,
Per superos, atque hoc coeli spirabile lumen;
Tollite me, Teucri: quascumque abducite terras.
Hoc sat erit. scio me Danais e classibus unum,
Et bello Iliacos fateor petiisse Penatis.
Pro quo, si sceleris tanta est injuria nostri,
Spargite me in fluctus, vastoque inmergite ponto.
Si pereo, hominum manibus periisse juvabit.

Dixerat et genua amplexus, genibusque volutans
Hacrebat. qui sit, fari, quo sanguine cretus,
Hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri.
Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus,
Dat juveni; atque animum praesenti pignore firmat.
Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:

Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi, Nomen Achemenides, Troiam genitore Adamasto Paupere (mansissetque utinam fortuna !) profectus. Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt, Inmemores socii vasto Cyclopis in antro Deseruere. domus sanie dapibusque cruentis Intus opaca, ingens. ipse arduus, altaque pulsat Sidera, (Dil, talem terris avertite pestem) Nec visu facilis, nec dictu adfabilis ulli

:

Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.
Vidi egomet, duo de numero quom corpora nostro
Prensa manu magna medio resupinus in antro
Frangeret ad saxum, sanieque exspersa natarent
Limina vidi atro quom membra fluentia tabo
Manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus,
Haud inpune quidem : nec talia passus Ulixes,
Oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
Nam simul expletus dapibus, vinoque sepultus,
Cervicem inflexam posuit, jacuitque per antrum
Inmensus, saniem eructans et frusta cruento
Per somnum conmixta mero; nos, magna precati
Numina, sortitique vices, una undique circum
Fundimur, et telo lumen terebramus acuto
Ingens, quod torva solum sub fronte latebat,
Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar :

Et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
Sed fugite, o miseri, fugite, atque ab litore funem
Rumpite.

Nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro
Lanigeras claudit pecudes, atque ubera pressat,
Centum alii curva haec habitant ad litora volgo
Infandi Cyclopes, et altis montibus errant.
Tertia jam Lunae se cornua lumine conplent,
Quom vitam in silvis inter deserta ferarum
Lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas
Prospicio, sonitumque pedum vocemque tremisco.
Victum infelicem, bacas lapidosaque corna,
Dant rami, et volsis pascunt radicibus herbae,
Omnia conlustrans, hanc primum ad litora classem
Conspexi venientem. huic me, quaecumque fuisset
Addixi satis est gentem effugisse nefandam.

Vos animam hanc potius quocumque absumite leto.

« PreviousContinue »