Page images
PDF
EPUB

Vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae,
Et terram tabo maculant. mihi frigidus horror
Membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
Rursus et alterius lentum convellere vimem
Insequor, et caussas penitus tentare latentis:
Ater et alterius sequitur de cortice sanguis.
Multa movens animo Nymphas venerabar agrestis,
Gradivomque patrem, Geticis qui praesidet arvis,
Rite secundarent visus, omenque levarent.
Tertia sed postquam majore hastilia nisu
Adgredior, genibusque adversae obluctor arenae ;
(Eloquar, an sileam ? ) gemitus lacrimabilis imo
Auditur tumulo, et vox reddita fertur ad auris ;
Quid miserum , Aenea , laceras ? jam parce sepulto :
Parce pias scelerare manus. non me tibi Troia
Externum tulit : aut cruor hic de stipite manat. .
Heu ! fuge crudeles terras, fuge litus avarum. -*
Nam Polydorus ego. hic confixum ferrea texit
Telorum seges, et jaculis increvit acutis.
Tum vero ancipiti mentem formidine pressus
Obstupui, steteruntque comae, et vox faucibus haesit.
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
Infelix Priamus furtim mandarat alendum
Threicio regi ; quom jam diffideret armis
Dardaniae, cingique urbem obsidione videret.
Ille, ut opes fractae Teucrùm , et Fortuna recessit,
Res Agamemnonias victriciaque arma secutus,
Fas omne abrumpit : Polydorum obtruncat, et auro
Vi potitur. quid non mortalia pectora cogis,
Auri sacra fames ? postquam pavor ossa reliquit,
Delectos populi ad proceres, primumque parentem •-
Monstra deùm refero, et , quae sit sententia, posco.

Omnibus idem animus scelerata excedere terra ;

Linqui pollutum hospitium, et dare classibus Austros.
Ergo instauramus Polydoro fumus, et ingens
Adgeritur tumulo tellus : stant Manibus arae,
Caeruleis maestae vittis atraque cupresso ;
Et circum Iliades crinem de more solutae.
Inferimus tepido spumantia cymbia lacte ;
Sanguinis et sacri pateras : animamque sepulcro
Condimus, et magna supremum voce ciemus.
Inde, tibi prima fides pelago, placataque venti
Damt maria, et lene crepitans vocat Auster in altum,
f)educunt socii naves, et litora complent. *
Provehimur portu : terraeque uibesque recedunt.
Sacra mari colitur medio gratissima tellus
Nereidum matri ; et Neptuno Aegaeo :
Quam pius Arcitenens, oras et litora circum
JErrantem, Gyaro celsa Myconoque revinxit,
inmotamque coli dedit, et contemnere ventos.
Huc feror : haec fessos tuto placidissima portu
Adcipit. egressi veneramur Apollinis umbem.
Rex Amius, rex idem hominumn Phoebique sacerdos,
Vittis et sacra redimitus tempora lauro,
Occurrit : veterem Anchisem adgnoscit amicum.
Jumgimus hospitio dextras, et tecta subimus.
Templa dei saxo venerabar structa vetusto :
Da propriam, Thymbraee, domum : da rnoenia fessis,
Et genus, et mansuram urbem. serva altera Troiae
Pergama, reliquias Danaùm atque inmitis Achilli.
Quem sequimur ? quove ire jubes ? ubi ponere sedes ?
Da, pater, augurium ; atque animis inlabere nostris.
Vix ea fatus eram : tremere omnia visa repente,
Liminaque, laurusque dei ; totusque moveri
Mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
Submissi pctimus terram, et vox feitur ad auris :

« Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum » Prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto » Adcipiet reduces. antiquam exquirite matrem, ». Hîc domus Aeneae cunctis dominabitur oris, » Et nati natorum , et qui mascentur ab illis. »

Haec Phoebus : mixtoque ingens exorta tumultu
Laetitia ; et cuncti, quae sint ea moenia, quaerunt;
Quo Phoebus vocet errantis , jubeatque reverti.
Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum,
Audite, o proceres, ait, et spes discite vestras,
Creta Jovis magni medio jacet insula ponto ;
Mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae,
Centum urbes habitant magnas, uberrima regna ;
Maxumus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est advectus ad oras,
Optavitque locum regno. nondum Ilium, et arces
Pergameae steterant : habitabant vallibus imis.
Hinc Mater cultrix Cybeli, Corybamtiaque aera ,
Idaeumque memus : hinc fida silentia sacris,
Et juncti currum dominae subiere leones. v
Ergo agite, et, divóm ducunt qua jussa, sequamur : t.
Placemus ventos, et Gnosia regna petamus.
Nec longo distant cursu : modo Juppiter adsit,
Tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.
Sic fatus, meritos aris mactavit honores,
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo ;
Nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam,

Fama volat , pulsum regnis cessisse paternis
Idomenea ducem , desertaque litora Cretae :
Hoste vacare domos, sedesque adstare relictas.
Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus,
Bacchatamque jugis Naxon, viridemque Donysam,
Olearom ,. niveamque Paron , sparsasque per aequor

Cycladas, et crebris legimus freta concita terris.
Nauticus exoritur vario certamine clamor.
Hortantur socii, Crctam proavosque petamus.
Prosequitur surgens a puppi ventus euntis ,
Et tandem antiquis Curetum adlabimur oris.
Ergo avidus muros optatae molior urbis,
Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem
Hortor amare focos, arcemque adtollere tectis.
Jamque fere sicco subductae litore puppes,
Connubiis arvisque novis operata juventus ; -
Jura domosque dabam : subito quom tabida membris ,
Conrupto coeli tractu , miserandaque venit
Arboribusque satisque lues, et letifer annus.
Linquebant dulcis animas, aut aegra trahebant
Corpora. tum steriles exurere Sirius agros.
Arebant herbae, et victum seges aegra negabat.
Rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso
Hortatur pater ire mari, veniamque precari:
Quam fessis finem rebus ferat : unde laborum
Tentare auxiliumn jubeat : quo vertere cursus.
Nox erat, et terris animalia somnus habebat.
Effigies sacrae divôm , Phrygiique Penates,
Quos mecum a Troia, mediisque ex ignibus urbis
Extuleram, visi ante oculos adstare jacentis
In somnis, multo manifesti lumine, qua se i
Plena per insertas fundebat luna fenestras. - |
Tum sic adfari, et curas his demere dictis : .
Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est ,
Hic canit ; et tua nos en ultro ad limina mittit. -
Nos te, Dardamia incensa, tuaque arma secuti ;
Nos tumidum sub te permensi classibus aequor:
Iidem verituros tollemus in astra nepotes,
Imperiumque ubi dabimus, tu moenia magnis

[graphic]

Magna para, longumque fugae me linque laborem,
Mutandae sedes. non haec tibi litora suasit
Delius, aut Cretae jussit considere, Apollo.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt :
Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebae.
Oenotri coluere viri : nunc fama, minores
Italiam dixisse, ducis de nomine, gentem.
Hae mobis propriae sedes ; hinc Dardanus ortus,
Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum.
Surge age, et haec laetus longaevo dicta parenti
Haud dubitamda refer : Corythum, terrasque requirat
Ausonias. Dictaea megat tibi Juppiter arva.
Talibus adtonitus visis, ac voce deorum ,
(Nec sopor illud erat ; sed coram adgnoscere voltus,
Velatasque comas, praesentiaque ora videbar :
Tum gelidus toto mamabat corpore sudor)
Conripio e stratis corpus, tendoque supinas.
Ad coelum cum voce manus, et munera libo
Intemerata focis. perfecto laetus honore
Anchisen facio certum, remque ordine pando.
Adgnovit prolem ambiguam, geminosque parentis;
Seque novo veterum deceptum errore locorum.
Tum memorat : Nate, Iliacis exercite fatis,
Sola mihi talis casus Cassandra canebat,
Nunc repeto haec generi portendere debita nostro ;
Et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare.
Sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros
Crederet ? aut quem tum vates Cassandra moveret ?
Cedamus Phoebo, et moniti meliora sequamur.
Sic ait : et cuncti dicto paremus ovantes.
Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis
Vela damus, vastumque cava trabe curimus aequor,
Postquam altum tenuere rates, nec jam amplius ullae

« PreviousContinue »