Page images
PDF
EPUB

Penelei dextra, divae armipotentis ad aram,
Procumbit : cadit et Ripheus, justissimus unus
Qui fuit in Teucris, et servantissimus aequi.
Diis aliter visum. pereunt Hypanisque Dymasque
Confixi a sociis : nec te tua plurima, Panthu,
Labentem pietas, nec Apollinis infula texit.
Iliaci cimeres, et flamma extrema meorum,
Testor, in occasu vestro, nec tela, nec ullas
Vitavisse vices Danaùm ; et, si fata fuissent,
Ut cadereiii, meruisse manu. divellimur inde ;
Iphitus et Pelias mecum : quorum Iphitus aevo
Jam gravior, Pelias et volnere tardus Ulixi:
Protinus ad sedes Priami clamore vocati.
Hic vero ingentern pugnam, ceu cetera nusquam
Bella forent, nulli tota moreremtur iim urbe :
Sic Martem indonitum, Danaosque ad tecta ruentis
Cemimus, obsessumque acta testudine limen.
Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos
Nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris
Protecti objiciunt : prensant fastigia dextris.
Dardanidae contra turris ac tecta domorum
Culmina convellunt : his se, quando ultima cernunt,
Extrema jam in morte parant defendere telis :
Auratasque trabes, veteruin decora alta parentum ,
Devolvunt. alii strictis mucronibus imas
Obsedere fores : has servant agmine denso.
Instaurati animi , regis succurrere tectis,
Auxilioque levare viros, vimque addere victis.
Limen erat, caecaeque fores, et pervius usus
Tectorum inter se Priami, postesque relicti
A tergo : infelix qua se, dum regna manebant,
Saepius Andromache ferre incomitata solebat
Ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.

[ocr errors]

Evado ad summi fastigia culminis : unde
Tela manu miseri jactabant inrita Teucri.
Turrim in praecipiti stantem , summisque sub astra
Eductam tectis, unde omnis Troia videri,
Et Damaùm solitae maves, et Achaia castra,
Adgressi ferro circum, qua summa labantis
Juncturas tabulata dabant, convellimus altis
Sedibus, impulimusque. ea labsa repente ruinam
Cum sonitu trahit, et Danaùm super agmina late
Incidit. ast alii subeunt : nec saxa, nec ullum
Telorum interea cessat genus. -
Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus
Exsultat telis, et luce coruscus aëna.
Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,
Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,
Nunc positis novus exuviis mitidusque juventa,
Lubrica convolvit sublato pectore terga
Arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
Una ingens Periphas, et equorum agitator Achillis
Arrniger Automedon ; una omnis Scyria pubes
Succedunt tecto, et flammas ad culmina jactant.
Ipse inter primos conrepta dura bipenni
Limina perrumpit, postisque a cardine vellit
Aeratos : jamque excisa trabe firma cavavit
Robora, et ingentem lato dedit ore fenestram.
Adparet domus intus, et atria longa patescunt :
Adparent Priami et veterum penetralia regum : '
Armatosque vident stantis in limine primo.
At domus interior gemitu miseroque tumultu
Miscetur ; penitusque cavae plangoribus aedes
Femineis ululant. ferit aurea sidera clamor.
Tum pavidae tectis matres ingentibus errant,
Amplexaeque tenent postis, atque oscula figunt.

Instat vi patria Pyrìlius : nec claustra, neque ipsi
Custodes sufferre valent. labat ariete crebro
Jamua, et emoti procumbunt cardine postes.
Fit via vi : rumpunt aditus, primosque trucidant
Immissi Danai, et late loca milite complent.
INon sic, aggeribus ruptis quom spumeus annis
Exiit, oppositasque evicit gurgite moles,
Fertur in arva furens cumulo , camposque per ofnnis
Cum stabulis armenta trahit. vidi ipse furentem
Caede Neoptolemum, geminosque in limine Atridas :

Vidi Hecubam, centumque murus, Priamumque per aras

Sanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignis.
quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum,
Barbarico postes auro spoliisque superbi
Procubuere, tenent Danai, qua deficit ignis.
Forsitam et, Priami fuerint quae fata , requiras.
Urbis uti captae casum, convolsaque vidit
Limina tectorum , et mediumn in penetralibus hostem;
Arma diu senior desueta trementibus aevo
Circumdat nequidquam humeris, et inutile ferrum
Cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.
Aedibus in mediis, nudoque sub aetheris axe ,
Ingens ara fuit ; juxtaque veterrima laurus
Incumbens arae, atque umbra conplexa Penatis.
Hic Hecuba et natae mequidquam altaria circum,
Praecipites atra ceu tempestate columbae,
Condensae , et divóm amplexae simulacra sedebant.
Ipsum autem sumtis Priamum juvenalibus armis
Ut vidit : Quae mens tam dira, miserrime conjunx,
Impulit his cingi telis ? aut quo ruis ? inquit.
Non tali auxilio, nec defensoribus istis

Tempus eget : 'mon , si ipse meus nunc adforet Hector.

Huc tandem concede : haec ara tuebitur omnis :

[merged small][graphic]

Aut moriere simul. sic ore effatâ, recepit
Ad sese , et sacra longaevom in sede locavit.
Ecce autem elabsus Pyrrhi de caede Polites,
Unus matorum Priami , per tela, per hostis
Porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat
Saucius. illum ardens infesto volnere Pyrrhus
Insequitur, jam jamque manu tenet, et premit hasta.
Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,
Concidit, ac multo vitam cum sanguime fudit.
Hic Priamus, quamquam in miedia jarn rnorte tenetur,
Non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit.
At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis,
Dii, si qua est coelo pietas, quae talia Curet ,
Persolvant grates dignas, et praemia reddant
Debita : qui nati corári me cernere letum
Fecisti, et patrios foedasti funere voltus.
At non ille, satum quo te mentiris, Achilles
Talis in hoste fuit Priamo : sed jura fidemque
Supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulcro
Reddidit Hectoreum, neque in mea regnia remisit,
Sic fatus senior, telumque inbelle sine ictu
Conjecit : rauco quod protinius aere repulsum ;
Et summo clipei nequidquam umbone pependit.
Cui Pyrrhus : Referes ergo haec, et nuntius ibis
Pelidae genitori. illi mea tristia facta,
Degeneremque Neoptolemum marrare memento.
Nunc morere. hoc dicens, altaria ad ipsa trementem
Traxit, et im rhulto labsaritern sanguine mati,
Inplicuitque comam laeva ; dextraque coruscum
Extulit, ac lateri capulo tenus abdidit enserti.
Haec finis Priami fatorum : hicc' exitus illum
Sorte tulit, Troiam incensam, et prolabsa videntem
Pergama ; tot quondam populis terrisque superbum
U

Regnatorem Asiae. jacet ingens litore truncus,
Avolsumque humeris caput, et sime nomine corpus.
At me tum primum saevus circumstetit hqrror :
Obstupui : subiit cari genitoris imago,
Ut regem aequaevom crudeli volnere vidi
Vitam exhalantem. subiit deserta Creüsa,
Et direpta domus, et parvi casus Iuli.
Respicio, et quae sit me circum copia lustro,
Deseruere omnes defessi , et corpora saltu
Ad terram misere, aut ignibus aegra dedere,
jamque adeo super unus eram : quom limina Vestae
Servantem , et tacitam secreta in sede latentem
Tyndarida adspicio : dant clara incendia lucein
Erranti, passimque oculos per cuncta ferenti.
Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros ,
Et poenas Danaùm et deserti conjugis iras
Praemetuens, Troiae et patriae communis Erinnys ,
Abdiderat sese , atque aris invisa sedebat.
Exarsere ignes animo : subit ira cadentem
Ulcisci patriam , et sceleratas sumere pcenas.
Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas
Ad picict, partoque ibit regina triumpho ?
Conjugiumque, domumque, patres , natosque videlit,
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris ?
Occiderit ferro Priamus ? Troia arserit igni ?
l)ardanium; toties sudarit sanguine litus ?
Non ita, namque etsi nullum memorabile nomen
Feminea in poena est , nec habet victoria laudem ;
Exstinxisse nefas tamen , et sumsisse merentis
Haudabor poenas : animumque explesse juvabit
Ultricis flammae , et cineres satiasse meorum,
Talia jactabam , et furiata mente ferebar,
Quom mihi sc, non ante oculis tam clara, videndam

« PreviousContinue »