Page images
PDF
EPUB

D A M O E T A S. Qui legitis flores et humi mascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. M E N A IL C A S. Parcite, oves, nimium procedere : non bene ripae Creditur : ipse aries etiam nunc vellera siccat. ID A M O E T A S. Tityre , pascentis a flumine reice capellas: Ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo. M E N A L C A S. Cogite ovis, pueri : si lac praeceperit aestus , Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis. ID A M O E T A S. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo ! Idem amor exitium pecori, pecorisque magistro. M E N A IL C A S. Hi certe, neque amor caussa est, vix ossibus haerent. Nescio quis temeros oculus mihi fascinat agnos. ID A M* O E T A S. Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, Tris pateat coeli spatium mom amplius ulnas. M E N A L C A S. Dic, quibus in terris inscribti nomina regum Nascantur flores : et Phyllida solus habeto. P A L A E M O N. Non mostrum inter vos tantas compomere lites: Et vitula tu dignus, et hicc' : et quisquis amores ' Aut metuet dulcis, aut experietur amaros. Claudite jam rivos, pueri : sat prata biberunt.

[ocr errors]

SI C E L I DES Musae, paullo majora canamus;
Non omnis arbusta juvant, humilesque myricae.
Si canimus silvas , silvae sint Consule dignae.
Ultima Cumaei venit jam carminis aetas :
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo : redeunt Saturnia regna :
Jam nova progenies coelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo ,
Casta fave Lucina : tuus jam regnat Apollo.
Teque adeo decus hocc' aevi, te Consule , inibit,
Pollio : et incipient magni procedere menses.
Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri
Inrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deùm vitam adcipiet, divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis ,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantis ederas passim cum baccare tellus,
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
Ubera : nec magnos metuent armenta leomes.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens , et fallax herba veneni
Occidet : Assyrium volgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis

Jam legere, et quae sit poteris cognoscere virtus ;
Molli paullatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva :
Et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
Quae tentare Thetim ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae jubeant telluri infimdere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
Delectos heroas : erunt etiam altera bella :
Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit aetas,
Cedet et ipse mari vector ; nec nautica pinus
Mutabit merces : omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem.
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator.
Nec varios discet mentiri lama colores. -
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti -
Murice, jam croceo mutabit vellera luto.
Sponte sua sandyx pascentis vestiet agmos.
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Adgredere o magnos, aderit jam tempus, honores,
Cara deùm suboles, magnum Jovis incrementum.
Adspice convexo nutantem pondere mundum , -
Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum :
Adspice, venturo laetentur ut omnia saeclo.
O mihi tam longe maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta !
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus : huic mater quamvis , atque huic pater adsit:
Orphei Calliopea , Limo formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadia mecum si judice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se judice victum,

Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem : Matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe, parve puer : quoi non risere parentes, Non deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

C U R mom, Mopse , boni quomiam convemimus ambo,
Tu calamos inflare levis, ego dicere versus,
Hic corulis mixtas inter considimus ulmos ?
M O P S U S.
Tu major : tibi me est aequom parere, Menalca :
Sive sub incertas , Zephyris mutantibus, umbras,
Sive antro potius succedimus : adspice , ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.
M E N A IL C A S.
Montibus in nostris solus tibi certet Amyntas.
M O P S U S.
Quid, si idem certet Phoebum superare canendo ?
M E N A IL C A S.
Incipe, Mopse, prior : si quos aut Phyllidis ignes,
Aut Alconis habes laudes , aut jurgia Codri.
Incipe : pascentis servabit Tityrus haedos.
M O P S U S.
Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
Carmima describsi, et modulans alterna notavi ,
Experiar : tu deinde jubeto certet Amyntas.
M E N A L c A s.
Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
Puniceis humilis quamtum saliumca rosetis :
Judicio nostro tantum tibi cedit Amyntas,

« PreviousContinue »