Page images
PDF
EPUB

Reddit equus, laetique cavo se robore promunt
Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes,
Demissum labsi per funem, Acamasque, Thoasque,
Pelidesque Neoptolemus, primnusque Machaon ,
Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.
Invadunt urbem somno vinoque sepultam :
Caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
Adcipiunt socios, atque agmina conscia jungunt.

Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
Incipit, et dono divóm gratissima serpit.
In somnis ecce ante oculos maestissimus Hector
Visus adesse rhihi, largosque effundere fletus ;
Raptatus bigis, ut quomdam , aterque cruento :
Pulvere, perque pedes trajectus lora tumentis.
Hei mihi, qualis erat ! quantum mutatus ab illo
Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli,
Vel Danaùm Phrygios jaculatus puppibus ignis !
Squalentem barbam , et concretos sanguine crimis,
Volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
Adcepit patrios. ultro flens ipse videbar
Compellare virum, et maestas expromere voces :
O lux Dardaniae , spes o fidissima Teucrùm,
Quae tantae tenuere morae ? quibus Hector ab oris
Exspectate venis ? ut te post multa tuorum
Funera, post varios hominumque urbisque labores
Defessi adspicimus ! quae caussa indigna serenos
Foedavit voltus ? aut cur haec volnera cerno ?
Ille nihil : nec me quaerentem vana moratur:
Sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
Heu fuge , nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
Hostis habet muros : ruit alto a culmine Troia.
Sat patriae Priamoque datum. si Pergama dextra
Defendi possent, etiam hac defensa fuissent.

-T

Sacra suosque tibi conmendat Troia Pematis :
Hos cape fatorum comites : his moenia quaere,
Magna pererrato statues quae denique ponto. w
Sic ait : et mamibus vittas, Vestamque potentem,
Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
Diverso interea miscentur moenia luctu :
Et magis atque magis, quamquam secreta parentis
Anchisae domus, arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus ; armorumque ingruit horror.
Excutior somno , et summi fastigia tecti
Adscensu supero , atque adrectis auribus adsto:
In segetem veluti quom flamma furentibus Austris
Incidit, aut rapidus momtano flumine torrens
Stermit agros, stermit sata laeta, boumque labores;
Praecipitesque trahit silvas : stupet inscius alto
Adcipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum vero manifesta fides, Damaúmque patescunt
Insidiae. jam Deiphobi dedit ampla ruinam,
Volcano superante, domus : jam proxumus ardet
Ucalegom : Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque virùm clangorque tubarum.
Arma amens capio ; mec sat rationis in armis:
Sed glomerare manum bello , et concurrere in arcem
Cum sociis ardent animi. furor iraque mentem
Praecipitant; pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elabsus Achivóm,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
Sacra manu, victosque deos, parvomque nepotem
Ipse trahit, cursuque amens ad litora tendit.
Quo res summa loco, Panthu ? quam prendimus arcem ?
Vix ea fatus eram, gemitu quom talia reddit:
Venit summa dies, et ineluctabile tempus
Dardaniae, fuimus Troës : fuit Ilium , et ingens

Gloria Teucrorum. ferus omnia Juppiter Argos
Transtulit. incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
Fundit equus, victorque Simom incendia' miscet ;
Insultans, portis alii bipatentibus adsunt,
Millia quot magnis umquam venere Mycenis :
Obsedere alii telis angusta viarum
Oppositi, stat ferri acies rnucrgne corusco
Stricta, parata meci : vix primi proelia tentant
Portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.
Talibus Othryadae dictis et numine divôm
In flammas et in arma feror : quo tristis Erinnys,
Quo fremitus vocat, et sublatus ad aethera clamor.
Addunt se socios Ripheus, et maxumus armis
Epytus : oblati per lunam Hypamisque Dymasque :
Et lateri adglomerant mostro : juvenisque Coroebus
Mygdonides. illis ad Troiam forte diebus
Venerat, insano Cassandrae incensus amore :
Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat.
Infelix, qui non sponsae praecepta furentis
Audierit.
Quos ubi confertos audere in proelia vidi ;
Incipio super his : Juvenes, fortissima frustra
Pectora, si vobis audentem extrema cupido
Certa sequi , (quae sit rebus fortuna videtis ;
Excessere omnes adytis arisque relictis
Dii, quibus imperium hoc steterat : succurritis urbi
Incensae : ) moriamur, et in media arma ruamus.
Una salus victis, nullam sperare salutem.
Sic animis juvenum furor additus. inde, lupi ceu
Raptores atra in nebula, quos improba ventris
Exegit caecos rabies, catulique relicti

Faucibus exspectant siccis ; per tela , per hostes - T q

Vadimus haud dubiam in mortem : mediaeque tememus
Urbis iter. mox atra cava circumvolat umbra,
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet, aut possit lacrimis aequare labores ?
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos :
Plurima perque vias stermuntur inertia passim
Corpora, perque domos, et religiosa deorum
Limina. nec soli poenas dant sanguine Teucri :
Quondam etiam victis redit in praecordia virtus;
Victoresque cadumt Damai. crudelis ubique
Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imagQ.
Primus se, Danaùm magna comitante caterva,
Androgeus offert nobis, socia agmina credens
Inscius ; atque ultro verbis compellat amicis :
Festimate, viri. nam quae tam sera moratur
Segnities ? alii rapiunt incensa feruntque
Pergama : vos celsis nunc primum a mavibus itis?
Dixit : et extemplo, neque enim responsa dabantur
Pida satis, sensit medios delabsus in hostis:
CObstupuit, retroque pedem cum voce repressit.
Inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem
Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit
Adtollentem iras, et caerula colla tumentem :
Haud secus Androgeus visu tremefactus abibat.
Inruimus, densis et circumfundimur armis ;
Ignarosque loci passim, et formidine captos
Sternimus, adspirat primo Fortuma labori.
Atque hic $uccessu exsultans animisque Coroebus,
O socii, qua primum, inquit, Fortuna salutis
Monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur.
Mutemus clipeos, Danaùmque insignia nobis
Aptemus. dolus, an virtus, quis in hoste requirat ?
Arma daburat ipsi. sic fatus, deinde comantem

Androgei galeam, clipeique insigne decorum
Induitur, laterique Argivom adcommodat ensem.
Hoc Ripheus , hocc' ipse Dymas, omnisque juventus
ILaeta facit : spoliis se quisque recentibus armat.
Vadimus immixti Damais haud numine mostro ,
Multaque per caecam congressi proelia noctem
Conserimus : multos Danaùm demittimus Orco.
Diffugiumt alii ad navis, et litora cursu
Fida petunt : pars ingentem formidine turpi
Scandunt rursus equom , et mota conduntur in alvo.
Heu mihil invitis fas quemquam fidere divis !
Ecce trahebatur passis Priameïa virgo
Crimibus a templo Cassandra adytisque Minervae,
Ad coelum tendens ardentia lumina frustra :
Lumina : mam temeras arcebant vincula palmas.
Non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus,
Et sese medium injecit periturus in agmem.
Consequimur cumcti, et densis incurrimus armis.
Hîc primum ex alto delubri culmine telis
Nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes,
Armorum facie et Graiarum errore jubarum.
Tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira
Undique conlecti invadunt ; acerrimus Aiax,
Et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis.
Adversi rupto ceu quondam turbine venti
Confligunt, Zephyrusque, Notusque, et laetus eois
Eurus equis : stridunt silvae, saevitque tridenti
Spumeus, atque imo Nereus ciet aequora fundo.
Illi etiam , si quos obscura nocte per umbram
Fudimus insidiis, totaque agitavimus urbe,
Adparent : primi clipeos mentitaque tela
Adgnoscunt, atque ora sono discordia signant.
Ilicet obruimur numerQ. primusque Coroebus .

« PreviousContinue »