Sub pedibusque deae, clipeique sub orbe teguntur. Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis Insinuat pavor et scelus expendisse merentem Laocoonta ferunt; sacrum qui cuspide robur Laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam. Ducendum ad sedes simulacrum, orandaque divae Numina conclamant.
Dividimus muros, et moenia pandimus urbis. Adcingunt omnes operi, pedibusque rotarum Subjiciunt labsus, et stuppea vincula collo Intendunt. scandit fatalis machina muros, Feta armis. pueri circum innuptaeque puellae Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent. Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi.
O patria, o divôm domus Ilium, et incluta bello Moenia Dardanidûm ! quater ipso in limine portae Substitit, atque utero sonitum quater arma dedere. Instamus tamen inmemores caecique furore
Et monstrum infelix sacrata sistimus arce. Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris Ora, dei jussu non umquam credita Teucris. Nos delubra deûm miseri, quibus ultimus esset İlle dies, festa velamus fronde per urbem. Vertitur interea coelum, et ruit Oceano nox, Involvens umbra magna terramque polumque, Myrmidonumque dolos: fusi per moenia Teucri Conticuere sopor fessos conplectitur artus.
Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat A Tenedo, tacitae per amica silentia lunae, Litora nota petens: flammas quom regia puppis Extulerat fatisque deûm defensus iniquis, Inclusos utero Danaos et pinea furtim
Laxat claustra Sinon illos patefactus ad auras
Reddit equus, laetique cavo se robore promunt Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes Demissum labsi per funem, Acamasque, Thoasque, Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos. Invadunt urbem somno vinoque sepultam: Caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis Adcipiunt socios, atque agmina conscia jungunt. Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris Incipit, et dono divôm gratissima serpit. In somnis ecce ante oculos maestissimus Hector Visus adesse mihi, largosque effundere fletus; Raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento. Pulvere, perque pedes trajectus lora tumentis. Hei mihi, qualis erat ! quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, Vel Danaûm Phrygios jaculatus puppibus ignis! Squalentem barbam, et concretos sanguine crinis, Volneraque illa gerens, quae circum plurima muros Adcepit patrios. ultro flens ipse videbar
Conpellare virum, et maestas expromere voces: O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrûm, Quae tantae tenuere morae ? quibus Hector ab oris Exspectate venis? ut te post multa tuorum Funera, post varios hominumque urbisque labores Defessi adspicimus ! quae caussa indigna serenos Foedavit voltus ? aut cur haec volnera cerno? Ille nihil nec me quaerentem vana moratur : Sed graviter gemitus imo de pectore ducens, Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis. Hostis habet muros: ruit alto a culmine Troia. Sat patriae Priamoque datum. si Pergama dextra Defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
Sacra suosque tibi conmendat Troia Penatis : Hos cape fatorum comites: his moenia quaere, Magna pererrato statues quae denique ponto. Sic ait et manibus vittas, Vestamque potentem, Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
Diverso interea miscentur moenia luctu :
Et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisae domus, arboribusque obtecta recessit, Clarescunt sonitus; armorumque ingruit horror. Excutior somno, et summi fastigia tecti Adscensu supero, atque adrectis auribus adsto: In segetem veluti quom flamma furentibus Austris Incidit, aut rapidus montano flumine torrens Sternit agros, sternit sata laeta, boumque labores; Praecipitesque trahit silvas stupet inscius alto
Adcipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum vero manifesta fides, Danaûmque patescunt Insidiae. jam Deiphobi dedit ampla ruinam, Volcano superante, domus: jam proxumus ardet Ucalegon Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque virûm clangorque tubarum. Arma amens capio; nec sat rationis in armis : Sed glomerare manum bello, et concurrere in arcem. Cum sociis ardent animi. furor iraque mentem Praecipitant; pulchrumque mori succurrit in armis. Ecce autem telis Panthus elabsus Achivôm, Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, Sacra manu, victosque deos, parvomque nepotem Ipse trahit, cursuque amens ad litora tendit.
Quo res summa loco, Panthu ? quam prendimus arcem? Vix ea fatus eram, gemitu quom talia reddit:
Venit summa dies, et ineluctabile tempus
Dardaniae, fuimus Troës: fuit Ilium, et ingens
Gloria Teucrorum. ferus omnia Juppiter Argos Transtulit. incensa Danai dominantur in urbe. Arduus armatos mediis in moenibus adstans Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet, Insultans. portis alii bipatentibus adsunt, Millia quot magnis umquam venere Mycenis: Obsedere alii telis angusta viarum
Oppositi, stat ferri acies mucrone corusco Stricta, parata neci: vix primi proelia tentant Portarum vigiles, et caeco Marte resistunt. Talibus Othryadae dictis et numine divôm In flammas et in arma feror : quo tristis Erinnys, Quo fremitus vocat, et sublatus ad aethera clamor. Addunt se socios Ripheus, et maxumus armis Epytus oblati per lunam Hypanisque Dymasque : Et lateri adglomerant nostro juvenisque Coroebus Mygdonides. illis ad Troiam forte diebus Venerat, insano Cassandrae incensus amore: Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat. Infelix, qui non sponsae praecepta furentis Audierit.
Quos ubi confertos audere in proelia vidi ; Incipio super his Juvenes, fortissima frustra Pectora, si vobis audentem extrema cupido Certa sequi, (quae sit rebus fortuna videtis i Excessere omnes adytis arisque relictis Dii, quibus imperium hoc steterat: succurritis urbi Incensae) moriamur, et in media arma ruamus. Una salus victis, nullam sperare salutem.
Sic animis juvenum furor additus. inde, lupi ceu Raptores atra in nebula, quos inproba ventris Exegit caecos rabies, catulique relicti
Faucibus exspectant siccis; per tela, per hostes
Vadimus haud dubiam in mortem Urbis iter. nox atra cava circumvolat umbra, Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut possit lacrimis aequare labores? Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos: Plurima perque vias sternuntur inertia passim Corpora, perque domos, et religiosa deorum Limina. nec soli poenas dant sanguine Teucri : Quondam etiam victis redit in praecordia virtus; Victoresque cadunt Danai. crudelis ubique Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago, Primus se, Danaûm magna comitante caterva, Androgeus offert nobis, socia agmina credens. Inscius; atque ultro verbis conpellat amicis: Festinate, viri. nam quae tam sera moratur Segnities alii rapiunt incensa feruntque Pergama vos celsis nunc primum a navibus itis? Dixit et extemplo, neque enim responsa dabantur Fida satis, sensit medios delabsus in hostis: Obstupuit, retroque pedem cum voce repressit. Inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit Adtollentem iras, et caerula colla tumentem : Haud secus Androgeus visu tremefactus abibat. Inruimus, densis et circumfundimur armis; Ignarosque loci passim, et formidine captos Sternimus, adspirat primo Fortuna labori. Atque hîc successu exsultans animisque Coroebus, O socii, qua primum, inquit, Fortuna salutis Monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur. Mutemus clipeos, Danaûmque insignia nobis Aptemus. dolus, an virtus, quis in hoste requirat? Arma dabunt ipsi. sic fatus, deinde comantem
« PreviousContinue » |