Page images
PDF
EPUB

Sub pedibusque deae, clipeique sub orbe teguntur.
Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor et scelus expendisse merentem
Laocoonta ferunt; sacrum qui cuspide robur
Laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
Ducendum ad sedes simulacrum, orandaque divae
Numina conclamant.

Dividimus muros, et moenia pandimus urbis.
Adcingunt omnes operi, pedibusque rotarum
Subjiciunt labsus, et stuppea vincula collo
Intendunt. scandit fatalis machina muros,
Feta armis. pueri circum innuptaeque puellae
Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi.

O patria, o divôm domus Ilium, et incluta bello
Moenia Dardanidûm ! quater ipso in limine portae
Substitit, atque utero sonitum quater arma dedere.
Instamus tamen inmemores caecique furore

Et monstrum infelix sacrata sistimus arce.
Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
Ora, dei jussu non umquam credita Teucris.
Nos delubra deûm miseri, quibus ultimus esset
İlle dies, festa velamus fronde per urbem.
Vertitur interea coelum, et ruit Oceano nox,
Involvens umbra magna terramque polumque,
Myrmidonumque dolos: fusi per moenia Teucri
Conticuere sopor fessos conplectitur artus.

Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat A Tenedo, tacitae per amica silentia lunae, Litora nota petens: flammas quom regia puppis Extulerat fatisque deûm defensus iniquis, Inclusos utero Danaos et pinea furtim

Laxat claustra Sinon illos patefactus ad auras

Reddit equus, laetique cavo se robore promunt
Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes
Demissum labsi per funem, Acamasque, Thoasque,
Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,
Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.
Invadunt urbem somno vinoque sepultam:
Caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
Adcipiunt socios, atque agmina conscia jungunt.
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
Incipit, et dono divôm gratissima serpit.
In somnis ecce ante oculos maestissimus Hector
Visus adesse mihi, largosque effundere fletus;
Raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento.
Pulvere, perque pedes trajectus lora tumentis.
Hei mihi, qualis erat ! quantum mutatus ab illo
Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli,
Vel Danaûm Phrygios jaculatus puppibus ignis!
Squalentem barbam, et concretos sanguine crinis,
Volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
Adcepit patrios. ultro flens ipse videbar

Conpellare virum, et maestas expromere voces:
O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrûm,
Quae tantae tenuere morae ? quibus Hector ab oris
Exspectate venis? ut te post multa tuorum
Funera, post varios hominumque urbisque labores
Defessi adspicimus ! quae caussa indigna serenos
Foedavit voltus ? aut cur haec volnera cerno?
Ille nihil nec me quaerentem vana moratur :
Sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
Hostis habet muros: ruit alto a culmine Troia.
Sat patriae Priamoque datum. si Pergama dextra
Defendi possent, etiam hac defensa fuissent.

T

Sacra suosque tibi conmendat Troia Penatis :
Hos cape fatorum comites: his moenia quaere,
Magna pererrato statues quae denique ponto.
Sic ait et manibus vittas, Vestamque potentem,
Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

Diverso interea miscentur moenia luctu :

Et magis atque magis, quamquam secreta parentis
Anchisae domus, arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus; armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tecti
Adscensu supero, atque adrectis auribus adsto:
In segetem veluti quom flamma furentibus Austris
Incidit, aut rapidus montano flumine torrens
Sternit agros, sternit sata laeta, boumque labores;
Praecipitesque trahit silvas stupet inscius alto

Adcipiens sonitum saxi de vertice pastor.

Tum vero manifesta fides, Danaûmque patescunt
Insidiae. jam Deiphobi dedit ampla ruinam,
Volcano superante, domus: jam proxumus ardet
Ucalegon Sigea igni freta lata relucent.

Exoritur clamorque virûm clangorque tubarum.
Arma amens capio; nec sat rationis in armis :
Sed glomerare manum bello, et concurrere in arcem.
Cum sociis ardent animi. furor iraque mentem
Praecipitant; pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elabsus Achivôm,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
Sacra manu, victosque deos, parvomque nepotem
Ipse trahit, cursuque amens ad litora tendit.

Quo res summa loco, Panthu ? quam prendimus arcem?
Vix ea fatus eram, gemitu quom talia reddit:

Venit summa dies, et ineluctabile tempus

Dardaniae, fuimus Troës: fuit Ilium, et ingens

Gloria Teucrorum. ferus omnia Juppiter Argos
Transtulit. incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet,
Insultans. portis alii bipatentibus adsunt,
Millia quot magnis umquam venere Mycenis:
Obsedere alii telis angusta viarum

Oppositi, stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci: vix primi proelia tentant
Portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.
Talibus Othryadae dictis et numine divôm
In flammas et in arma feror : quo tristis Erinnys,
Quo fremitus vocat, et sublatus ad aethera clamor.
Addunt se socios Ripheus, et maxumus armis
Epytus oblati per lunam Hypanisque Dymasque :
Et lateri adglomerant nostro juvenisque Coroebus
Mygdonides. illis ad Troiam forte diebus
Venerat, insano Cassandrae incensus amore:
Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat.
Infelix, qui non sponsae praecepta furentis
Audierit.

Quos ubi confertos audere in proelia vidi ;
Incipio super his Juvenes, fortissima frustra
Pectora, si vobis audentem extrema cupido
Certa sequi, (quae sit rebus fortuna videtis i
Excessere omnes adytis arisque relictis
Dii, quibus imperium hoc steterat: succurritis urbi
Incensae) moriamur, et in media arma ruamus.
Una salus victis, nullam sperare salutem.

Sic animis juvenum furor additus. inde, lupi ceu
Raptores atra in nebula, quos inproba ventris
Exegit caecos rabies, catulique relicti

Faucibus exspectant siccis; per tela, per hostes

mediaeque tenemus

Vadimus haud dubiam in mortem
Urbis iter. nox atra cava circumvolat umbra,
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet, aut possit lacrimis aequare labores?
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos:
Plurima perque vias sternuntur inertia passim
Corpora, perque domos, et religiosa deorum
Limina. nec soli poenas dant sanguine Teucri :
Quondam etiam victis redit in praecordia virtus;
Victoresque cadunt Danai. crudelis ubique
Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago,
Primus se, Danaûm magna comitante caterva,
Androgeus offert nobis, socia agmina credens.
Inscius; atque ultro verbis conpellat amicis:
Festinate, viri. nam quae tam sera moratur
Segnities alii rapiunt incensa feruntque
Pergama vos celsis nunc primum a navibus itis?
Dixit et extemplo, neque enim responsa dabantur
Fida satis, sensit medios delabsus in hostis:
Obstupuit, retroque pedem cum voce repressit.
Inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem
Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit
Adtollentem iras, et caerula colla tumentem :
Haud secus Androgeus visu tremefactus abibat.
Inruimus, densis et circumfundimur armis;
Ignarosque loci passim, et formidine captos
Sternimus, adspirat primo Fortuna labori.
Atque hîc successu exsultans animisque Coroebus,
O socii, qua primum, inquit, Fortuna salutis
Monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur.
Mutemus clipeos, Danaûmque insignia nobis
Aptemus. dolus, an virtus, quis in hoste requirat?
Arma dabunt ipsi. sic fatus, deinde comantem

« PreviousContinue »