Page images
PDF
EPUB

Si patrios umquam remeassem victor ad Argos,
Promisi ultorem : et verbis odia aspera movi.
Hinc mihi prima mali labes : hinc semper Ulixes
Criminibus terrere novis : hinc spargere voces
In volgum ambiguas , et quaerere conscius arma.
Nec requievit enim , donec Calchante ministro —
Sed quid ego haec autem nequidquam ingrata revolvo ?
Quidve moror ? si omnis uno ordine habetis Achivos,
Idque audire sat est ; jamdudum sumite poenas.
Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.
Tum vero ardemus scitari et quaerere caussas,
Ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
Prosequitur pavitams, et ficto pectore fatur.
Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta
Moliri , et longo fessi discedere bello.
Eecissentque utinam ! saepe illos aspera ponti
Interclusit hiems, et terruit Auster euntis.
Praecipue , quom jam hic trabibus contextus acernis
Staret equus, toto somuerunt aethere nimbi.
Suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi
Mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat.
» Sanguine placastis ventos, et virgine caesa,
» Quom primum Iliacas Danai venistis ad oras:
» Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
» Argolica. » volgi quae vox ut venit ad auris,
Obstupuere animi , gelidusque per ima cucurrit
Ossa tremar ; cui fata parent, quem poscat Apollo.
Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
Protrahit in medios : quae sint ea numina divóm
Flagitat, et mihi jam multi crudele canebant
Artificis scelus, et taciti ventura videbant.
Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat
Prodere voce sua quemquam, aut opponere morti.

[ocr errors]

Vix tandem magnis Ithaci clamoribus actus,
Conposito rumpit vocem, et me destinat arae.
Adsensere omnes : et, quae sibi quisque timebat,
Umius in miseri exitium conversa tulere. *
Jamque dies infanda aderat : mihi sacra parari ,
Et salsae fruges, et circum tempora vittae,
Eripui, fateor , leto me, et vincula rupi :
Limosoque lacu per noctem obscurus in ulva
Delitui, dum vela, darent si forte , dedissent.
Nec mihi jam patriam antiquam spes ulla videndi,
Nec dulcis matos, exoptatumque parentem :
Quos illi fors ad poenas ob nostra reposcent
Effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt,
Quod te , per superos, et conscia numina veri,
Per, si qua est, quae restet adhuc mortalibus usquam
Intemerata fides, oro, miserere laborum
Tantorum : miserere animi non digna ferentis. *
His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro.
Ipse viro primus manicas atque arta levari
Vincla jubet Priamus; dictisque ita fatur amicis:
Quisquis es, amissos hinc jam obliviscere Graios ;
Noster eris ; mihique haec edissere vera roganti.
Quo molem hanc immanis equi statuere ? quis auctor ?
Quidve petunt ? quae religio ? aut quae machina belli ?
Dixerat : ille dolis instructus et arte Pelasga,
Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas :
Vos, aetermi ignes, et non violabile vestrum
Testor numen, ait : vos arae, ensesque mefandi,
Quos fugi, vittaeque deùm, quas hostia gessi;
Fas mihi Graiorum sacrata resolvere jura,
Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
Si qua tegunt : teneor patriae nec legibus ullis, ..
Tu modo promissis maneas, servataque serves

Troia fidem ; si vera feram, si magna rependam.
Omnis spes Danaùm , et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. impius ex quo
Tydides sed enim , scelerumque inventor Ulixes,
Fatale adgressi sacrato avellere templo
Palladium , caesis summae custodibus arcis,
Conripuere sacram effigiem , rnanibusque cruentis
Virgineas ausi divae contingere vittas :
Ex illo fluere ac retro sublabsa referri
Spes Danaùm ; fractae vires, aversa deae mens.
Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
Vix positum castris simulacrum ; arsere coruscae
Luminibus flammae adrectis, salsusque per artus
Sudor iit : terque ipsa solo (mirabile dictu)
Emicuit, parmamque ferens hastamque trementem.
Extemplo tentanda fuga canit aequora Calchas:
Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis ;
Omina ni repetant Argis, numemque reducant,
Quod pelago et curvis secum avexere carinis.
Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,
Arma deosque parant comites, pelagoque remenso
Inprovisi aderunt. ita digerit omina Calchas.
Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
Effigiem statuere ; nefas quae triste piaret.
Hanc tamen inmensam Calchas adtollere molem
Roboribus textis, coeloque educere jussit :
Ne recipi portis, aut duci in moenia possit ;
Neu populum antiqua sub religione tueri.
Nam si vestra manus violasset dona Minervae,
Tum magnum exitium (quod Dii prius omeri in ipsum
Convertant) Priami imperio Phrygibusque futurum.
Sin manibus vestris vestram adscendisset in urbem ;
Ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello

Venturam , et mostros ea fata manere mepotes.
Talibus insidiis perjurique arte Simonis
Credita res , captique dolis lacrimisque coactis,
Quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles,
Non anni domuere decem , non mille carinae.
Hic aliud majus miseris multoque tremendum
Objicitur magis, atque improvida pectora turbat.
Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
Sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
(Horresco referens) immensis orbibus angues
Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt:
Pectora quorum inter fluctus adrecta, jubaeque
Sanguineae superant undas : pars cetera pontum
Pone legit, sinuantque inmensa volumine terga.
Fit sonitus, spumante salo : jamque arva tenebant ;
Ardentisque oculos suffecti sanguine et igni,
Sibila lambebant linguis vibrantibus ora. .
Diffugimus visu exsangues. illi agmine certo
Laocoonta petunt : et primum parva duorum
Corpora natorum serpens amplexus uterque
Inplicat, et miseros morsu depascitur artus.
Post ipsum , auxilio subeuntem ac tela ferentem ,
Conripiunt, spirisque ligant ingentibus : et jam
Bis medium amplexi, bis collo squamea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere modos,
Perfusus sanie vittas atroque veneno :
Clamores simul horrendos ad sidera tollit ;
Qualis mugitus, fugit quom saucius aram
Taurus, et incertam excussit cervice securim.
At gemini labsu delubra ad summa dracones
Effugiunt, saevaeque petunt Tritonidis arcem ;

[ocr errors]

Sub pedibusque deae , clipeique sub orbe teguntur.
Tum vero tremefacta movus per pectora cumctis
Insinuat pavor : et scelus expendisse merentem ¥
Laocoonta ferunt; sacrum qui cuspide robur
Laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
Ducendum ad sedes simulacrum , orándaque divae
Numina comelamant.
Dividimus muros, et moenia pandimus urbis.
Adcingunt omnes operi , pedibusque rotarum
Subjiciunt labsus, et stuppea vincula collo
Intendunt. scandit fatalis machina muros ,
Feta armis, pueri circum innuptaeque puellae
Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi.
O patria, o divóm domus Ilium, et incluta bello
Moenia Dardanidùm ! quater ipso in limine portae
Substitit, atque utero sonitum quater arma dedere.
Instamus tamen inmemores caecique furore ;
Et monstrum imfelix sacrata sistimus arce.
Tunc etiam fatis aperit Cassandrâ futuris
Ora, dei jussu non umquam credita Teucris.
Nos delubra deùm miseri, quibus ultimus esset
Ille dies, festa velamus fronde per urbem.
Vertitur interea coelum, et ruit Oceano nox,
Involvens umbra magna terramque polumque,
Myrmidomumque dolos : fusi per moenia Teucri
Conticuere : sopor fessos complectitur artus.
Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat
A Tenedo, tacitae per amica silentia lunae,
Litora nota petens : flammas quom regia puppis
Extulerat : fatisque deùm defensus iniquis,
Inclusos utero Danaos et pinea furtimi
Laxat claustra Simon : illos patefactus ad auras

« PreviousContinue »