Page images
PDF
EPUB

Phoemissa, et puero pariter donisque movetur.
Ille, ubi complexu Aeneae colloque pependit,
Et magnum falsi inplevit genitoris amorem ;
Reginam petit. haec oculis, haec pectore toto
Haeret : et interdum gremio fovet inscia Dido,
Insidat quantus miserae deus. at memor ille
Matris Acidaliae, paullatim abolere Sychaeum
Incipit, et vivo tentat praevertere amore
Jam pridem resides animos desuetaque corda.
Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae;
Crateras magnos statuunt, et vina coronant.
Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
Atria ; dependent lychni laquearibus aureis
Incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit,
Implevitque mero, pateram : quam Belus, et omnes
A Belo soliti. tum facta silentia tectis :
Juppiter, hospitibus mam te dare jura loquuntur,
Hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores.
Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Juno.
Et vos, o, coetum, Tyrii, celebrate faventes.
Dixit , et in mensam laticum libavit honorem ,
Primaque, libato, summo tenus adtigit ore.
Tum Bitiae dedit increpitans. ille impiger hausit
Spumantem pateram, et pleno se proluit auro.
Post alii proceres. cithara crimitus Iopas.
Personat aurata, docuit quae maxumus Atlas.
Hic canit errantem lunam, solisque labores;
Unde hominum genus , et pecudes ; unde imber, et ignes;
Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones ;
Quid tantum Oceano properent se tinguere soles
Hibemi, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Ingeminant plausu Tyrii, Troësque sequuntur.
Nec nom et vario noctem sermone trahebat
Infelix Dido, longumque bibebat amorem ;
Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa:
Nunc, quibus Aurorae venisset filius armis :
Nunc, quales Diomedis equi ; nunc, quantus Achilles.
Immo age, et a prima , dic, hospes, origine nobis
Insidias, inquit, Danaùm , casusque tuorum,
Erroresque tuos. nam te jam septuma portat
Omnibus errantcm terris et fluctibus aestas.

[ocr errors][merged small]

CONTICUERE omnes, intentique ora tenebant:
Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:
Infandum , Regina, jubes renovare dolorem ;
Troianas ut opes, et lamemtabile regnum ,
Eruerint Danai : quaeque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars magna fui. quis tália fando
Myrmidomum, Dolopumve, aut duri miles Ulixi
Temperet a lacrimis ! et jam nox humida coelo
Praecipitat; suadentque cadentia sidera somnos.
Sed, si tantus amor casus cognoscere nostros,
Et breviter Troiae supremum audire laborem ;
Quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit ;
Incipiam. fracti bello, fatisque repulsi
Ductores Danaùm , tot jam labentibus annis,
Instar montis equom divina Palladis arte
Aedificant, sectaque intexunt abiete costas.
Votum pro reditu simulant. ea fama vagatur.
Huc delecta virùm sortiti corpora furtim
Includunt caeco lateri, penitusque cavernas
Ingentis uterumque armato milite complent.
Est in conspectu Tenedos, notissima fama
Insula , dives opum , Priami dum regna manebant;
Nunc tantum sinus, et statio male fida carinis:
Huc se provecti deserto in litore condunt.
Nos abiisse rati, et vento petiisse Mycenas.
Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu:
Panduntur portae. juvat ire, et Dorica castra ,

S

Desertosque videre locos, litusque relictum.
Hic Dolopum mamus , hic saevus tendcbat Achilles:
Classibus hic locus : hic acie certare solebant.
Pars stupet innuptae domum exitiale Minervae,
Et molem mirantur equi : primusque Thymoetes
Duci intra muros hortatur, et arce locari ; '
Sive dolo, seu jam Troiae sic fata ferebant.
At Capys, et quorum melior sententia menti,
Aut pelago Danaùm insidias suspectaque dona
Praecipitare jubent, subjectisve urere flammis :
Aut terebrare cavas uteri et tentare latebras.
Scinditur incertum studia in contraria volgus.
Primus ibi ante ommis, magna comitante caterva,
Laocoon ardens summa decurrit ab arce :
Et procul, O miseri, quae tanta insania, cives?
Creditis avectos hostis ? aut ulla putatis
Doma carere dolis Danaùm ? sic notus Ulixes ?
Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi ; -
Aut haec in nostros fabricata est machina muros,
Inspectura domos, venturaque desuper urbi;
Aut aliquis latet error, equo me credite, Teucri. -
Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.
Sic fatus, validis ingentem viribus hastam
In latus, inque feri curvam compagibus alvom
Contorsit. stetit illa tremens, uteroque recusso
Insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
Et, si fata deùm , si mens mom laeva fuisset,
Impulerat ferro Argolicas foedare latebras :
Troiaque nunc stares, Priamique arx alta maneres.
Ecce manus juvenem interea post terga revinctum
Pastores magno ad regem clamore trahebant
Dardanidae : qui se ignotum venientibus ultro,
Hoc ipsum ut strueret, Troiamque aperiret Achivis,

[ocr errors]

Obtulerat, fidens animi, atque in utrumque paratus , Seu versare dolos , seu certae occumbere morti. Undique visendi studio Troiama juventus Circumfusa ruit, certantque inludere capto. Adcipe nunc Danaùm insidias, et crimine ab uno Disce ommis. Namque, ut conspectu in medio turbatus, inermis Constitit, atque oculis Phrygia agmina circumspexit : Heu, quae miumc tellus, inquit, quae me aequora possunt Adcipere ? aut quid jam misero mihi denique restat ? Cui neque apud Danaos usquam locus : et super ipsi Dardamidae infensi poenas cum sanguine poscunt. , Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis Inpetus. hortamur fari , quo sanguine cretus, Quidve ferat, memoret, quae sit fiducia capto. Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor Vera, inquit : neque me Argolica de gente negabo : Hoc primum. nec, si miserum Fortuna Sinonem Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget. Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris Naupliadae nomem Palamedis, et incluta fama Gloria : quem falsa sub proditione Pelasgi ' Insontem, infando indicio, quia bella vetabat, Demisere neci ; nunc cassum lumine lugent : ' Illi me comitem, et consanguinitate propinquom , Pauper in arma pater primis huc misit ab annis. Dum stabat regno incolumis, regumque vigebat Conciliis ; et nos aliquod nomenque decusque Gessimus. invidia postquam pellacis Ulixi (Haud ignota loquor) superis concessit ab oris; Adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam, Et casum insontis mecum indignabar amici. Nec tacui demens : et me, fors si qua tulisset, S q

« PreviousContinue »