Page images
PDF
EPUB

Dissimulant; et nube cava speculantur amicti,
Quae fortuna viris; classem quo litore linquant;
Quid veniant. cunctis nam lecti navibus ibant,
Orantes veniam, et templum clamore petebant.
Postquam introgressi, et coram data copia fandi;
Maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit:
O regina, novam cui condere Juppiter urbem,
Justitiaque dedit gentis frenare superbas,
Troës te miseri, ventis maria omnia vecti,
Oramus prohibe infandos a navibus ignis ;
Parce pio generi, et propius res adspice nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare Penatis
Venimus, aut raptas ad litora vertere praedas :
Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebae:
Oenotri coluere viri: nunc fama, minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Huc cursus fuit.

Quom subito adsurgens fluctu nimbosus Orion

In vada caeca tulit, penitusque procacibus Austris,
Perque undas, superante salo, perque invia saxa
Dispulit. huc pauci vestris adnavimus oris.

Quod genus hocc' hominum, quaeve hunc tam barbara morem
Permittit patria ? hospitio prohibemur arenae.
Bella cient, primaque vetant consistere terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma;
At sperate deos memores fandi atque nefandi.
Rex erat Aeneas nobis, quo justior alter
Nec pietate fuit, nec bello major et armis.
Quem si fata virum servant, si vescitur aura
Aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris;
Non metus, officio ne te certasse priorem

R

Poeniteat. sunt et Siculis regionibus urbes,
Arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabes, et stringere remos;
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus:
Sin absumta salus, et te, pater optume Teucrûm,
Pontus habet Libyae, nec spes jam restat Iuli;
At freta Sicaniae saltem, sedesque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten,
Talibus Ilioneus. cuncti simul ore fremebant
Dardanidae.

Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur :
Solvite corde metum, Teucri: secludite curas.
Res dura, et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et late finis custode tueri,

Quis genus Aeneadûm, quis Troiae nesciat urbem,
Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli ?
Non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni:
Nec tam aversus equos Tyria sol jungit ab urbe,
Seu vos Hesperiam magnam, Saturniaque arva,
Sive Erycis fines, regemque optatis Acesten;
Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.
Voltis et his mecum pariter considere regnis ?
Urbem quam statuo, vestra est. subducite navis.
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse, Noto conpulsus eodem,
Adforet Aeneas! equidem per litora certos
Dimittam, et Libyae lustrare extrema jubebo;
Si quibus ejectus silvis, aut urbibus errat.

His animum adrecti dictis, et fortis Achates,
Et pater Aeneas, jamdudum erumpere nubem
Ardebant. prior Aenean conpellat Achates:

Nate dea, quae nunc anime sententia surgit?
Omnia tuta vides: classem, sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
Submersum dictis respondent cetera matris.
Vix ea fatus erat, quom circumfusa repente
Scindit se nubes, et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas, claraque in luce refulsit,

Os humerosque deo similis namque ipsa decoram
Caesariem nato genetrix, lumenque juventae
Purpureum, et laetos oculis adflarat honores.
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repenté
Inprovisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum
Troïus Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
O sola infandos Troiae miserata labores,
Quae nos, reliquias Danaûm, terraeque marisque
Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos,
Urbe, domo, socias. grates persolvere dignas
Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
Dii tibi, si qua pios respectant numina, si quid
Usquam justitia est et mens sibi conscia recti,
Praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt
Saecula? qui tanti talem genuere parentes ?

In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet;
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt :
Quae me cumque vocant terrae. sic fatus, amicum
Ilionea petit dextra, laevaque Serestum :

Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum,
Obstupuit primo adspectu Sidonia Dido,
Casu deinde viri tanto; et sic pre locuta est :

Quis te, nate dea, per tanta pericula casus
Insequitur? quae vis inmanibus adplicat oris?
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire
Finibus expulsum patriis, nova regna petentem
Auxilio Beli. genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat.
Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis
Troianae, nomenque tuum, regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
Quare agite, o, tectis, juvenes, succedite nostris,
Me quoque per multos similis fortuna labores
Jactatam hac demum voluit consistere terra.
Non ignara mali miseris succurrere disco.
Sic memorat. simul Aenean in regia ducit
Tecta simul divôm templis indicit honorem,
Nec minus interea sociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,
Munera, laetitiamque dii.

At domus interior regali splendida luxu
Instruitur, mediisque parant convivia tectis.
Arte laboratae vestes, ostroque superbo :
Ingens argentum mensis, caelataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum,
Per tot ducta viros antiqua ab origine gentis,

Aeneas (neque enim patrius consistere mentem Passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec; ipsumque ad moenia ducat, Omnis in Ascanio cari stat cura parentis,

Munera praeterea,

praeterea, Iliacis erepta ruinis,

Ferre jubet; pallam signis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ornatus Argivae Helenae: quos illa Mycenis,
Pergama quom peteret, inconcessosque Hymenaeos,
Extulerat, matris Ledae mirabile donum.

Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxuma natarum Priami, colloque monile
Bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Haec celerans, iter ad navis tendebat Achates.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
Incendat reginam, atque ossibus inplicet ignem.
Quippe domum timet ambiguam, Tyriosque bilinguis,
Urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem :

Nate, meae vires, mea magna potentia, solus,
Nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis;
Ad te confugio, et supplex tua numina posco.
Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
Litora jactetur, odiis Junonis iniquae,
Nota tibi et nostro doluisti saepe dolore,
Hunc Phoenissa tenet Dido, blandisque moratur
Vocibus et vereor, quo se Junonia vertant
Hospitia, haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis, et cingere flamma
Reginam meditor; ne quo se numine mutet;
Sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
Qua facere id possis, nostram nunc adcipe mentem :
Regius adcitu cari genitoris ad urbem

Sidoniam puer ire parat; mea maxuma cura ;
Dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae.
Hunc ego sopitum somno, super alta Cythera,

« PreviousContinue »