Page images
PDF
EPUB

Poeniteat. sunt et Siculis regionibus urbes,
Arvaque, Troiamoque a sanguine clarus Acestes. :
Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabes, et stringere remos ;
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere , ut Italiam laeti Latiumque petamus :
Sin absumta salus, et te, pater optume Teucrùm,
Pontus habet Libyae, nec spes jam restat Iuli ;
At freta Sicaniae saltem, sedesque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten,
Talibus Ilioneus. cuncti simul ore fremebant
Dardanidae.
Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur :
Solvite corde metum, Teucri : secludite curas.
Res dura, et regni novitas me talia cogunt
Moliri , et late fimis custode tueri,

Quis genus Aeneadùm, quis Troiae nesciat urbem,

Virtutesque virosque , aut tanti imcendia belli ?
Non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni:
Nec tam aversus equos Tyria sol jungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam , Saturniaque arva,
Sive Erycis fines, regemque optatis Acestem ;
Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.
Voltis et his mecum pariter considere regnis ?
Urbem quam statuo, vestra est. subducite navis.
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse, Noto conpulsus eodem,
Adforet Aeneas ! equidem per litora certos
Dimittam, et Libyae lustrare extrema jubebo ;
Si quibus ejectus silvis, aut urbibus errat.
His animum adrecti dictis, et fortis Achates,
IEt pater Aeneas, jamdudum erumpere nubem
Ardebant. prior Aenean compellat Achates;

Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
Omnia tuta vides : classem , sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
Submersum : dictis respondent cetera matris.
Vix ea fatus erat, quom circumfusa repente
Scindit se nubes, et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas, claraque in luce refulsit,
Os humerosque deo similis : namque ipsa decoram
Caesariem nato genetrix, lumenque juventae
Purpureum, et laetos oculis adflarat honores.
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
Improvisus ait : Coram, quem quaeritis, adsum
Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis,
O sola infandos Troiae miserata labores,
Quae nos, reliquias Danaùm , terraeque marisque
Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos,
Urbe, domo, socias. grates persolvere dignas
Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
Dii tibi , si qua pios respectant mumina, si quid
Usquam justitia est et mens sibi conscia recti,
Praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt
Saecula ? qui tanti talem genuere parentes ?
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet ;
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt:
Quae me cumque vocant terrae. sic fatus, amicum
Ilionea petit dextra, laevaque Serestum :
Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Obstupuit primo adspectu Sidonia Dido,
Casu deinde viri tanto ; et sic ore locuta est :

R Q

Quis te, mate dea, per tanta pericula casus
Insequitur ? quae vis immanibus adplicat oris ?
Tune ille Aeneas , quem Dardamio Anchisae
Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam ?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire ,
Finibus expulsum patriis, nova regna petentem
Auxilio Beli. gemitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat.
Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis
Troiamae, momenque tuum , regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
Quare agite, o, tectis, juvenes, succedite nostris,
Me quoque per multos similis fortuna labores
jactatam hac demum voluit consistere terra.
Non ignara mali miseris succurrere disco.
Sic memorat. simul Aenean im regia ducit
Tecta : simul divóm templis indicit honorem,
Nec minus interea sociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga suum , pinguis centum cum matribus agnos,
Munera, laetitiamque dii.
At domus interior regali splendida luxu
Instruitur , mediisque parant convivia tectis.
Arte laboratae vestes, ostroque superbo :
Ingens argentum mensis, caelataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum,
Per tot ducta viros antiqua ab origine gentis,
Aeneas ( neque enim patrius consistere mentem
Passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten ,
Ascanio ferat haec ; ipsumque ad moenia ducat,
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis,
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis »

[ocr errors]

Ferre jubet ; pallam signis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ormatus Argivae Helenae : quos illa Mycenis,
Pergama quom peteret, inconcessosque Hymenaeos,
Extulerat, matris Ledae mirabile donum.
Praeterea sceptrum , Ilione quod gesserat olim,
Maxuma matarum Priami, colloque monile
Bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Haec celerans, iter ad navis tendebat Achates.
At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia : ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
Incendat reginam , atque ossibus implicet ignem.
Quippe domum timet ambiguam, Tyriosque bilinguis,
Urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem :
Nate, meae vires, mea magna potentia , solus,
Nate, patris summi qui tela Typhoia temnis ;
Ad te confugio, et supplex tua numina posco.
Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
Litora jactetur, odiis Junonis iniquae,
Nota tibi : et nostro doluisti saepe dolore,
Hunc Phoemissa temet Dido, blandisque moratur
Vocibus : et vereor , quo se Jumonia vertant
Hospitia, haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis, et cingere flamma
Reginam meditor ; ne quo se numine mutet ;
Sed magno Aeneae mecum temeatur amore.
Qua facere id possis, nostram nunc adcipe mentem :
Regius adcitu cari genitoris ad urbem
Sidomiam puer ire parat ; mea maxuma cura ;
Dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae.
Hunc ego sopitum somno, super alta Cythera,

Aut super Idalium sacrata sede recoridam :
Ne qua scire dolos, mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
Falle dolo, et motos pueri puer indue voltus :
Ut, quom te gremio adcipiet laetissima Dido,
Regalis inter mensas laticemque Lyaeum ,
Quom dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspires ignem , fallasque veneno.
Paret Amor dictis carae gemetricis, et alas
Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.
At Venus Ascanio placidam per membra quietem
Inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
Idaliae lucos : ubi mollis amaracus illum
Floribus et dulci adspirans conplectitur umbra.
Jamque ibat dicto parens, et dona Cupido
Regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
Quom venit, aulaeis jam se regina superbis
Aurea conposuit spomda, mediamque locavit.
Jam pater Aeneas, et jam Troiana juventus
Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulae : quibus ordine longo
Cura penum struere, et flammis adolere Penatis.
Centum aliae, totidemque pares aetate ministri,
Qui dapibus mensas onerent, et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
Convenere, toris jussi discumbere pictis.
Mirantur dona Aeneae ; mirantur Iulum ,
Flagrantesque dei voltus, simulataque verba,
Pallamque, et pictum croceo velamen acantho,
Praecipue infelix, pesti devota futurae ,
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo

[ocr errors]
« PreviousContinue »