Page images
PDF
EPUB

Ipse igmotus, egens, Libyae deserta peragro,
Europa atque Asia pulsus. nec plura querentem
Passa Venus medio sic interfata dolore est :
Quisquis es, haud, credo, invisus coelestibus auras
Vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem, ,
Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer,
Namque tibi reduces socios classemque relatam
Nuntio, et in tutum versis Aquilonibus actam ;
Ni frustra augurium vani docuere parentes.
Adspice bis senos, laetantis agmine, Cycnos,
Aetheria quos labsa plaga Jovis ales aperto
Turbabat coelo : munc terras ordine longo
Aut capere, aut captas jam despectare videntur,
Ut reduces illi ludunt stridentibus alis,
Et coetu cinxere polum, cantusque dedere ;
Haud aliter puppesque tuae, pubesque tuorum
Aut portum tenet, aut pleno subit ostia velo.
Perge modo, et qua te ducit via, dirige gressum.
Dixit , et avertens rosea cervice refulsit,
Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
Spiravere : pedes vestis defluxit ad imos,
Et vera incessu patuit dea. ille, ubi matrem
Adgnovit, tali fugientem est voce secutus :
Quid natum totiens, crudelis tu quoque , falsis
Ludis imaginibus ? 'cur dextrae jungere dextram
Nom datur, ac veras audire et reddere voces ?
Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit,
At Venus abscuro gradientis aëre sepsit;
Et multo nebulae circum dea fudit amictu :
Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
Molirive moram , aut veniendi poscere caussas.
Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit
Laeta suas : ubi templum illi, centumque Sabaeo

Ture calent arae, sertisque recentibus halant.
Conripuere viam interea, qua semita monstrat.
Jamque adscendebant collem, qui plurimus urbi
Inminet, adversasque adspectat desuper arces.
Miratur molem Aeneas, magalia quondam :
Miratur portas, strepitumque , et strata viarum.
Instant ardentes Tyrii : pars ducere muros,
Molirique arcem , et manibus subvolvere saxa :
Pars optare locum tecto , et concludere sulco.
Jura, magistratusque legunt, sanctumque senatum.
Hic portus alii effodiunt : hîc alta theatri
Fundamenta locant alii ; inmanisque columnas
Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris.
Qualis apes aestate nova per florea rura
Exercet sub sole labor ; quom gentis adultos
Educunt fetus, aut quom liquentia mella
Stipant, et dulci distendunt mectare cellas :
Aut onera adcipiunt venientum, aut agmine facto
Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent :
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
O fortunati, quorum jam moenia surgunt !
Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
Infert se septus nebula (mirabile dictu)
Per medios, miscetque viris ; meque cernitur ulli.
Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae,
Quo primum jactati undis et turbine Poeni
Effodere loco signum, quod regia Juno
Monstrarat, caput acris equi; sic mam fore bello
Egregiam, et facilem victu per saecula gentem.
Hic templum Junoni ingens Sidonia Dido
Condebat, donis opulentum et numine divae :
Aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque
Aere trabes : foribus cardo stridebat aënis.

Hoc primum in luco nova res oblata timorem
Leniit : hic primum Aeneas sperare salutem
Ausus, et adflictis melius confidere rebus.
Namque, sub ingenti lustrat dum singula templo
Reginam opperiens, dum quae fortuna sit urbi,
Artificumque manus inter se operumque laborem
Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,
Bellaque jam fama totum volgata per orbem,
Atridas, Priamumque , et saevom ambobus Achillem.
Constitit ; et lacrimans, Quis jam locus, inquit, Achate,
Quae regio in terris nostri non plena laboris ?
Em Priamus. sunt hic etiam sua praemia laudi :
Sunt lacrimae rerum : et mentem mortalia tangunt.
Solve metus : feret haec aliquam tibi fama salutem.
Sic ait, atque animum pictura pascit inani
Multa gemens, largoque humectat flumine voltum.
Namque videbat, uti bellantes Pergama circum
, Hac fugerent Graii, premeret Troiana juventus :
Hac Phryges ; instaret curru cristatus Achilles.
Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
Adgnoscit lacrimans ; primo quae prodita somno
Tydides multa vastabat caede cruentus:
Ardentisque avertit equos in castra, prius quam
Pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
Parte alia fugiens amissis Troilus armis,
Infelix puer, atque impar congressus Achilli,
Fertur equis, curruque haeret resupimus inani,
Lora tenens tamen : huic cervixque comaeque trahuntur
Per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
Interea ad templum mon aequae Palladis ibant
Crinibus Iliades passis, peplumque ferebant
Suppliciter tristes, et tunsae pectora palmis.
Diva solo fixos oculos aversa tenebat.

Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
Exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo :
Ut spolia , ut currus, utque ipsum corpus amici,
Tendentemque manus Priamum conspexit inermes.
Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,
Eoasque acies, et nigri Memmonis arma.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet,
Aurea subnectens exsertae cingula mammae,
Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
Dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno;
Regina ad templum, forma pulcherrima , Dido
Incessit, magna juvenum stipante caterva.
Qualis in Eurotae ripis, aut per juga Cynthi
Exercet Diama choros, quam mille secutae -
Hinc atque hinc glomerantur Oreades ; illa pharetram v
Fert humero, gradiensque deas superemimet omnis :
Latonae tacitum pertentant gaudia pectus.
Talis erat Dido : talem se laeta ferebat
Per medios, instans operi regmisque futuris.
Tum foribus divae, media testudine templi,
Septa armis, solioque alte subnixa resedit.
Jura dabat legesque viris : operumque laborem
Partibus aequabat justis, aut sorte trahebat :
Quom subito Aeneas concursu adcedere magno
Anthea Sergestumque videt, fortemque Cloanthum ,
Teucrorumque alios : ater quos aequore turbo
Dispulerat, penitusque alias avexerat oras.
Obstupuit simul ipse, simul percussus Achates
Laetitiaque metuque; avidi conjungere dextras
Ardebant : sed res animos incognita turbat.

Dissimulant ; et mube cava speculantur amicti,
Quae fortuna viris ; classem quo litore linquant ;
Quid veniant. cunctis nam lecti navibus ibant,
Oramtes veniam, et templum clamore petebant.
Postquam introgressi, et coram data copia fandi ;
Maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit:
O regina, novam cui condere Juppiter urbem,
Justitiaque dedit gentis frenare superbas,
Troës te miseri, ventis maria omnia vecti,
Oramus : prohibe infandos a navibus ignis ;
Parce pio generi, et propius res adspice nostras.'
Non nos aut ferro Libycos populare Penatis
Venimus, aut raptas ad litora vertere praedas :
Nont ea vis animo, nec tanta superbia victis.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebae:
Oenotri coluere viri : numc fama, mimores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Huc cursus fuit.
Quom subito adsurgens fluctu nimbosus Oriom
In vada caeca tulit, penitusque procacibus Austris,
Perque undas, superante salo , perque invia saxa
Dispulit. huc pauci vestris adnavimus oris.
Quod genus hocc' hominum,quaeve hunctam barbara morem
Permittit patria ? hospitio prohibemur arenae.
Bella cient, primaque vetant consistere terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma ;
At sperate deos memores fandi atque nefandi,
Rex erat Aeneas nobis, quo justior alter
Nec pietate fuit , nec bello major et armis.
Quemn si fata virum servant, si vescitur aura
Aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris;
Non metus, officio me te certasse priorem -

[ocr errors]
« PreviousContinue »