Page images
PDF
EPUB

A tergo, et longum per vallis pascitur agmen.
Constitit hîc, arcumque manu celerisque sagittas
Conripuit; fidus quae tela gerebat Achates;
Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis
Cornibus arboreis, sternit; tum volgus et omnem
Miscet agens telis nemora inter frondea turbam.
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humo, et numerum cum navibus aequet.
Hinc portum petit, et socios partitur in omnis.
Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes
Litore Trinacrio, dederatque abeuntibus heros,
Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet :

O socii, (neque enim ignari sumus ante malorum)
O passi graviora ; dabit deus his quoque finem.
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis
Adcestis scopulos vos et Cyclopia saxa
Experti. revocate animos, maestumque timorem
Mittite. forsan et haec olim meminisse juvabit,
Per varios casus, per tot discrimina rerum,
Tendimus in Latium: sedes ubi fata quietas
Ostendunt. illic fas regna resurgere Troiae,
Durate, et vosmet rebus servate secundis.

Talia voce refert: curisque ingentibus aeger Spem voltu simulat, premit altum corde dolorem. Illi se praedae adcingunt, dapibusque futuris: Tergora deripiunt costis, et viscera nudant. Pars in frusta secant, veribusque trementia figunt: Litore ahena locant alii, flammasque ministrant, Tum victu revocant vires fusique per herbam Inplentur veteris Bacchi, pinguisque ferinae, Postquam exemta fames epulis, mensaeque remotae, Amissos longo socios sermone requirunt ;

Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,

Sive extrema pati, nec jam exaudire vocatos.
Praecipue pius Aeneas, nunc acris Oronti,
Nunc Amyci casum gemit, et crudelia secum
Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Et jam finis erat : quom Juppiter aethere summo
Despiciens mare velivolum terrasque jacentis,
Litoraque, et latos populos, sic vertice coeli
Constitit, et Libyae defixit lumina regnis.
Atque illum talis jactantem pectore curas
Tristior, et lacrimis oculos suffusa nitentis,
Adloquitur Venus: O qui res hominumque deûmque
Aeternis regis imperiis, et fulmine terres,
Quid meus Aeneas in te conmittere tantum,
Quid Troës potuere, quibus, tot funera passis,
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis ?
Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,
Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
Qui mare, qui terras omni ditione tenerent,
Pollicitus. quae te, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas
Solabar, fatis contraria fata rependens.
Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos
Insequitur. quem das finem, rex magne, laborum?
Antenor potuit, mediis elabsus Achivis,

Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus

Timavi :

Regna Liburnorum, et fontem superare
Unde per ora novem vasto cúm murmure montis
It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi, sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
Troïa; nunc placida conpostus pace quiescit.
Nos, tua progenies, coeli quibus adnuis arcem,
Navibus (infandum) amissis, unius ob iram

Prodimur, atque Italis longe disjungimur oris.
Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?
Olli subridens hominum sator atque deorum,
Voltu, quo coelum tempestatesque serenat,
Oscula libavit natae ; dehinc talia fatur :

Parce metu, Cytherea manent inmota tuorum
Fata tibi cernes urbem et promissa Lavini
Moenia, sublimemque feres ad sidera coeli
Magnanimum Aenean neque me Sententia vertit.
Hic (tibi fabor enim, quando haec te cura remordet,
Longius et volvens fatorum arcana movebo)
Bellum ingens geret Italia, populosque feroces
Contundet; moresque viris et moenia ponet:
Tertia dum Latio regnantem viderit aestas,
Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iülo
Additur; Ilus erat, dum res stetit Ilia regno
Triginta magnos volvendis mensibus orbis
Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
Transferet, et longam multa vi muniet Albam.
Hic jam ter centum totos regnabitur annos
Gente sub Hectorea; donec regina sacerdos
Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.
Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
Moenia, Romanosque suo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum, nec tempora pono:
Imperium sine fine dedi. quin aspera Juno,
Quae mare nunc terrasque metu coelumque fatigat,
Consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos, rerum dominos, gentemque togatam.
Sic placitum. veniet lustris labentibus aetas,
Quom domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas

Q

Servitio premet, ac victis dominabitur Argis.
Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
Imperium Oceano, famam qui terminet astris,
Julius, a magno demissum nomen Iülo,
Hunc tu olim coelo, spoliis Orientis onustum,
Adcipies secura. vocabitur hic quoque votis.
Aspera tum positis mitescent saecula bellis,
Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus
Jura dabunt: dirae ferro et conpagibus artis
Claudentur Belli portae: Furor inpius intus
Saeva sedens super arma, et centum vinctus aënis
Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento,

Haec ait et Maia genitum demittit ab alto;
Ut terrae, utque novae pateant Carthaginis arces
Hospitio Teucris: ne fati nescia Dido

Finibus arceret volat ille per aëra magnum
;
Remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.
Et jam jussa facit: ponuntque ferocia Poeni
Corda, volente deo. in primis regina quietum
Adcipit in Teucros animum, mentemque benignam.
At pius Aeneas, per noctem plurima volvens,
Ut primum lux alma data est, exire, locosque
Explorare novos; quas vento adcesserit oras,
Qui teneant, nam inculta videt, hominesne, feraene,
Quaerere constituit, sociisque exacta referre.
Classem in convexo nemorum, sub rupe cavata,
Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit. ipse uno graditur comitatus Achate;
Bina manu lato crispans hastilia ferro,
Cui mater media sese tulit obvia silva,

Virginis os habitumque gerens, et virginis arma
Spartanae vel qualis equos Threïssa fatigat
Harpalýce, volucremque fuga praevertitur Eurum.

Namque humeris de more habilem suspenderat arcum
Venatrix, dederatque comam diffundere ventis ;
Nuda genu, nodoque sinus conlecta fluentis.

Ac prior, Heus, inquit, juvenes, monstrate mearum
Vidistis si quam hîc errantem forte sororum,
Succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,
Aut spumantis apri cursum clamore prementem.
Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:
Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,
O, quam te memorem? virgo. namque haud tibi voltus
Mortalis, nec vox hominem sonat: o dea certe ;
An Phoebi soror, an Nympharum sanguinis una?
Sis felix, nostrumque leves quaecumque laborem :
Et quo sub coelo tandem, quibus orbis in oris
Jactemur, doceas. ignari hominumque locorumque
Erramus, vento huc et vastis fluctibus acti.
Multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.
Tum Venus Haud equidem tali me dignor honore:
Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,
Purpureoque alte suras vincire cothurno.
Punica regna vides, Tyrios, et Agenoris urbem:
Sed fines Libyci, genus intractabile bello.
Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
Germanum fugiens. longa est injuria, longae
Ambages. sed summa sequar fastigia rerum.
Huic conjunx Sycchaeus erat, ditissimus agri
Phoenicum, et magno miserae dilectus amore:
Cui pater intactam dederat, primisque jugarat
Ominibus. sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios inmanior omnis.
Quos inter medius venit furor. ille Sychaeum
Inpius ante aras, atque auri caecus amore,
Clam ferro incautum superat, securus amorum

« PreviousContinue »