Page images
PDF
EPUB

Imperio premit, ac vinclis et carcere fremat.
Illi indignantes magno cum murmure montis
Circum claustra fremunt. celsa sedet Aeolus arce
Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum
Quippe ferant rapidi secum , verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens : molemque et momtis insuper altos
Inposuit, regemque dedit, qui foedere certo
Et premere, et laxas sciret dare jussus habenas.
Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est :

Aeole, (namque tibi divóm pater atque hominum rcx
Et mulcere dedit fluctus et tollere vento)
Gens inimica mihi Tyrrhenum mavigat aequor , , .*
Ilium in Italiam portans, victosque Penatis :
Incute vim ventis, submersasque obrue puppis :
Aut age diversos : et disjice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae ,
Quarum , quae forma pulcherrima, Deiopeam
Connubio jungam stabili, propriamque dicabo:
Omnis ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchra faciat te prole parentem.

Aeolus haec contra : Tuus, o regina, quid optes
Explorare labor : mihi jussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jove;mque
Concilias : tu das epulis adcumbere divóm,
Nimborumque facis tempestatumque potentem.

Haec ubi dicta, cavom conversa cuspide montcm
Impulit in latus : ac venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis
Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis
Afiicus, et vastos volvunt ad litora fluctus.

P ^

[ocr errors]

Insequitur clamorque virùm stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes coelumque diemque ,
Teucrorum ex oculis : ponto mox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether :
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert : O terque quaterque beati,
Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
Contigit oppetere ! o Danaùm fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra ?
Saevus ubi Aeacidae telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon : ubi tot Simois conrepta sub undis
Scuta virùm galeasque et fortia corpora volvit.
Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit , fluctusque.ad sidera tollit.
Eranguntur remi : tum prora avertit, et umdis
Dat latus. insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi summo in fluctu pendent : his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit : furit aestus arenis.
Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet,
(Saxa vocant Itali mediis quae fluctibus Aras)
Dorsum immane mari summo. tris Eurus ab alto
In brevia et Syrtis urget, miserabile visu,
Inliditque vadis, atque aggere cingit arenae.
Unam , quae Lycios fidumque vehebat Orontem,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit. excutitur, pronusque magister -
Volvitur in caput. ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex. |
Adparent rari mantes in gurgite vasto ; - I.
Arma virùm, tabulaeque, et Troia gaza per undas.

Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatae,
Et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
Vicit hiems; laxis laterum conpagibus omnes
Adcipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt,
Interea magno misceri murmure pomtum ,
Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis
Stagna refusa vadis : graviter commotus, et alto
Prospiciens, summa placidum caput extulit unda,
Disjectam Aeneae toto videt aequore classem :
Fluctibus oppressos Troas, coelique ruina.
Nec latuere doli fratrem Jumomis et irae.
Eurum ad se Zephyrumque vocat; dehinc talia fatur :
Tantame vos generis tenuit fiducia vestri ?
Jam coelum terramque meo sine numine, venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles ?
Quos ego — sed motos praestat conponere fluctus,
Post mihi non simili poena commissa luetis.
Maturate fugam, regique haec dicite vestro :
Non illi imperium pelagi saevomque tridentem,
Sed mihi sorte datum. temet ille immania saxa,
Vestras, Eure, domos : illa se jactet in aula
Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.
Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat:
Conlectasque fugat nubes, solemque reducit.
Cymothoë, simul et Tritom adnixus, acuto
Detrudumt mavis scopulo : levat ipse tridenti :
Et vastas aperit Syrtis, et temperat aequor:
Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac, veluti magno in populo quom saepe coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile volgus;
Jamque faces et saxa volant ; furor arma ministrat:
Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent; adrectisque auribus adstant:

Iiie regit dictis animos, et pectora mulcet.
Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
Prospiciens genitor, coeloque invectus aperto
Flectit equos, curruque volans dat lora secundo.
Defessi Aeneadae, quae proxuma, litora cursu
Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus. insula portum
Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto
Frangitur , inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastae rupes, geminique minantur
In coelum scopuli : quorum sub vertice late
Aequora tuta silent : tum silvis scena coruscis
Desuper, horrcntique atrum nemus imminet umbra.
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum :
Intus aquae dulces, vivoque sedilia saxo ;
Nympharum domus. hic fessas non vincula navis
Ulla tenent : unco non adligat anchora morsu. •*
Huc septem Aeneas conlectis navibus omni
Ex numero subit : ac magno telluris amore
Egressi optata potiuntur Troës arena,
Et sale tabentis artus in litore ponunt.
Ac primum si!ici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis , atque arida circum
Nutrimenta dedit, rapuitque im fomite flammam.
Tum Cererem conruptam undis, Cerealiaque arma
Expediunt fessi rerum ; frugesque receptas
Et torrere parant flammis, et frangere saxo.
Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem
Prospectum late pelago petit ; Anthea si quem
Jactatum vento videat, Phrygiasque biremis,
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
Navem in conspectu nullam : tris litore gervos
Prospicit errantis : hos tota armenta sequuntur

A tergo, et longum per vallis pascitur agmen.
Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas
Conripuit; fidus quae tela gerebat Achates;
Ductoresque ipsos primum , capita alta ferentis
Cormibus arboreis, stermit ; tum volgus : et omnem
Miscet agens telis memora inter frondea turbam.
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humo, et numerum cum mavibus aequet.
Hinc portum petit, et socios partitur in omnis.
Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes
Litore Trinacrio, dederatque abeuntibus heros,
Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet :
O socii, (neque enim ignari sumus ante malorum)
O passi graviora ; dabit deus his quoque finem.
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque somantis
Adcestis scopulos : vos et Cyclopia saxa
Experti. revocate animos, maestumque timorem
Mittite. forsan et haec olim meminisse juvabit,
Per varios casus, per tot discrimina rerum,
Tendimus in Latium : sedes ubi fata quietas
Ostendunt. illic fas regna resurgere Troiae.
Durate, et vosmet rebus servate secundis.
Talia voce refert : curisque ingentibus aeger
Spem voltu simulat , premit altum corde dolorem.
Illi se praedae adcingunt, dapibusque futuris :
Tergora deripiunt costis, et viscera nudant.
Pars in frusta secant, veribusque trementia figunt :
Litore ahena locant alii, flammasque ministrant.
Tum victu revocant vires : fusique per herbam
Inplentur veteris Bacchi, pinguisque ferimae.
Postquam exemta fames epulis, mensaeque remotae,
Amissos longo socios sermone requirunt ;
Spemque metumque inter dubii , seu vivere credant,

« PreviousContinue »