Page images
PDF
EPUB

Hinc populum, late regem, belloque superbum,
Venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis:
Nec dum etiam caussae irarum saevique dolores
Exciderant animo: manet alta mente repostum
Judicium Paridis, spretaeque injuria formae,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores:
His adcensa super, jactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaûm atque inmitis Achilli,
Arcebat longe Latio: multosque per annos
Errabant acti fatis marfa omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
Vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant ;
Quom Juno, aeternum servans sub pectore volnus,
Haec secum; Mene incepto desistere victam,
Nec passe Italia Teucrorum avertere regem ?
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivôm, atque ipsos potuit submergere ponto,
Unius ob noxam et furias Aiacis Oïlei?

Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates, evertitque aequora ventis:
Illum exspirantem transfixo pectore flammas
Turbine conripuit, scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quae divôm incedo regina, Jovisque
Et soror et conjunx, una cum gente tot annos
Bella gero. et quisquam numen Junonis adoret
Praeterea, aut supplex aris inponat honorem ?

Talia flammato secum dea corde volutans,
Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,
Aeoliam venit. hîc vasto rex Aeolus antro
Luctantis ventos tempestatesque sonoras

Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis
Circum claustra fremunt. celsa sedet Aeolus arce
Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum
Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens molemque et montis insuper altos
Inposuit, regemque dedit, qui foedere certo
Et premere, et laxas sciret dare jussus habenas.
Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est:

Aeole, (namque tibi divôm pater atque hominum rex Et mulcere dedit fluctus et tollere vento)

Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,.
Ilium in Italiam portans, victosque Penatis :
Incute vim ventis, submersasque obrue puppis:
Aut age diversos: et disjice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quarum, quae forma pulcherrima, Deïopeam
Connubio jungam stabili, propriamque dicabo:
Omnis ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchra faciat te prole parentem.

Aeolus haec contra Tuus, o regina, quid optes
Explorare labor: mihi jussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque
Concilias tu das epulis adcumbere divôm,
Nimborumque facis tempestatumque potentem.

Haec ubi dicta, cavom conversa cuspide montem
Inpulit in latus ac venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis
Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.

Insequitur clamorque virûm stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes coelumque diemque
Teucrorum ex oculis: ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether;
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: O terque quaterque beati,
Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
Contigit oppetere ! o Danaûm fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis

Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra?
Saevus ubi Aeacidae telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon ubi tot Simoïs conrepta sub undis
Scuta virûm galeasque et fortia corpora volvit.
Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi: tum prora avertit, et undis
Dat latus. insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi summo in fluctu pendent: his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit: furit aestus arenis,
Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet,
(Saxa vocant Itali mediis quae fluctibus Aras)
Dorsum inmane mari şummo. tris Eurus ab alto
In brevia et Syrtis urget, miserabile visu,
Inliditque vadis, atque aggere cingit arenae,
Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit. excutitur, pronusque magister
Volvitur in caput. ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
Adparent rari nantes in gurgite vasto ;

Arma virûm, tabulaeque, et Troïa gaza per undas.

Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatae,
Et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
Vicit hiems; laxis laterum conpagibus omnes
Adcipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt,
Interea magno misceri murmure pontum,
Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis
Stagna refusa vadis; graviter conmotus, et alto
Prospiciens, summa placidum caput extulit unda,
Disjectam Aeneae toto videt aequore classem ;
Fluctibus oppressos Troas, coelique ruina,
Nec latuere doli fratrem Junonis et irae.
Eurum ad se Zephyrumque vocat; dehinc talia fatur:
Tantane vos generis tenuit fiducia vestri ?

Jam coelum terramque meo sine numine, venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles?

Quos ego

sed motos praestat conponere fluctus, Post mihi non simili poena conmissa luetis. Maturate fugam, regique haec dicite vestro ; Non illi imperium pelagi saevomque tridentem, Sed mihi sorte datum. tenet ille inmania saxa, Vestras, Eure, domos ; illa se jactet in aula Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.

Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat: Conlectasque fugat nubes, solemque reducit. Cymothoë, simul et Triton adnixus, acuto Detrudunt navis scopulo levat ipse tridenti: Et vastas aperit Syrtis, et temperat aequor: Atque rotis summas levibus perlabitur undas. Ac, veluti magno in populo quom saepe coorta est Seditio, saevitque animis ignobile volgus; Jamque faces et saxa volant; furor arma ministrat : Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem Conspexere, silent; adrectisque auribus adstant:

Ille regit dictis animos, et pectora mulcet.
Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
Prospiciens genitor, coeloque invectus aperto
Flectit equos, curruque volans dat lora secundo.
Defessi Aeneadae, quae proxuma, litora cursu
Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus. insula portum
Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto
Frangitur, inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastae rupes, geminique minantur
In coelum scopuli: quorum sub vertice late
Aequora tuta silent: tum silvis scena coruscis
Desuper, horrentique atrum nemus inminet umbra.
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum :
Intus aquae dulces, vivoque sedilia saxo;
Nympharum domus. hîc fessas non vincula navis
Ulla tenent: unco non adligat anchora morsu.
Huc septem Aeneas conlectis navibus omni
Ex numero subit ac magno telluris amore
Egressi optata potiuntur Troës arena,
Et sale tabentis artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circum
Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem conruptam undis, Cerealiaque arma
Expediunt fessi rerum ; frugesque receptas
Et torrere parant flammis, et frangere saxo.
Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem
Prospectum late pelago petit; Anthea si quem
Jactatum vento videat, Phrygiasque biremis,
Aut Capyn, aut 'celsis in puppibus arma Caïci.
Navem in conspectu nullam tris litore cervos
Prospicit errantis: hos tota armenta sequuntur

« PreviousContinue »