Hinc populum, late regem, belloque superbum, Venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis: Nec dum etiam caussae irarum saevique dolores Exciderant animo: manet alta mente repostum Judicium Paridis, spretaeque injuria formae, Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores: His adcensa super, jactatos aequore toto Troas, reliquias Danaûm atque inmitis Achilli, Arcebat longe Latio: multosque per annos Errabant acti fatis marfa omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem. Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant ; Quom Juno, aeternum servans sub pectore volnus, Haec secum; Mene incepto desistere victam, Nec passe Italia Teucrorum avertere regem ? Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem Argivôm, atque ipsos potuit submergere ponto, Unius ob noxam et furias Aiacis Oïlei?
Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem, Disjecitque rates, evertitque aequora ventis: Illum exspirantem transfixo pectore flammas Turbine conripuit, scopuloque infixit acuto. Ast ego, quae divôm incedo regina, Jovisque Et soror et conjunx, una cum gente tot annos Bella gero. et quisquam numen Junonis adoret Praeterea, aut supplex aris inponat honorem ?
Talia flammato secum dea corde volutans, Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, Aeoliam venit. hîc vasto rex Aeolus antro Luctantis ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis Circum claustra fremunt. celsa sedet Aeolus arce Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, Hoc metuens molemque et montis insuper altos Inposuit, regemque dedit, qui foedere certo Et premere, et laxas sciret dare jussus habenas. Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est:
Aeole, (namque tibi divôm pater atque hominum rex Et mulcere dedit fluctus et tollere vento)
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,. Ilium in Italiam portans, victosque Penatis : Incute vim ventis, submersasque obrue puppis: Aut age diversos: et disjice corpora ponto. Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae, Quarum, quae forma pulcherrima, Deïopeam Connubio jungam stabili, propriamque dicabo: Omnis ut tecum meritis pro talibus annos Exigat, et pulchra faciat te prole parentem.
Aeolus haec contra Tuus, o regina, quid optes Explorare labor: mihi jussa capessere fas est. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque Concilias tu das epulis adcumbere divôm, Nimborumque facis tempestatumque potentem.
Haec ubi dicta, cavom conversa cuspide montem Inpulit in latus ac venti, velut agmine facto, Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virûm stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes coelumque diemque Teucrorum ex oculis: ponto nox incubat atra. Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether; Praesentemque viris intentant omnia mortem. Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra; Ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas, Talia voce refert: O terque quaterque beati, Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis Contigit oppetere ! o Danaûm fortissime gentis Tydide, mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra? Saevus ubi Aeacidae telo jacet Hector, ubi ingens Sarpedon ubi tot Simoïs conrepta sub undis Scuta virûm galeasque et fortia corpora volvit. Talia jactanti stridens Aquilone procella Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi: tum prora avertit, et undis Dat latus. insequitur cumulo praeruptus aquae mons. Hi summo in fluctu pendent: his unda dehiscens Terram inter fluctus aperit: furit aestus arenis, Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet, (Saxa vocant Itali mediis quae fluctibus Aras) Dorsum inmane mari şummo. tris Eurus ab alto In brevia et Syrtis urget, miserabile visu, Inliditque vadis, atque aggere cingit arenae, Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus In puppim ferit. excutitur, pronusque magister Volvitur in caput. ast illam ter fluctus ibidem Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex. Adparent rari nantes in gurgite vasto ;
Arma virûm, tabulaeque, et Troïa gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatae, Et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, Vicit hiems; laxis laterum conpagibus omnes Adcipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt, Interea magno misceri murmure pontum, Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis Stagna refusa vadis; graviter conmotus, et alto Prospiciens, summa placidum caput extulit unda, Disjectam Aeneae toto videt aequore classem ; Fluctibus oppressos Troas, coelique ruina, Nec latuere doli fratrem Junonis et irae. Eurum ad se Zephyrumque vocat; dehinc talia fatur: Tantane vos generis tenuit fiducia vestri ?
Jam coelum terramque meo sine numine, venti, Miscere, et tantas audetis tollere moles?
sed motos praestat conponere fluctus, Post mihi non simili poena conmissa luetis. Maturate fugam, regique haec dicite vestro ; Non illi imperium pelagi saevomque tridentem, Sed mihi sorte datum. tenet ille inmania saxa, Vestras, Eure, domos ; illa se jactet in aula Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.
Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat: Conlectasque fugat nubes, solemque reducit. Cymothoë, simul et Triton adnixus, acuto Detrudunt navis scopulo levat ipse tridenti: Et vastas aperit Syrtis, et temperat aequor: Atque rotis summas levibus perlabitur undas. Ac, veluti magno in populo quom saepe coorta est Seditio, saevitque animis ignobile volgus; Jamque faces et saxa volant; furor arma ministrat : Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem Conspexere, silent; adrectisque auribus adstant:
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet. Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam Prospiciens genitor, coeloque invectus aperto Flectit equos, curruque volans dat lora secundo. Defessi Aeneadae, quae proxuma, litora cursu Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. Est in secessu longo locus. insula portum Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur, inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastae rupes, geminique minantur In coelum scopuli: quorum sub vertice late Aequora tuta silent: tum silvis scena coruscis Desuper, horrentique atrum nemus inminet umbra. Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum : Intus aquae dulces, vivoque sedilia saxo; Nympharum domus. hîc fessas non vincula navis Ulla tenent: unco non adligat anchora morsu. Huc septem Aeneas conlectis navibus omni Ex numero subit ac magno telluris amore Egressi optata potiuntur Troës arena, Et sale tabentis artus in litore ponunt. Ac primum silici scintillam excudit Achates, Suscepitque ignem foliis, atque arida circum Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem conruptam undis, Cerealiaque arma Expediunt fessi rerum ; frugesque receptas Et torrere parant flammis, et frangere saxo. Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem Prospectum late pelago petit; Anthea si quem Jactatum vento videat, Phrygiasque biremis, Aut Capyn, aut 'celsis in puppibus arma Caïci. Navem in conspectu nullam tris litore cervos Prospicit errantis: hos tota armenta sequuntur
« PreviousContinue » |