Page images
PDF
EPUB

:

Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces
Ipsa colat nobis placeant ante omnia silvae.
Torva leaena lupum sequitur: lupus ipse capellam :
Florentem cytisum sequitur lasciva capella :
Te Corydon, o Alexi. trahit sua quemque voluptas.
Adspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci,
Et sol crescentis decedens duplicat umbras:

Me tamen urit amor : quis enim modus adsit amori?
Ah Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.
Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere junco ?
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin,

B

PALAEMON.

MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON.

MENALCAS.

DIC mihi, Damoeta, cujum pecus? an Meliboei ?

DAMOETAS.

Non; verum Aegonis: nuper mihi tradidit Aegon.

MENALCAS.

Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram
Dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur,
Hicc' alienus ovis custos bis mulget in hora;
Et sucus pecori, et lac subducitur agnis.

DAMOETAS.

Parcius ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
Et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello.

MENALCAS.

Tum, credo, quom me arbustum videre Myconis,
Atque mala vitis incidere falce novellas.

DAMOETAS.

Aut hic ad veteres fagos, quom Daphnidis arcum
Fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
Et quom vidisti puero donata, dolebas:
Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

MENAL CAS.

Quid domini faciant, audent quom talia fures?
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca ?

Et quom clamarem: Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus: tu post carecta latebas,

DAMOETAS.
An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula, caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit et mihi Damon
Ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

MENALCAS.

Cantando tu illum ? aut umquam tibi fistula cera
Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?"

DA MOET A S.

Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus)
Depono tu dic, mecum quo pignore certes.

MENAL CAS.

De grege non ausim quidquam deponere tecum :
Est mihi namque domi pater; est injusta noverca:
Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum id, quod multo tute ipse fatebere majus,
(Insanire libet quoniam tibi) pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis:
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos edera vestit pallente corymbos.
In medio duo signa, Conon: et quis fuit alter?
Describsit radio totum qui gentibus orbem :
Tempora quae messor, quae curvus arator haberet:
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

DAMOETAS.

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit:
Et molli circum est ansas amplexus acantho:
Orpheaque in medio posuit, silvasque sequentis.

1

Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

MENAL CAS.

Numquam hodie effugies: veniam, quocumque vocaris. Audiat haec tantum, vel qui venit, ecce, Palaemon. Efficiam posthac, ne quemquam voce lacessas.

DAMOETAS.

Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla :
Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
Sensibus haec imis (res est non parva) reponas.

PALAEMON.

:

Dicite quandoquidem in molli consedimus herba.
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos:
Nunc frondent silvae nunc formosissimus annus.
Incipe, Damoeta: tu deinde sequere, Menalca.
Alternis dicetis: amant alterna Camoenae.

DAMOETAS.

Ab Jove principium, Musae: Jovis omnia plena:
Ille colit terras : illi mea carmina curae.

MENAL CAS.

Et me Phoebus amat: Phoebo sua semper apud me
Munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus.

DAMOETAS.

Malo me Galatea petit lasciva puella;

Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

MENAL CAS.

At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas:
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

DAMOETAS.

Parta meae Veneri sunt munera namque notavi
Ipse locum, aëriae quo congessere palumbęs,

MENAL CAS.

Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
Aurea mala decem misi : cras altera mittam.
DAMOETAS.

[ocr errors]

O quotiens, et quae nobis Galatea locuta est!
Partem aliquam, venti, divôm referatis ad auris.

MENAL CAS.

Quid prodest, quod me ipfe animo non spernis, Amynta, Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

DAMOETAS.

Phyllida mitte mihi : meus est natalis, Iola:
Quom faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

MENAL CAS.

Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit :
Et, Longum formose vale, vale, inquit, Iola.

DAMOETAS.

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

MENAL CAS.

Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAMOETAS.

Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam :
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

MENALCA S.

Pollio et ipse facit nova carmina pascite taurum,
Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam,

DAMOETAS.

Qui te,
Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet.
Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MENAL CAS.

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi :
Atque idem jungat volpes, et mulgeat hircos.

[ocr errors]
« PreviousContinue »