Grandaevus Nereus. novit namque omnia vates, Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur. Quippe ita Neptuno visum est: inmania cujus Armenta, et turpis pascit sub gurgite phocas. Hic tibi, nate, prius vinclis capiundus, ut omnem Expediat morbi caussam, eventusque secundet. Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum Orando flectes: vim duram et vincula capto Tende. doli circum haec demum frangentur inanes. Ipsa ego te; medios quom sol adcenderit aestus, Quom sitiunt herbae, et pecoti jam gratior umbra est, In secreta senis ducam, quo fessus ab undis Se recipit; facile ut somno adgrediare jacentem. Verum ubi conreptum manibus vinclisque tenebis; Tum variae eludent species atque ora ferarum. Fiet enim subito sus horridus, atraque tigris, Squamosusque draco, et fulva cervice leaena: Aut acrem flammae sonitum dabit, atque ita vinclis Excidet, aut in aquas tenuis dilabsus abibit. Sed quanto ille magis formas se vertet in omnis, Tanto, nate, magis contende tenacia vincla Donec talis erit mutato corpore, qualem Videris, incepto tegeret quom lumina somno.
Haec ait, et liquidum ambrosiae diffundit odorem: Quo totum gnati corpus perduxit : at illi
Dulcis conpositis spiravit crinibus aura,
Atque habilis membris venit vigor. est specus ingens Exesi latere in montis, quo plurima vento
Cogitur, inque sinus scindit sese unda reductos ; Deprensis olim statio tutissima nautis.
Intus se vasti Proteus tegit objice saxi.
Hic juvenem in latebris aversum a lumine Nympha Conlocat ipsa procul nebulis obscura resistit.
Jam rapidus torrens sitientis Sirius Indos, Ardebat; coelo et medium sol igneus orbem Hauserat; arebant herbae, et cava flumina siccis Faucibus ad limum radii tepefacta coquebant: Quom Proteus consueta petens e fluctibus antra Ibat. eum vasti circum gens humida ponti Exsultans rorem late dispersit amarum. Sternunt se somno diversae in litore phocae. Ipse, velut stabuli custos in montibus olim, Vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit, Auditisque lupos acuunt balatibus agni, Considit scopulo medius, numerumque recenset: Cujus Aristaeo quoniam est oblata facultas, Vix defessa senem passus conponere membra, Cum clamore ruit magno, manicisque jacentem Occupat. ille suae contra non inmemor artis, Omnia transformat sese in miracula rerum, Ignemque, horribilemque feram, fluviumque liquentem. Verum, ubi nulla fugam reperit pellacia, victus In sese redit, atque hominis tandem ore locutus: Nam quis te, juvenum confidentissime, nostras Jussit adire domus ? quidve hinc petis? inquit. at ille: Scis, Proteu, scis ipse: neque est te fallere quidquam. Sed tu desine velle. deûm praecepta secuti
'Venimus hinc labsis quaesitum oracula rebus. Tantum effatus. ad haec vates vi denique multa Ardentis oculos intorsit lumine glauco,
Et graviter frendens, sic fatis ora resolvit :
Non te nullius exercent numinis irae.
Magna luis conmissa : tibi has miserabilis Orpheus Haud quaquam ob meritum poenas, ni fata resistant, Suscitat; et rapta graviter pro conjuge saevit.
Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,
Inmanem ante pedes hydrum moritura puella Servantem ripas alta non vidit in herba.
At chorus aequalis Dryadum clamore supremos Inplerunt montes. flerunt Rhodopeïae arces, Altaque Pangaea, et Rhesi Mavortia tellus, Atque Getae, atque Hebrus, et Actias Orithyia. Ipse cava solans aegrum testudine amorem, Te, dulcis conjunx, te solo in litore secum, Te veniente die, te decedente canebat. Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, Et caligantem nigra formidine lucum
Ingressus, Manisque adiit, regemque tremendum, Nesciaque humanis precibus mansuescere corda, At cantu conmotae Erebi de sedibus imis Umbrae ibant tenues, simulacraque luce carentum; Quam multa in foliis avium se millia condunt, Vesper ubi, aut hibernus agit de montibus imber: Matres, atque viri, defunctaque corpora vita Magnanimûm heroum, pueri, innuptaeque puellae, Inpositique rogis juvenes ante ora parentum, Quos circum limus niger, et deformis arundo Cocyti, tardaque palus inamabilis unda Adligat, et novies Styx interfusa coërcet, Quin ipsae stupuere domus, atque intima Leti Tartara, caeruleosque inplexae crinibus anguis. Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora, Atque Ixionii vento rota constitit orbis,
Jamque pedem referens casus evaserat omnis, Redditaque Eurydice superas veniebat ad auras, Pone sequens; namque hanc dederat Proserpina legem: Quom subita incautum dementia cepit amantem, Ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes.
Restitit, Eurydicenque suam jam luce sub ipsa
Inmemor, heu! victusque animi respexit. ibi omnis Effusus labor, atque inmitis rupta tyranni Foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis.
Illa, Quis et me, inquit, miseram, et te perdidit, Orpheu? Quis tantus furor ? en iterum crudelia retro Fata vocant, conditque natantia lumina somnus. Jamque vale. feror ingenti circumdata nocte, Invalidasque tibi tendens, heu non tua! palmas. Dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras Conmixtus tenuis, fugit diversa: neque illum Prensantem nequidquam umbras, et multa volentem Dicere, praeterea vidit: nec portitor Orci Amplius objectam passus transire paludem. Quid faceret ? quo se rapta bis conjuge ferret? Quo fletu Manis, qua numina voce moveret ? Illa quidem Stygia nabat jam frigida cymba. Septem illum totos perhibent ex ordine mensis Rupe sub aëria deserti ad Strymonis undam Flevisse, et gelidis haec evolvisse sub antris, Mulcentem tigris, et agentem carmine quercus. Qualis populea maerens Philomela sub umbra Amissos queritur fetus; quos durus arator Observans nido inplumis detraxit: at illa Flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen Integrat, et maestis late loca questibus inplet. Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei. Solus Hyperboreas glacies, Tanaimque nivalem, Arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis Lustrabat, raptam Eurydicen, atque inrita Ditis Dona querens. spretae Ciconum quo munere matres, Inter sacra deûm, nocturnique orgia Bacchi, Discerptum latos juvenem sparsere per agros. Tum quoque marmorea caput a cervice revolsum,
Gurgite quom medio portans Oeagrius Hebrus Volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua, Ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat: Eurydicen toto referebant flumine ripae.
Haec Proteus et se jactu dedit aequor in altum. Quaque dedit, spumantem undam sub vortice torsit. At non Cyrene namque ultro adfata timentem: Nate, licet tristis animo deponere curas.
Haec omnis morbi caussa: hinc miserabile Nymphae, Cum quibus illa choros lucis agitabat in altis, Exitium misere apibus. tu munera supplex Tende petens pacem, et facilis venerare Napaeas. Namque dabunt veniam votis, irasque remittent. Sed, modus orandi qui sit, prius ordine dicam, Quatuor eximios praestanti corpore tauros, Qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, Delige, et intacta totidem cervice juvencas. Quatuor his aras alta ad delubra dearum Constitue, et sacrum jugulis demitte cruorem : Corporaque ipsa boum frondoso desere luco. Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, Inferias Orphei Lethaea papavera mittes, Placatam Eurydicen vitula venerabere caesa, Et nigram mactabis ovem, lucumque revises. Haud mora continuo matris praecepta facessit: Ad delubra venit; monstratas excitat aras; Quatuor eximios praestanti corpore tauros Ducit, et intacta totidem cervice juvencas, Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus, Inferias Orphei mittit, lucumque revisit. Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum Adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto Stridere apes utero, et ruptis effervere costis;
« PreviousContinue » |