Page images
PDF
EPUB

Dardamiusque Paris. Pallas, quas condidit, arces
Ipsa colat : nobis placeant ante omnia silvae.
Torva leaena lupum sequitur : lupus ipse capellam :
Florentem cytisum sequitur lasciva capella :
Te Corydon, o Alexi. trahit sua quemque voluptas.
Adspice , aratra jugo referunt suspensa juvenci,
Et sol crescentis decedens duplicat umbras :
Me tamen urit amor : quis enim modus adsit amori ?
Ah Corydon, Corydon, quae te, dementia cepit!
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.
Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere junco ?
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim,

P A L A E M O N.

M EN A L CA S, DAMOETAS, PALAEMON.
M E N A L C A S.

D I C mihi, Damoeta, cujum pecus ? an Meliboei?
ID A M O E T A S.
Non ; verum Aegonis : nuper mihi tradidit Aegom.
M E N A L C A S.
Infelix o semper, oves , pecus ! ipse Neaeram
Dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa , veretur,
Hicc' aliemus ovis custos bis mulget in hora ;
Et sucus pecori, et lac subducitur agnis.
ID A M O E T A S.
Parcius ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te , transversa tuentibus hircis ,
Et quo , sed faciles Nymphae risere, sacello.
M E N A L C A S.
Tum , credo, quom me arbustum videre Myconis,
Atque mala vitis incidere falce novellas.
D A M O E T A S.
Aut hîc ad veteres fagos, quom Daphnidis arcum
Fregisti et calamos : quae tu, perverse Menalca ,
Et quom vidisti puero domata, dolebas :
Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
M E N A L C A S.
Quid domini faciant, audent quom talia fures ?
Non ego te vidi Damonis , pessime, caprum
Excipere insidiis , multum latrante Lycisca ?

Et quom clamarem : Quo nunc se proripit ille ?
Tityre, coge pecus : tu post carecta latebas,
ID A M O E T A S.
An mihi cantando victus mom redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula , caprum ?
Si nescis, meus ille caper fuit : et mihi Damon
Ipse fatebatur ; sed reddere posse, negabat.
M E N A L C A S.
Camtando tu illum ? aut umquam tibi fistula cera
Juncta fuit ? non tu in triviis , indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmem ?
D A M o E T A s.
Vis ergo, inter mos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur ? ego hanc vitulam ( ne forte recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus) \
Depono : tu dic, mecum quo pignore certes.
M E N A L C A S.
De grege non ausim quidquam deponere tecum :
Est mihi namque domi pater ; est injusta noverca:
Hisque die numerant ambo pecus, alter et haedos,
Verum id, quod multo tute ipse fatebere majus,
( Insanire libet quoniam tibi) pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis:
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos edera vestit pallente corymbos.
In medio duo sigma , Comon : et quis fuit alter ?
Describsit radio totum qui gentibus orbem :
Tempora quae messor, quae curvus arator haberet:
INecdum illis labra admovi, sed condita servo.
D A M O E T A S.
Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit:
Et molli circum est ansas amplexus acantho :
Orpheaque in medio posuit, silvasque sequentis.

Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
M E N A IL C A S.
Numquam hodie effugies : veniam, quocumque vocaris.
Audiat haec tantum, vel qui venit, ecce, Palaemom.
Efficiam posthac, ne quemquam voce lacessas.
ID A M O E T A S.
Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla :
Nec quemquam fugio : tantum , vicine Palaemon,
Sensibus haec imis (res est non parva) reponas.
IP A L A E M O N.
Dicite : quamdoquidem im molli consedimus herba,
Et numc omnis ager , nunc omnis parturit arbos:
Nunc frondent silvae : munc formosissimus amnus.
Incipe, Damoeta : tu deinde sequere, Menalca.
Alternis dicetis : amant alterna Camoenae.
ID A M O E T A S.
Ab Jove principium, Musae : Jovis omnia plena :
Ille colit terras : illi mea carmina curae.
M E N A L C A S.
Et me Phoebus amat : Phoebo sua semper apud me
Munera sunt, lauri , et suave rubens hyacinthus.
ID A M O E T A S.
Malo me Galatea petit lasciva puella;
Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
M E N A L C A S.
At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas:
Notior ut jam sit camibus mom Delia nostris.
ID A M O E T A S.
Parta meae Veneri sunt munera : namque motavi
Ipse locum, aëriae quo congessere palumbes,

M E N A IL C A S. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta Aurea mala decem misi : cras altera mittam. ID A M O E T A S. O quotiens, et quae nobis Galatea locuta est! Partem aliquam, venti, divóm referatis ad auris. M E N A IL C A S. Quid prodest, quod me ipfe animo non spernis, Amynta, Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo ? ID A M O E T A S. Phyllida mitte mihi : meus est natalis, Iola: Quom faciam vitula pro frugibus, ipse venito. M E N A IL C A S. Phyllida amo ante alias : nam me discedere flevit : Et, Longum formose vale, vale, inquit, Iola. ID A M O E T A S. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, Arboribus venti, mobis Amaryllidis irae. M E N A IL C A S. Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis, Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas. ID A M O E T A S. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam : Pierides, vitulam lectori pascite vestro. M E N A IL C A S. Pollio et ipse facit mova carmina : pascite taurum, Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam, ID A M O E T A S. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet. Mella fluant illi , ferat et rubus asper amomum. M E N A IL C A S. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi : Atque idem jungat volpes, et mulgeat hircos.

« PreviousContinue »