Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

ILLUSTRI

ACADEMIAE CAESAREAE

LITERARUM VINDOBONENSI

D. D. D.

FRIDERICUS CREUZER,

PROFESSOR HEIDELBERGENSIS.

PRÆFATIO.

Quod, si amicos meos audiebam, dudum fieri oportuit, ut Philologorum more Opuscula mea quoque collecta ederentur, id nunc tandem ipse facio senex, ita quidem, ut seligerem potius quam corraderem. Quidquid enim inde ab initio hujus saeculi annis quinquaginta amplius ex hoc minore genere maximam partem jussus publice conscripseram latino sermone, ejus, si universum excutiebam, nec ea erat aut argumenti gravitas aut rationis orationisque praestantia, ut id omne denuo cum pulvisculo exhauriretur; ita equidem faciundum putavi, ut repetitae editionis consilium quam maxime circumscriberem. Atque quum hujus voluminis triplex materia esset: commentationum ad antiquitatis studia pertinentium; vitarum sive elogiorum, orationum, epistolarum, inscriptionum, titulorum: ex primo genere quae nondum typis descripta essent latina, omnia penitus oppressi; ex altero Memoriarum, quas Academiae Marburgensis jussu conscripseram, perpaucas recepi virorum, qui suis in Literas meritis hodieque clarissimi censentur; ex tertio genere Ora

[ocr errors]

tionem unam tantummodo admittendam duxi, sed integram, et adjunctis annotationibus omnibus, quas uberiores aliquanto secundae editioni adjeceram; ex Praefationibus itidem unam, etsi plures eram pollicitus (vid. Vitam meam, cujus titulum continuo indicabo, p. 347 sqq.); in Epistolis hanc mihi legem scribendam existimavi, ut nullam publicarem datam ab homine, qui adhuc in vivis esset, deinde ut nullam hac in Collectione typis repeti paterer, quae vel latine scripta in adumbratâ Vitâ meâ *) jam exstaret; denique ut ex aliis epistolis vel a me vel ad me datis nonnisi Excerpta exhiberem.

Atque in his cancellis me continendum duxi etiam propterea, ne libri moles pretiumque augeretur, nec damnum fieret bibliopolis viris honestissimis Hahniis, qui in hac impeditâ re literariâ istam conditionem accipere voluerunt, commoti potissimum amicitiâ, quae nos inde a quadraginta annis mutuo commercio jungit.

Heidelbergâ,
m. Martio a. MDCCCLIV.

*) Aus dem Leben eines alten Professors. Von Dr. Friedrich Creuzer in Heidelberg. Leipzig und Darmstadt 1848. v. c. p. 45 sqq. p. 85 sqq. ; quem libellum omnino cum hoc ipso componi velim, nec minus cum altero, qui nuper admodum prodiit: Zur Geschichte der neueren classischen Philologie von Fr. Creuzer. Frankfurt a. M. 1854.

« PreviousContinue »