Page images
PDF
EPUB

Atque, si hoc attineret, plurima id genus perstringi possent, breviter a me inter legendum consignata in adversariis. Potius aliquantisper immorabor ei loco, qui est de anima morteque et somno, ut innuam quidquid vel a Winckelmanno vel ab editoribus mutatum eidemque additum cupiam. Etenim, quod ille pag. 557. Platonem dicit primum omnium immortalitatem animorum scripto tradidisse: obloquitur diserte Cicero, qui Tuscul. I. 16. ,,Itaque, ait, credo equidem etiam alios tot saeculis; sed quod literis exstet, Pherecydes Syrius primum dixit animos esse hominum sempiternos." Nolo nunc quaerere, an is philosophus ita se applicuerit Aegyptiis, ut pɛteμyú, xov potius doceret*), quam immortalitatem, nec magis excutere volo, quid barbarorum religio fortasse prior invenerit Graecorum philosophis: illud teneri volo, ex illâ certe sententiâ nihil effici posse ad ea monumenta artis, quae, quod subtiliter docuit Viscontius, perperam adhuc ad Platonem tracta fuerunt.

Pergit Winckelmannus 1. 1. animam igne purgatam declarari in urna sepulcrali Villae Matthaei per Amorem, qui papilionem faci ardenti admoveat. Quo in loco quaerere et dubitare saltim licet cum poëtâ Antholog. Graec. Tom. I. p. 39. Nr. CXXVIII. ed. Jacobsii**): Iltavè—— Καὶ τίς ἐών, ςάλας σύμβολον ἐσσὶ τίνος;

[ocr errors]

Οὐ γὰρ Ἔρωτ ̓ ἐνέπω σε. τί γάρ; νεκύεσσι πάροικος
Ἵμερος; αἰάζειν ὁ θρασὺς ἐκ ἔμαθεν.

Et nota sunt quae hanc in rem disputavit Lessingius, in eo libro, qui inscribitur: Wie die Alten den Tod gebildet p. 11. Neque tamen hoc ita accipi velim, quasi in hoc me loco ad ejus viri auctoritatem adjungendum cen

*) Sic enim accipiendus est locus Herodoteus de Aegyptiis II. 123. De barbarorum decretis locus classicus est Paus an. Messen. Cap. 32. §. 4. ad quem cf. Casauboniana p. 13. ibique laudatus Palladius de Brachmanibus, adde p. 219. Rationes autem illius sententiae Platonem primum adtulisse, ejusdem Ciceronis fide 1. 1. cap. 17. constat.

**) Quem vide ad h. 1. cf. Huschkii Analecta Critic. p. 36 seq., qui et alia docte explicavit, et vero etiam Ἵμερον νεκύεσσι πάροικον.

seam: solummodo, quod positum est, id ipsum firmatum voluerim certâ scriptorum veterum auctoritate. Quod praeterea additur, purgationem animarum illâ imagine innui, igne perpetratam: hujus doctrinae *) auctor laudandus erat Plato, unde acceptam ornavit Virgilius Aeneid. VI. 744: Quisque suos patimur Manes, exinde per amplum Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus: Donec longa dies, perfecto temporis orbe,

[ocr errors]

Concretam exemit labem, purumque reliquit

Aetherium sensum, atque aurai simplicis ignem. Sed tamen, quam imaginem h. 1. ad animarum vicissitudines refert Winckelmannus, recte, si in sepulchro positum cogites, eadem alibi ad amoris quoque cruciatum pingendum accommodatur, velut a Meleagro luculento epigrammate **):

Οὔ σοι ταῦτ ̓ ἐβόων, ψυχή. Ναι Κύπριν ἁλώσει
Ὦ δύσερως, ἐξῷ πυκνὰ προσιπταμένη;

Οὐκ ἐβόων; εἷλέν σε πάγη. τί μάτην ἐνὶ δεσμοῖς
Σπαίρεις; αὐτὸς Ἔρως τὰ πτερά σε δέδεκε
Καί σ ̓ ἐπὶ πῦρ ἔζησε, μύροις δ ̓ ἔῤῥαινε λιπόπνον,
Δῶκε δὲ διψώσῃ δάκρυα θερμὰ πιεῖν.

Atque hoc loco alterius carminis initium ponendum esse probabiliter suspicatur Huschkius Analect. crit. p. 43. Qua de re nunc non magis quaerimus, quam de reliquis versibus illud volo intelligi, ab ipso quoque Platone profectam doctrinam de anima et alata ***) et Amoris conjun

*) Cujus sedem et primordia docte, ut assolet, monstravit ad Plutarch. de S. N. V. Wyttenbachius vir summus p. 112. cf. Heynium ad Virgil. 1. 1.

** Quod primus edidit Ruhnkenius ad Tim. p. 249. ed. alter. et egregie emendavit; nunc idem insertum habetur Antholog. gr. Tom, I. p. 19. Nr. LVIII.

***) Cumque Graecorum sermone vzal etiam appellarentur papiliones, animas humanas, constat, vel papilionum alis instructas vel ipsa adeo papilionum specie passim effingi, praecipue in gemmis. De illa appellatione primarius est locus Aristotelis Hist. Anim. V. 19. Cui jungendus Plutarchus Sympos. II. 3. p. 579. ed. Wyttenbachii. Qui quidem recte ibidem tuetur vxv. Quae lectio nunc etiam firmari potest loco gemino Lydi de mensibus p. 123., qui to

ctione potestateque misere affecta. Quae ratio mirifice deinceps variata ad Appulejum usque, a recentioribus cum ad poësin accommodata est, tum ad. artis quamplurima opera, cf. Doeringii comment. de alatis imaginibus apud veteres pag. 32 seqq. Platonis autem loci primarii leguntur in Phaedro p. 247 seqq. 268 seqq. ed. Heindorf. et in Symposio cap. XXIII. p. 74. Wolf. Quem quidem locum cum praeter Huschkium 1. 1. nuper et Heusdius, vir doctissimus, tractarit in specim. crit. in Platon. p. 65. et vero etiam Boekhius noster de Platon. Minoe et Legg. p. 128., ne ego ab hoc convivio plane άovußolos discedam, primum attendi velim, quam longe distet hic Platonis Ἵμερος cap. XXI., qui Ἔρωτος flius dicatur, ab Ἱμέρῳ Meleagri 1. 1. Notum vero est, jam antiquitus seorsum exhibitos esse a Scopa Ερωτα, Ἵμερον et Πόθον, auctore Pausaniâ I. p. 167. Fac. Deinde illam Platonis fabulam de Пlóog et Ilɛvía in suam rem adhibuit Plotinus Ennead. III. 5. 2., ita ut ad penitiorem hujus rei sententiam nonnihil inde profici queat. Ei autem abstergenda levis

macula est, ut emendetur Πόρο pro Πόρνο.

Illuc redeo. Monstravit Mayerus p. 708., Viscontium secutus,,,parum sibi constare Winckelmannum, quod in Monumentis ineditis papilionum alas, additas virili capiti, rursus ad Platonis personam referret, quae potius accipiendae essent de significatione somni." Hujus autem rei ratio repetenda est e notione levitatis, quandoquidem anima, libera a contagione corporis, neque retenta terrenae faecis pondere, sursum fertur; quod ipsum quodammodo per somni quietem effici creditum est. Hinc Somnus tanquam animarum oorno celebratur, et poëta Hymn. Orphic. LXXXV. (84.) sic eum alloquitur:

σώματα δεσμεύων ἐν ἀχαλκεύτοισι πέδῃσιν, λυσιμέριμνε, κόπων ἡδεῖαν ἔχων ἀνάπαυσιν,

ties Plutarchea scrinia compilavit, ex quo, reliquis omissis, haec subjicere placuit: ψυχὴν δέ π8 τὸν τοι τον σκώληκα καλεῖσθαι συμβαίνειν. Caeterum notum est, Amorem cum Psyche variari in Gemmis. Harum unam nuper humanissime nobiscum communicavit Münterus V. C. in qua uterque navigio vectus exhibetur.

καὶ πάσης λύπης ἱερὸν παραμύθιον ἔρδων·

καὶ θανάτε μελέτην ἐπάγεις, ψυχὰς διασώζων· αὐτοκασίγνητος γὰρ ἔφυς Λήθης Θανάτω τε.

Alia omnia Heraclitus, qui tamen germanus Orphicus judicabatur: Sextus Empiric. adv. Math. VII. §. 129. p. 398. Fabric.: τότον δὴ τὸν θεῖον λόγον καθ ̓ Ἡράκλει τον δι ̓ ἀναπνοῆς σπάσαντες νοεροὶ γινόμεθα, καὶ ἐν μὲν ὕπνοις ληθαῖοι, κατὰ δὲ ἔγερσιν πάλιν ἔμφρονες. Quid quaeris ? Ex isto Orpheo, qualis quidem haberi vult, Platonicus enascitur: Platon. Phaedon. p. 379. G. τὸ μετ λέτημα αὐτὸ τῦτο ἔςι τῶν φιλοσόφων, λύσις καὶ χωρισμὸς ψυχῆς ἀπὸ σώματος. cf. p. 386. Theodoretus Ther. VIII. p. 118. Πλάτων τὴν φιλοσοφίαν θανάτε μελέτην ἐκάλεσεν. Cic. Tuscul. I. 30: ,, Tota enim philosophorum vita, ut ait idem, commentatio mortis est,“ ubi plura suppeditat Davisius. Ac ne dubites, vestitu Orphei personam mentiri hominem Platonicum: hac ipsa Platonicorum pannorum specie manifestius etiam deprehenditur, proximo carmine LXXXVI. (85.), ad Somnium *):

Κικλήσκω σε, μάκαρ, τανυσίπτερε ἆλε Ὄνειρε. ἄγγελε μελλόντων, θνητοῖς χρησμῳδὲ μέγιςε. ἡσυχίῃ γὰρ ὕπνε γλυκερό σιγηλὸς ἐπελθὼν προσφωνών**) ψυχαῖς θνητῶν, νόον αὐτὸς ἐγεί

ρεις

καὶ γνώμας μακάρων αὐτὸς καθ ̓ ὕπνες ὑποπέμπεις, σιγῶν σιγώσαις ψυχαῖς μέλλοντα προφαίνων. Vides, ab Orpheo, si diis placet, diserte distingui võv animum et ψυχήν. Quod Platonici fecerunt et Pythagorici ***).

*) Cf. nunc Symbol. et Mythol. m. III. p. 56 sq. ed. tert. **) Lennep. ad Coluth. p. 140. recte reposuit προφαίνωνε sequentibus, et VII. 22. Equidem h. 1. malui cum codicibus facere, quibus favet illud ἄγγελε vers. 2. et παραμύθιον Hym. LXXXV. 6. cf. Zonarae Lexicon p. 1588: προσφωνεί. προσαγορεύει, adde p. 1538: προσφώνησις. κήρυξις. Quod vero haec locutio προσφωνεῖν ψύχαις probatorum scriptorum testimonio destituitur: id ipsum quoque arguere videtur, sero effictum hunc hymnum esse.

***) Vid. Wyttenbachium ad Plutarch. de S. Ν. V. p. 124., qui locos in hanc rem primarios excitans, hanc doctrinam illustravit,

Ne vero ambigas, Platonem ab hoc Orphico lectitatum esse: Tu apud illum ipsum legito, quam potestatem somnus habeat ad animum a concreti corporis vinculis liberandum. Locus autem est in Timaeo pag. 543. (390 seqq. Bip.) In illis porro, quae versu sexto sequuntur:

σιγών σιγώσαις ψυχαῖς μέλλοντα προφαίνων

rursus Platonicum agnosces. Color enim denuo ductus est ex Platonis Timaeo p. 316., ubi ratio effectrix sine sono strepituque operatur: λόγος δὲ ὁ κατὰ ταυτὸν ἀληθὴς γι γνόμενος ὑφ ̓ αὑτῷ φερόμενος ἄνευ φθόγγε καὶ ἠχῆς εἰς πᾶσαν αὐτῇ τὴν ψυχὴν διαγγείλῃ κ. τ. λ. Nisi forte malueris haec ex ipso etiam Plotino manasse, qui hoc silentium varie ornavit, ut Ennead. III. 8. 3.; Enn. V. 8. 11. et passim.

Atque hic ipse locus de Somno et Morte pro exemplo esse potest, Winckelmannum suum argumentum non ad universam aliquam rationem revocasse, unde singula repeteret, sed satis habuisse singularia persequi, quo consuleret commodis artificum. Nam ut taceamus, quod jam Lessingius notavit: explicata ab illo esse sola genera mortis, non mortem ipsam, quatenus ea tesseris declararetur: ita ille priscae artis rudiorisque allegoriam prorsus fere praetermisit. Unde consequens est, uti parum constet, quid ex hoc universo genere reconditioribus sacris inservierit quidve prolatum sit in lucem accommodatumque ad vitae varias partes exhilarandas ornandasque. Sic, ut hoc utar, in hoc ipso capite tertio p. 562 seq. aegre desideravimus illa apud Pausaniam Eliac. p. 18. init. de priscis Somni Mortisque imaginibus, obviis in Cypseli arca: Πεποίηται δὲ γυνὴ παῖδα λευκὸν καθεύδοντα ἀνέχεσα τῇ δεξιᾷ χειρί, τῇ δὲ ἑτέρα μέλανα ἔχει παῖδα καθεύδοντι ἐοικότα, ἀμφοτέρες διεςραμμένες τες πόδας. δηλοῖ μὲν δὴ καὶ τὰ ἐπιγράμ ματα, συνεῖναι δὲ καὶ ἄνευ τῶν ἐπιγραμμάτων ἐςί, Θάνατόν τε εἶναι σφᾶς καὶ Ὕπνον, καὶ ἀμφοτέροις Νύκτα αὐτοῖς τροφόν. Quem locum quum dudum expediisset Heynius*),

*) In libro, qui inscribitur: Ueber den Kasten des Cypselus rel. pag. 24 seq.

« PreviousContinue »