Page images
PDF
EPUB

PARS PRIMA

CONTINENS

COMMENTATIONES.

CREUZ. OPUSC.

1

[graphic][ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

LAETE PIEQVE CELEBRANDA

PANEGYRICVMQVE IN LAVDEM
SERENISSIMI AC POTENTISSIMI PRINCIPIS
AC DOMINI

WILHELMI I.

SACRI ROMANI IMPERII ELECTORIS HASSIAE LANDGRAVII, PRINCIPIS HERSFELDIAE, HANOVIAE, FRIDESLARIAE, COMITIS CATTIMELIBOCI, DECIAE,

HAINAE, NIDDAE, SCHAVMBVRGI, RELIQVA.

DIE XXII. MAII HORA XI. MDCCCIII.

ZIEGEN

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

MYTHORVM AB ARTIVM OPERIBVS PROFECTORVM EXEMPLVM
PROPONITVR. SECTIO PRIOR.

Historia, quae apud Graecos quidem tota fere ex poësi effloruit, ubi primum certiorem rebus scribendis fidem quaerebat, quam poëtarum praestabat auctoritas, continuo summis difficultatibus impedita tenebatur. Superioris enim aevi, mythici, homines solis poëtarum fortia patrum facta depraedicantium carminibus auscultasse notum est, hujus diligentiae, quam ad firmiorem rerum fidem doctior aetas unice requirit, impense securos.

Neque vero succurrebat in rudiore illa vitae conditione per longum temporis spatium aut materia aut ratio, quae

servandae rerum memoriae fida satis tutaque videretur. Quare mirum non est, qui primi inter Graecos rebus pedestri sermone condendis operam dabant, ovуroapεis, eos fere deficiente graviore auctoritate fabulas captasse vereque fuisse μυθογράφος *).

Praeclare ad haec actum fuerat cum priscis illis Babyloniis, Aegyptiis, Judaeis, Phoenicibus, quorum sacerdotes nuda certe rerum gestarum eventa in librorum monumentis perscribebant. Apud Romanos quoque, ut in Cicerone**) est:,, memoriae publicae retinendae caussa, ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium, pontificem maximum, res omnes singulorum annorum mandabat lite-ris pontifex maximus, efferebatque in album, et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi.“ Fugiebat eam gravitatem prisca illa***) Graecia, quae cum in festorum hilaritatem effusa ab άoidov suorum ore pendebat, nihil minus, quam certam rerum fidem expetebat.

Itaque nihil fere erat, quo subnascenti deinde historiae prospectum videri posset, praeter monumenta quaedam vetusta in templis maxime posita et donaria (άvaθήματα†), onuara†), Diis dicata, praecipue quorum celebrata oracula erant, ut Apollinis Delphici. Factum est quoque in duabus Graeciae civitatibus Sicyone et Argis, ut sacerdotum recensus (avayçapaì iegéæv††) conderentur.

Quicunque igitur inde a sexagesima Olympiade vel paullo maturius per Graeciam id agebant, ut omnem priscam memoriam a poëtarum ludibriis vindicatam ad historiae severitatem traducerent, quo minus certiori fidei a majoribus cautum fuerat, eo studiosius haec eadem circumspicere coeperunt.

*) Strabo Lib. I. Pag. 53. ed. Siebenk.

**) de Oratore II-12.

***) et vero deinceps quoque vulgo per omne liberae rei publicae tempus, cf. Wolfii Prolegom. ad Homer. Pag. XLVIII. LXXV.

+) Qua de re nunc legitur docta Eckhelii disputatio in Doctrina Numorum veterum Part. I. Vol. IV. Pag. 371 sq.

++) Simson Chronicon Pag. 115 ibiq. Wesseling Heyne Comment. Societat. Scientiar. Gottingens. Vol. XIV. Pag. 129.

Iam vero in illa scribendi difficultate, qua ut quaeque aetas vetustior erat, ita maxime laborabat, vel omnino literis carebant illa monumenta, vel rarioribus illis ornata reperiebantur, ut qui ejusmodi operis caussam, tempus auctoremve requireret, ei ad incolarum ejus oppidi vel fani sacerdotum sermones confugiendum esset*).

Quae ipsa fucandae fidei obscurandaeque veteris omnis memoriae non potuit quin uberrima materia existeret, subnataque mythorum diversa genera.

Quorum unus nunc seligendus mihi visus est, quem ab antiquo aliquo donario profectum cum ipse arbitrer, gaudebo equidem si disputatione mea idem lectoribus quoque probavero.

Est haec vero illa de Arione poëta delphini dorso ex undis servato memorabilis narratio, quo Herodotus primus popularium aures delinivit, quemque deinde multi**) in scripta sua retulerunt.

Iam ut in primo illius mythi auctore subsistamus: totius Herodotei operis cum universa indoles et constitutio, tum vero praecipue ipsius aditus ea omnis historiae inter Graecos primordia arguit, qualia nos supra delineavimus. Quo referenda est et religiosior illa άvaðnuάtov a barbarorum regibus missorum descriptio ***), et fusius Cleobis et Bitonis celebrata pietas †) et vero hic ipse, quo in loco nunc

*) Dionys. Halicarn. Tom. VI. Pag. 819. ed. Reisk.

**) Quorum recensum vid. apud Harduinum ad Plinii Hist. N. IX-8. Pag. 502.

***) I-Cap. 14.

+) I-31 Quo in loco, ut hoc data hac occasione delibem, non recedendum erat a Medic. et Paris. Cod. lectione unv. Nam primum haec tota vectionis narratio ibi attexitur ubi juvenum roboris mentio facta erat, et ita attexitur, ut hac quoque re ipsorum robur pateferi scriptor velit (καὶ πρὸς τούτῳ, ῥώμη σώματος τοιήδε άεθλο φόροι τε ὁμοίως ἔσαν καὶ δὴ καὶ λέγεται ὅδε ὁ λόγος); tum ita quoque intelligitur, cur addatur illud sadíos de διακομίσαντες ex quo scilicet colligatur quantopere corporis viribus polluerint. Deinde ut omnino priscis hominibus ita viris maxime convenit illa roboris laudatio. Denique feminae matrem in universum laudant: olov téκνων ἐκύρησε; in qua universá laudatione cum jam insit pietatis (τῆς

« PreviousContinue »