Page images
PDF
EPUB

ferenda videatur. Movit praecipue Pindari*) locus, ubi

[ocr errors]

in illo Medeae de condendâ Cyrene vaticinio haec le

guntur:

̓Αντὶ δελφίνων δ' ἐλαχυπτερύγων

Ἵππες ἀμείψαντες θοὰς

Ανία τ ̓ ἀντ ̓ ἐρετμῶν

Δίφρος τε νωμάσοισιν ἀελλόποδας.

,,Delphinesque breviter alatos (pinnatos) equis permutantes velocibus, habenas pro remis et currus gubernabunt procellipedes."

[ocr errors]

Quo in loco hactenus ab Heynii**) auctoritate judicium meum sejungo, ut delphinorum piscatum cogitandum esse negem. Primariae totius sententiae, quam Scholiastes bene explicat: νησιῶται ὄντες οἱ Θηραῖοι ἠπειρῶται γενήбovtα, altera notio illustratur hac imagine: gubernabunt habenas, currus, ideoque equos: altera hac: gubernaverant remos ideoque delphinos. Quae posterior idea ad vividiorem sensum poëtae revocanda est, qui quo sententiarum concinnitati serviret, sicut habenarum et curruum tractationem tractationi remorum opposuerat: ita equorum gubernationi gubernationem delphinorum opponit ***).

Est alius quoque locus, quo mihi similis imago ex

*) Pyth. IV-29 sqq.

**) in Notis ad h. 1.

***) Admonent haec loci Herodotei I-27. ubi similiter vŋotal et лɛiται opponuntur. In quo ingeniosissima Toupii (Emendat. ad Suid. vid. Opuscul. Crit. ed. Lips. Tom. II. Pag. 64 seq.) conjectura: aloqɛouéves ideo Larchero improbatur, quod Herodotus minime Isocrateo more membra aequalia fingere soleat. Quod licet verissimum sit; tamen antiquiores illi non prorsus abhorruisse videntur ab hac orationis concinnitate. Thucydidem quidem notum est ejusdem rei vel studiosiorem judicatum esse (vid. Dionys. Halic. de Thue. Jud. Tom. VI. Pag. 869. ed. Reisk. cf. Demetr. de Elocut. §. XXV.), ipsiusque Herodoti oratio nonnumquam, in dialogis praecipue, ad tò loónalov propius accedere velle videtur. Quo pertinet v. c. illud III — 53. Φιλοτιμίη κτῆμα σκαιόν· μὴ τῷ κακῷ τὸ κακὸν ἰῶ, πολλοὶ τῶν δια καίων -. τυραννὶς χρῆμα σφαλερόν, πολλοὶ δέ Quare haud scio an illud aloqɛouέv8s admittendum sit, cujus etiam vestigia in plurimorum Codicum lectione: άouevo agnoscas.

[ocr errors]

pressa videtur. Apud Euripidem in Helena*) Chorus re

mum ita compellat:

Φοίνισσα Σιδωνιάς ὦ

Ταχεία κώπα, ῥοθίοισι μήτηρ
Εἰρεσία φίλα,

Χοραγὲ τῶν καλλιχόρων
Δελφίνων, ὅταν αὔραις
Πέλαγος νήνεμον ᾖ.

Ubi quum remus delphinorum choragus dicatur, apparet: remiges adeoque nautas eorundem duces et rectores cogitari. Quod ipsum quantopere ad locum Pindaricum illustrandum

faciat non attinet monere.

Itaque trita usuque firmata priscis hominibus, poëtis maxime fuisse videtur navigationis cum delphinorum natantium lusu conjunctio. Quidni igitur ubi eandem navigandi artem usumque suaviore quâdam imagine declarari vellent, velut in artis opere, hominis delphinis dorso vecti symbolo uti potuerint? Hoc certe qui locum Pindaricum supra laudatum accuratius inspexerit dubium erit nemini.` Et vero reapse ita factum fuisse persuadent insularum et emporiorum veteres numi **) in quibus nihil frequentius delphinorum effigie.

Ex quibus hoc mihi colligere posse videor: fuisse illud *) 1467 seqq. cf. Electr. 433 seqq. Locum pluribus conjecturis tentat Musgravius, vid. Tom. III. Pag. 568. ed. Beck. qui sic legendum censet:

Φοίνισσα Σιδωνιάς ω Τάχ' εἶα, κώπα, ῥοθίοισι μήτηρ
Εἱρεσία φίλα

et in sequentibus: ὅταν αὔραις —

[ocr errors]

πέλαγος εὐήνεμον.

**) Vid. Spanhem. de Usu et Praest. Numism. Tom. I. Pag. 227 sqq. praecipue Eckhel D. N. V. ubi Part. I. Vol. II. Pag. 322. in Carystiorum Euboeae numis prora navis. Ibid. Pag. 239. in Corinthiorum numo Neptunus stans, dextra delphinum s. tridentem; in alio Corinthiorum numo: vir nudus stans, dextra gubernaculum etc. Ex quo patet: variari in his ita, ut nunc navis pars vel instrumentum navigatorium, nunc delphinus ponatur. Verum ne multa: in Messanae Siciliae numis pluribus delphinus conspicitur, vid. Ibid. P. I. Vol. I. Pag. 219 seqq. ubi sic Eckhel Pag. 220. ,,typus delphini urbem certe maritimam notat;" ut jam Tarentinorum numos omittam in quibus frequens vir nudus delphino vectus, quoniam his quidem urbis conditor Taras CREUZ. OPUSC.

2

signum (ἐπὶ δελφῖνος ἐπεὼν ἄνθρωπος) antiquam navigationis significandae imaginem, quae deinde, verso in historiam symbolo, ad Arionem celebriorem per ea tempore poëtam traheretur.

Quod symbolorum in rem gestam trahendorum vitium magnam fabularum copiam peperisse putandum est*).

Totum vero illud mythorum ab artis operibus profectorum genus per omnem Graecorum historiam latius patet. Quo pertinet fortasse illa apud Pausaniam **) de Auge, Herculis uxore Hecataei Milesi narratio ***). In Herodoto quoque ne longius abeam, alia plura sunt, in quibus ab hoc ipso summa res pendere videatur†). Sed cautius agendum in his, neque quidquid per historias conjunctum cum hoc genere inventum fuerit, id uno eodemque explicationis ambitu complectendum.

[ocr errors]

significari potest; vid. Ibid. Pag. 146. Sic Melicertam quoque cum Inone matre in mare incidentem delphines excepisse ferebantur, vid. Pausan. Tom. I. Pag. 172 sq. Fac. Lucian. 1. 1. Tom. II. Pag. 108. Bipont. Philostrati Imagin. I—19. Pag. 794. ed. Olear. coll. II— Cap. 16. Cujus fabulae jucunda in Corinthiorum numis varietas, in quibus saepe fingitur Melicerta delphinis dorso vectus, teste Eckhelio Part. I. Vol. II. Pag. 242.

*) Sic, ut hoc utar, celebrata illa de Minotauro fabula Heynio ,, ortum videtur habuisse ex antiquo aliquo opere, quod Cretae servabatur, quod symbolicum esset, capite taurino homini imposito; quâ formâ Fluvii interdum exhibentur in numis." Not. ad Apollodor. Biblioth. Pag. 537. In quam rem nunc consulenda est Eckheli disputatio D. N. V. Part. I. Vol. IV. Pag. 315.

**) Arcadica Tom. II. Pag. 358 seq. ed. Fac. ubi hoc: xai võv ἔςι μὲν Αὔγης μνῆμα ἐν Περγάμῳ τῇ ὑπὲρ τῶ Καΐκό, γῆς χῶμα, λίθε περιεχόμενον κρηπίδι. ἔςι δὲ ἐν τῷ μνήματι ἐπίθημα χαλκόν πεποιημένον, γυνὴ γυμνή.

***) Debebam Graecis Romanos addere, siquidem speciosa saltem est Goethei conjectura, cum dicit: , Sollte die Sage der von einer Wölfin gesäugten Heldenkinder nicht durch einen bildenden Künstler zuerst entsprungen sein, der einen solchen Gedanken plastisch am besten zu schätzen wusste?" (Oper. Vol. 39. p. 289.) - De Auge Herculis confer nunc Hecataei Milesii Fragmenta p. 48-50. ed. Cr. itemque Car. Mülleri Vol. I. p. 27. Nr. 345.

†) II-181. Ladices fortunae vicissitudo. Proconnesii mira facinora.

[ocr errors]

IV 14, 15. Aristeae

Non alienum erit huic disputationi adjicere ipsum, quem Arionis poëtae Aelianus perhibet hymnum*) ex viri supra laudati emendationibus:

Ὕψισε θεῶν

πόντιε, χρυσοτρίαινα Πόσειδον,
γαιήοχ ̓ ἐγκύμον ̓ ἂν ἅλμαν
βραγχίοις περὶ δή σε πλωτοί

θῆρες χορεύεσιν ἐν κύκλῳ,
κάφοισι ποδῶν

ῥίμμασιν ἐλαφρ ̓ ἀναπαλλόμενοι σεισμῷ,
φριξαύχενες ὠκύδρομοι σκύλακες,
φιλόμεσοι δελ

-

φίνες, ἔναλα θρέμματα κυρᾶν
Νηρηΐδων θεᾶν,

ἃς ἐγείνατ' ̓Αμφιτρίτα.

οἳ μ ̓ εἰς Πέλοπος γᾶν ἐπὶ Ταιναρίαν
ἀκτὰν ἐπορεύσατε,

πλαζόμενον Σικελῷ ἐνὶ πόντῳ,

κύρτοισι νώτοις ὀχέοντες,

ἄλοκα Νηρείας πλακός

τέμνοντες, ἀςιβῆ πόρον,

φῶτες δόλιοι

ὥς μ' ἀφ ̓ ἁλιπλός γλαφυρᾶς νεώς
εἰς οἶδμ ̓ ἁλιπορφύρε

λίμνας ἔριψαν.

*),, Arioni carmen abjudicat Boeckh in Actis Academ. Berolin. 1836. 74. antiquioris tamen poetae esse statuit, cf. Welcker Opusc. I. 95. Mihi vero novitium omnino videtur carmen, quod ante Euripidem vix potuit componi. Th. Bergkh in Poetis Lyricis Graecis p. 662 sq. cujus annotationes criticae nunc adhibendae sunt.

66

II.

PHILOSOPHORUM VETERUM LOCI DE
PROVIDENTIA DIVINA ITEMQUE DE FATO
EMENDATI ET EXPLICATI.

[ocr errors]

NATALICIA. UNDEOCTOGESIMA.
AUGUSTI. AC. POTENTISSIMI. PRINCIPIS.
AC. DOMINI.

CAROLI. FRIDERICI.

MAGNI. DUCIS. AUTOCRATORIS. BADAR. DUCIS. ZAHRINGIAE. COMITIS. PALATINI. AD RHENUM. RELIQUA.

RECTORIS. MAGNIFICENTISSIMI.

LAETANTI. PATRIAE. SACRA.

RITE. PIEQUE. CELEBRAT.

DIE. XXII. NOVEMBRIS.

ACADEMIA. HEIDELBERGENSIS.

PHILOSOPHORUM. VETERUM. LOCI. de. providENTIA. DIVINA. ITEMQUE. DE. FATO. EMENDANTUR. EXPLICANTUR.

MDCCCVI

Constat inter eruditos, Ciceronis operum nec ullum genus adeo emendatum haberi, ut legentibus ubilibet pateat, et vero maxime a criticâ ratione laborare illud, quod in philosophiâ illustrandâ versatur. Quo in numero prae ceteris habendus ille liber est, qui de Naturâ Deorum inscribitur. Emendationis autem praesidia continentur vel solo ingenio, vel veterum librorum fide, vel assiduo usu cum ejus scriptoris, quem emendare instituas, tum fontium, e quibus ille sua repetiit.

Quorum licet nullum negligendum sit, hoc tamen, quod ultimo loco posuimus, in Cicerone latissime patet. Nam cum Romanorum philosophia e Graecorum sapientiâ sic

« PreviousContinue »