Page images
PDF
EPUB

quae vel mollioris cujusdam animi videri queant, velut cum.,, pro voce gemitum edere dicitur similem humano *).“

Cujus quidem sensus cum à ceterarum id genus belluarum torpore ita recederet, ut etiam ab humanitate propius abesse videretur, non defuere solertiora ingenia, quae hanc rem ad fictionum lusum traducerent.

Inde quod nullam ad rem hominum indigens omnibus benignum esset animal **), id praecipuo quodam amore poëtas diligere credebatur.

In quo genere hoc est, quod Hesiodi ***) nullâ suâ culpâ per sinistras suspiciones ex insidiis trucidati in mare devolutum cadaver excipiens delphinorum grex ad Rhium Aetoliae promontorium et Molycriam deportasse fama erat.

Quam belluam mirum non est poëtarum antistiti Apollini dignam visam fuisse, quae prae ceteris ornaretur maxime. Nobilitata erat in Delphorum originibus,, de Cre-tensibus fabula, ab Apolline sub delphini formâ latente Delphos ad sacrorum ministerium devectis," quam qui in Homericis legitur in Apollinem Pythium hymnus miris coloribus variat et ornat†).

*) Solini Polyhistor.

**) Plutarch. de Solert. animal. Pag. 984. (ed. Xyl. ubi hoc quoque: " quod optimi requirant philosophi: τὸ φιλεῖν ἄνευ χρείας, id huic soli animali Naturam indidisse."

[ocr errors]

***) Plutarch. Sept. Sapient. Conviv. Pag. 162. D. Xyland. +) vers. 400 sqq. ἐν πόντῳ δ ̓ ἐπόρεσε, δέμας δελφίνι ἐοικώς Νηὶ θοῇ, καὶ κεῖτο πέλωρ μέγα τε δεινόν τε κ. τ. λ. Augusto Matthiae, eleganti horum hymnorum interpreti orta fabula videtur ex rationibus etymologicis, ut appellationis Apollinis Delphici et nominis Delphorum, Pythoni urbi inditi ratio redderetur," Prolegom. Pag. 33. Quod mythorum genus ut neminem fugit pervulgatum esse apud Graecos, praecipue in populorum originibus, docente Heynio ad Apollodor. Biblioth. Pag. 204 et 771 seq.: ita hac quidem in fabula alia caussa subesse potuit ex ipsa Delphini indole repetita, ut cantus musicaeque studiosum animal harum artium inventori et praesidi Deo in deliciis esse crederetur; quod ipsum Plutarchus innuit de Solert. animalium Tom. II. Pag. 984. B., qui postquam hanc fabulam narravit hoc addit: εἰκὸς μὲν ἦν ἦν καὶ τὸ φιλόμεσον ἀγαπᾶν τὸ θηρίς Tov dɛóv. Quem locum si vir doctus curatius inspexisset, Plutarchum ipsum non ea narrare fecisset, in quibus is a μvvoyęάpov fide vel

Quibus hoc certe efficitur: fieri non potuisse, quin priscis illis hominibus, cum forte artem symphoniacam adeoque poesin cogitarent, facile ejus animalis in mentem veniret, cui mansuetius ad humanitatis sensum ingenium ipsa natura finxisset, quodque videretur ut omnium hominum ita poëtarum maxime summo amore et desiderio teneri. Quo ipso cogitandi fingendique usu imaginum varietate suavitateque gestiens antiquitas facile adduci potuit ut, ubi peculiare poesi et cantui symbolum requireretur, delphini formam adhiberet.

[merged small][ocr errors][merged small]

Ceterum mythi vestigia in Delphorum numis obvia, ut in Goltzianis, in quibus viri Delphino vecti effigies apud Eckhelium D. N. V. Vol. I. Part. II. Pag. 194, licet is de nonnullis dubius haereat. Vid. nunc Catalog. numorum meorum p. 4. Nr. 11-14. et conf. v. Werlhof Handbuch der Griechischen Numismatik p. 132.

NATALITIIS SEXAGESIMIS PRIMIS

SERENISSIMI AC POTENTISSIMI PRINCIPIS
AC DOMINI

WILHELMI I.

SACRI ROMANI IMPERII ELECTORIS,
HASSIAE LANDGRAVII, RELIQUA.
RECTORIS ACADEMIAE MAGNIFICENTISSIMI
LAETANTI HASSIAE SACRIS

SVFFRAGATVR ACADEMIA MARBVRGENSIS

VOTIVA ORATIONE

IN AVDITORIO MAIORE

DIE III. IVNII HORA X. DICENDA.

MDCCCIII.

MYTHORVM AB ARTIVM OPERIBVS PROFECTORVM EXEMPLVM
PROPONITVR. SECTIO POSTERIOR.

Jam ut propius accedamus, quo dudum festinat animus, cum haud alienum videretur illius belluae formâ symbolice declarari poëticen cum cantu et musicâ, neque absonum videri poterat, eandem imaginem ut attributum quod dicere solent, poëtae alicujus statuae adjungi. Fuerit hoc antiquioris artis rudius fortasse opus Arionem*) exhibens, sive alium quempiam, poëtam certe, addilo, quo poëseos natura significaretur, delphini signo; evanuerit sensim ex hominum memoriâ vera operis caussa et origo.

Atqui hoc non obscurum est, quam proni sint hominum, incultiorum maxime ad ejusmodi commenta animi, ut quidquid vel in rerum naturâ, vel in artis operibus illorum sensus gravius commoverit, illud continuo ex sui

*) Arion delphino vectus dextra extenta plectrum, sinistra lyram in numis Methymnaeorum conspicitur, vid. Eckhel D. N. V. Part. I. Vol. II. Pag. 502.

ingenii modulo metiantur. Graeci praecipue, quibus nulla unquam gens liberius fabularum varietate lusit, in hoc quoque genere ingenio suo maxime indulserunt. Cujus rei in mythis*) multa exempla reperiuntur, quorum copiam expromere non attinet.

Unum sufficiat in ipso Homero **) obvium, ubi quem Eetioni regi aggesserat tumulum Achilles, eum Oreades nymphae ulmis, consevisse dicuntur., Erat certe Eetionis Erat regis memoriam servans tumulus, erant arbores, sed mira illa satio ad hominum haec ita sibi persuadentium arbitrium pertinet.

Sic, ut huc revertar, verine similius est, Graecos homines, quorum oculis viri delphino vecti usque obversaretur species, acquievisse in eo, quod oculis haurirent h. e. nil nisi hominem delphino vectum cogitasse: an latitantem rei caussam inde repetiisse, quo duceret et poëtarum diis carorum sanctitas ***) et animalium piloμsoov indoles, et vero fortasse fama quaedam, quae Arionem aliquando undis periclitatum ferret†). Nisi hoc malueris, fuisse illud revera Arionis signum, cui delphin, quo poëtae officium significaretur, adjunctus esset; quem deinde poëtam, quo magis ingenii gloriâ floreret, hujus belluae dorso undis

[ocr errors]

*) etiam eorum populorum qui nunc per Asiam et Africam vivunt. **) Iliad. VI-420 sq.

περὶ πτελέας ἐφύτευσαν

τ... Νύμφαι Ὀρεςιάδες κέραι Διός αιγιόχοιο.

ubi ef. Heynii Not.

***) In qua, ne plura congeram, totus fere versatur egregius in Mercurium hymnus Homericus. Facit huc quoque illa Pindarica sententia Olymp. IX-42 sq;

[ocr errors]

ཙ་ ཟ །་

[blocks in formation]

quam hic mythus Herodoteus quodammodo illustrare videri possit. Adde Pyth. I—79. Hinc Arion Dioni Chrysostomo Orat. XXXVII. θεοφιλής dicitur.

†) Non constitisse sibi in hac ipsâ fabulâ hominum tradentium rumorem docet Luciani locus Dialog. marin. Tom. II. Pag. 111. monente etiam Hemsterhusio ad h. 1. Ibid. Pag. 371. ed. Bipont.

1

enatasse fingerent. Veniam autem eo promtiorem inveniet haec fingendi libido, quo conjunctior esse reperitur cum intimo humani ingenii, nihil ad caussarum nexum non revocantis, sensu, ut explicandi deficiente facultate: comminiscendi esset adeo quaedam necessitas.

Videtis me non curare versus istos, quos tanquam in illo signo inscriptos profert loco supra laudato Aelianus, cujus fides non eo valere potest, ut ab Herodoti auctoritate recedamus, nil nisi nudam hominis statuam memorantis. Neque vero qui pressius hujus vestigiis insistere vit dentur Aulus Gellius*), Pausanias **), Dio Chrysostomus ***) tituli alicujus ullam mentionem faciunt. Verum, ut hoc largiar, apparuisse in hoc opere eos ipsos versus Aeliano laudatos: iidem tamen postea afficti esse potuere, celebratâ jam omnium sermone illâ de miro equite fabulâ.

Quae ipsa commentato mihi, cum deinde in haec Heyni verba incidissem, gaudio fuit: gemina his ei viro in mentem venisse. Sic enim ille t):,,Sunt quoque, quae †): ab antiquis donariis et artium operibus profecta sunt. Sic suspicor fabulas ex signorum symbolis profectas. Ita de Arione a delphine servato narratio non aliam videtur originem habuisse, quam ejus signum."

Verum ut illud teneo: profectam esse omnem fabulam ab antiquo artis opere, ita aliam explicandi ipsius signi rationem exputaram, quae haud scio an illi superiori prae

[ocr errors]
[ocr errors]

*) Noct. Att. Lib. XVI-Cap. 19. Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios: atque esse fabulae argumentum, quod simulacra duo aenea ad Taenarum viserentur, delphinus vehens et homo insidens." cf. Solini Polyhist. Cap. 7.

**) Laconica Tom. I. Pag. 444. ed. Fac. Avaðýμata dè άlla τέ ἐςιν ἐπὶ Ταινάρῳ καὶ ̓Αρίων ὁ κιθαρῳδὸς χαλκᾶς ἐπὶ δελφῖνος. Τὰ μὲν ἦν ἐς αὐτὸν ̓Αρίονα καὶ τὰ ἐπὶ τῷ δελφίνι Ἡρόδοτος εἶπεν ἀκοὴν ἐν τῇ Λυδίων συγγραφῇ.

***) 1. 1. Pag. 102. Tom. II. ed. Reisk. Agíov dè —ñoingάuevos μίμημα χαλκό & μέγα, ἀνέθηκεν ἐπὶ Ταινάρῳ, καὶ αὐτὸν ἐπὶ τῇ εὐ εργέτες καθήμενον.

†) De fide hist. aetat. myth. Commentat. Societat. Gotting. Vol. XIV. Pag. 117.

« PreviousContinue »