Page images
PDF
EPUB

Kunst II. p. 10. ed. nov. Dresd. et confer quae supra posuimus in Annot. ad verba: Itaque prisci illi Attici peregrinis. Misericordiae Atheniensium exemplum est etiam lex de suppliciis gravidarum mulierum post partum differendis, sumta ab Aegyptiis. V. Aelian. Var. Hist. V. 18. ibiq. J. Kuhn. Clem. Alex. Strom. II. p. 400 D. Plutarch. De S. N. V. p. 25. ed. Wyttenb. cf. hujus not. ad h. 1. p. 40. Etiam hoc nomine laudabantur Athenienses, quod ab invidiâ (❤ óva) quam qui maxime abhorrerent. Demosthen. advers. Leptin. §. 118. 119. cum Scholiis p. 121 sq. ed. F. A. Wolf.

P. 99. Peripateticorum familia] cf. Cic. De Fin. V. 3.

P. 99. Neque postea etc.] v. quae Heynius attulit Opusc. Acadd. T. I. p. 80. 88.

P. 99. Ut Ciceronis verbis utar] De Finib. V. 19. 54.

P. 99. Ptolemaei Physconis] Fuit is septimus Ptolemaeorum, et Kanegyέrns dictus. cf. Athenaeus IV. c. 73. p. 184 B. Casaub. (p. 194. Schweigh.)

P. 100. A. Atilius] Livius L. XXXVI. c. 20. Hoc factum Olymp. CXLVII. anno 2. vid. Corsini Fast. Att. IV. p. 102. cf. Liv. XXXVIII. 10. Hoc loco non abs re erit admonere Theophili, qui in Paraphras. Institutionum lib. I. tit. 2. p. 16 sq. Reitz. prodit, Athenienses, qui in sterili terrâ saepenumero advectitio frumento uterentur, negotiatoribus frumentariis vectigalis immunitatem impertiisse (τοὺς σιτεμπόgovs άteleías άğıοõóðαı); unde multi in Atticam certatim importarint frumentum. Locus memorabilis, neque Petito aliisque cognitus.

[blocks in formation]

P. 101.

Tullii quoque aetate] Cic. de Orat. III. 11.

P. 101. Illam urbem liberalissime habuit] De libertate Graeciae atque ipsarum Athenarum sub Romanorum imperio exposuit Wyttenb. ad Plutarch. D. S. N. V. p. 462. ed. Oxon. min. et ad eundem in Institutt. Laconn. p. 1216.

P. 101. Hadrianum constat etc.] Pausan. Att. 18-20. De studiorum ratione, quae posteriore tempore Athenis obtinuit, vid. Meurs. de Fort. Ath. c. VIII. et, quos ille laudat, Philostratum in Apollonio Atheniensi, a quo noliτinos deóvos commemoratur, et Eunapium in Proaeresio, ubi memoratur copiotinòs dęóvos. Cf. Boissonadii Annotatt. in Eunap. p. 95. 201 sq. 387. 439. et Wyttenbach. in eundem p. 45. Hae cathedrae collocatae erant ab Imperatoribus. Add. Cresollius in Theatr. Rhetorr. et Heeren. Gesch. des Stud. der Klass. Liter. Vol. I.

[merged small][ocr errors][merged small]

P. 101. Postquam Christiana sacra etc.] Synesius Epist. 335: ai δὲ ̓Αθῆναι πάλαι μὲν πόλις ἑστία σοφῶν, τὸ δὲ νῦν ἔχον σεμνύνουGiv avτàs of pɛlittovoyoí. Cf. Wyttenb. ad Plutarch. p. 1082; qui alium insuper Synesii locum in hanc rem excitavit. Addit idem, ne tunc quidem (hoc est saeculo V. post Ch. n. exeunte et ineunte VI.) prorsus vastatas squaloreque obsitas jacuisse Athenas, sed honestas adhuc familias Athenis floruisse publicaque doctrinarum studia: cf. Corsinus in Fast. Att. IV. 202. ad Ol. CCCXVI. Origenes contra Celsum L. III. cap. 30. Vol. I. p. 466 C. ed. Ruaei: 'Ennhŋoía μèv yào τοῦ Θεοῦ, φέρ ̓ εἰπεῖν, ἡ ̓Αθήνῃσι, πραείά τις, καὶ εὐσταθής, ἅτε θεῷ ἀρέσκειν τῷ ἐπὶ πᾶσι βουλομένη, ἡ δὲ ̓Αθηναίων ἐκκλησία στασιώδης, καὶ οὐδαμῶς παραβαλλομένη τῇ ἐκεῖ ἐκκλησίᾳ τοῦ θεοῦ, i. e. Ecclesia enim quidem Dei, age dicamus, Athenis mitis quaedam et bene constituta, quippe Deo placere, qui est super omnia, volens; at vero Atheniensium concio seditiosa et nequaquam comparanda ecclesiae Dei, quae illic est. Labentibus saeculis haec subinde in pejus mutata esse nemo mirabitur, qui quidem humanarum rerum vicissitudines norit. Sic, ut hoc utar, ad summos in ecclesiâ Graecâ Christianâ honores subinde promotum videmus hominem, τὴν μὲν θύραθεν παιdɛíav ov návv noißwnóτa, teste Leone Diacono VI. 6. p. 62 sq. D; ad quem locum doctissimus Haseus p. 227. ita: Dissuadebant multi in Graeciâ, tum omni medio aevo, tum maxime hoc (decimo) saeculo, profanas literas: quod qui iis a tenero imbuti essent, ad veritatem fidei caeciores putarentur." Subjicit locum S. Nicephori. Ab istâ perversitate et abhorrere hodie eruditiores Graecorum et deterreri frequenti hortatu prudentiorum civium, nemo est paullo humanior quin libenter inaudiat. Ceterum cf. eruditissimi Graeci Adam. Corayi Mémoire sur l'état actuel de la civilisation en Grèce Paris 1803. et quae nuper admodum graviter hoc de argumento disputavit doctissimus Broendsted in Reisen und Untersuchungen in Griechenland I. p. XVII sqq. et p. 76.

[ocr errors]
[ocr errors]

P. 101. Ciceronis in Oratione pro Flacco] Cap. XXVI. cf. Wesseling. ad Diodor. XIII. 27. p. 562. et Biagi de Decretis Atheniensium cap. XX. §. 9. p. 257.

P. 101. Humanitas] Humanitas h. 1. ob ea quae sequuntur (opponitur enim immanitati) est illa animi morumque conformatio universa, qua homo quasi magis homo exsistit, notatque eam mansuetudinem urbanitatemque, quae doctrinâ, legibus etc. efficitur. Aliis in locis, ubi literae junguntur voci humanitatis, haec ipsa solum urbanitatem significat, vel leporem; ut Verrin. Or. III. 4. Plura dabit Ernestus Clav. Cic. s. humanitas fin. cf. Nepos in Attico c. 3 fin., ubi item humanitati subjicitur doctrina.

P. 101. Inter deos certamen] i. e. inter Neptunum et Minervam, de quo vid. Apollod. III. p. 192. Nonn. Dionys. XXXVII. 320 sq. 345,

cf. Plutarchi Symposiacc. IX. 6. p. 741. p. 1063; quem locum non recte laudaverat Jo. Laur. Lydus de menss. vett. Romanorr. reprehensus hoc nomine a Roethero in annott. p. 50. Adde Symbol. et Mytholog. nostr. II. p. 640 sqq. 754. IV. p. 350 sqq. Atque illud ipsum certamen tangere videtur T. Hemsterhusio (ad Luciani Contempll. cap. 23. p. 522. Wetsten.) poëta in Catalectis:

[ocr errors]

Quisquis Cecropias hospes cognoscis Athenas,

Quae veteris famae vix tibi signa dabunt,

Hasne Dei, dices, Coelo petiere relicto?

Regnaque (rixaque vel rixane Hemsterh.) partitis haec fuit

una Deis?

Idem, Agamemnonias, dices, cum videris arces,

Heu victrix victâ vastior urbe jaces!

Hae sunt, quas merito quondam est mirata vetustas.
Magnarum rerum magna sepulcra vides."

Libuit enim integrum adscribere locum egregium, de quo ita Villoisonus in Prolegomm. ad Homerum p. LIII: ,, Mihi autem Graeciam peragranti semper occurrebat illud elegantissimum epigramma in Catalectis." Sequuntur versus poëtae, quos laudavimus. Extrema carminis eruditioribus in memoriam revocabunt verba Servii Sulpicii in Epistoll. famill. ad Ciceronem IV. 5. ,Post me erat Aegina, ante Megara, dextrâ Piraeeus, sinistrâ Corinthus cum uno in loco tot oppidum cadavera projecta jaceant."

P. 101. Ut ipsa

[ocr errors]
[ocr errors]

suós cives genuisse dicatur] cf. Thucyd. L. I. c. 2. quem locum illustravit Wyttenbachius V. S. in Select. Hist. p. 359. comparato loco altero Thuc. II. 36. cf. Herodot. I. 56. ib. Wessel. et Valcken. Isocr. Paneg. p. 17. ed. Mor. Add. Meurs. de Fort. Ath. in Gronovii Thes. A. Gr. Vol. V. p. 682. et Longin. De Subl. Sect. XXIII. f. 93. ed. Toup.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

JO. HENR. CHRIST. SCHUBARTI QUAESTIONES GENEALOGICAS HISTORICAS

IN

ANTIQUITATEM HEROICAM GRAECAM
MARBURGI MDCCCXXXII. *)

LECTORI BENIVOLO

S.

FRIDERICUS CREUZER.

Praefationi praefationem adjici permirum videatur. Sed viri humani non nesciunt quae humanitatis sint. Me quidem sciant huic officio numquam libentius fecisse satis. Nam vir juvenis, qui nunc primum in publicum prodit, non solum Marburgi in academiâ patriâ, ex quo his literis operam dare coepit, verum etiam huc delatus et Seminarii Philologici alumnis adscriptus morum integritate, sollertiâ ingenii, diligentiâ commentandi atque industriâ ita se praeceptoribus suis probavit, ut ipsius causâ vel maxime cuperent. Postea vero quam Vindobonae rerum suarum domi

* Auctor hujus libri, cujus consilium argumentumque paullo post declaravit C. O. Muellerus in Götting. Gelehrt. Anzeig. 1833. Nr. 86. 87, nunc cum maxime praeest Bibliothecae Principis Electoris Casellis in Hassiâ, posteaquam facultatem suam criticam doctrinamque comprobavit cum aliis scriptis tum vero maxime editione Pausaniae, quem bis in publicum emisit, primum cum Christ. Walzio tribus voluminibus Lipsiae ap. Hahnium 1838-39, tum solus anno 1853. Quod a me ipso in hac Praefatione tractatur argumentum geographicum et historicum denuo adumbratum est nuper ab A. Westermanno in Paulyi et Walzii Encyclopaediâ Vol. V. 2. p. 1307-1309, copiosius autem illustratum ab E. Curtio in majore opere, quod inscribitur: der Peloponnes,

[ocr errors]

cilium locavit, hoc est, in urbe literarum artiumque opibus redundante, idem haec commoda scite liberaliterque in suum suorumque amicorum usum convertit. Arguunt notationes, quas haud paucas e codicibus Vindobonensibus in hoc ipso libello consignavit. Cujus quae ratio sit, quod consilium argumentumque, ipse scriptor in suâ Praefatione tam lucide ac diligenter explicavit, ut ne verbum quidem addi necesse sit. Proinde quid secutus sit libri auctor, nemini obscurum esse potest: quid assecutus, censebunt homines docti, publiceque pronuntiabunt. Neque enim is sum, qui vel meâ vel meorum amicorum gratiâ aliorum censuras praeoccupare soleam. Illud dicere non reformido, mihi has plagulas a prelo madentes perlustranti cum alia placuisse SCHUBARTI judicia, tum hoc inprimis, quod Pausaniae, qui nuper a multis iniquius tractatus est, auctoritatem dextre graviterque vindicare instituit.

Atque huic praefatiunculae jam finem imponere possum, et Lectoribus vale dicere, si prorsus άovußolos ab hac coenâ discedere velim. Nunc advertit me libelli hujus argumentum, quod continetur rebus Argolidis, hoc est, ejus orae, in qua nuper certatim peregrinati sunt Britanni, Francogalli, nostrates, et nunc cum maxime peregrinatur vir de nostris literis optime meritus mihique amicissimus FRIDERICUS THIERSCHIUS, quem speramus multa in lucem esse prolaturum quae adhuc obruta jacuerunt. Francogalli etiam merito laudantur, quod in Peloponnesum non modo militatum abierunt, verum etiam anquisitum, et exercitui suo viros eruditos adjunxerunt, Regis munificentiâ et Academiae scientiâ adjutos ornatosque. - At vero, ut ingenue fatear quae sentio, illud exspectationem nostram destituit, quod in opere nuper admodum emisso: Expedition scientifique de Morée ordonnée par le Gouvernement Français à Paris 1831, meridionalis Graeciae tabula geographica exhibita est a Lapieo (Lapie) descripta, bona illa quidem et commendabilis multis partibus, sed tamen non usquequaque nova; cum ejusmodi tabulam desideraremus, quae denuo instituendis mensionibus adeoque iteratis curis eorum, qui illi expeditioni adfuerunt, emendata consignataque esset.

« PreviousContinue »