Page images
PDF
EPUB

esset ex hoc ipso legentibus cognitus, hunc praetermisit hoc loco; eadem tamen facta intellegi debent et, quia exequiarum sollemnitas sepulchri adgestione perficitur, dixit utrumque conpletum. postquam alta quierunt aequora, tendit iter velis portumque reliquit. adspirant aurae in 5 noctem nec candida cursum luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus: post curam Caietae depositam oportunitas navigandi matura et commoda subinde successerat; nam et mare ex alto, hoc est tumido et inflato, placidum fuit (usque adeo non in demersum, sed in super- 10 iora suspensum debemus accipere, ut ipse poeta eodem loco dixerit quierunt, altaque si erant, constat fuisse tumentia) et aurae noctis non deerant. metus omnis sic afuit, ut etiam inlustris lunae suffragium gratum potius quam horrendum faceret pelagus. alio loco (5, 11) posuit,,et 15 inhorruit unda tenebris", hic vero, quia tanta navigantis felicitas fuit, ut luna faceret splendidum quod formidolosum esse potuit, securitas [plenissima] timori successerat. 10 proxima Circaeae raduntur litora terrae: inprudens Aeneas, utpote qui loca nesciret, ferebatur Neptuni suffragio et 20 circa loca, quae nescius incurrere potuisset, radebat cursu prosperrimo et quid illic cum sociis perpeti potuisset audiendo discebat. describitur quae illic consuetudo Circaea teneretur et quae inde audirentur aperta descriptione narratur: dives inaccessos ubi Solis filia lucos adsiduo resonat 25 cantu tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum arguto tenuis percurrens pectine telas: in his,

2 et quae V ed. et quia nos. 5 relinquit ed. 10 inde mersum V ed., sed cf. 6, 578. superiora V superiore ed. 11 ut12 dixerit V et-dixit ed. 12 quaerant V quierant ed. quierunt nos. alta quae V altaque nos aequora interpos. ed. | humentia V ed. 13 haurae V. 15 posuit om. ed. 18 post securitas spatium duodecim litterarum vacat, sequitur more successerat V explevi plenissima inserens et timori emendans, temere mut. ed. 21-22 radebatur supro sperrimo V r. cursu prosperrimo ed. radebat c. pr. nos. 22 audiendo dicebat V discebat nos corrupit ed. 27 caedrum V (et infra).

23 circea V Circaea ed. a Circa?

inquit, locis lucos habuit Circe Solis filia, semper vigilans et ad insidias semper intenta, voce decipiens transeuntis et odorato lumine temporibus noctis. quem non delectaret sonus vocis in cantilenam deductae et odor cedri ardentis 5 et sperata cantantis hilaritas? incendebat, inquit, cedri materiem persolidam, quae naturali fomento tamquam oleo madida incendia ipsa nutriebat. ad hoc lumen lanam curabat et telam, ut pervigil esse potuisset, ne fraudem ullam oblatae occasionis amitteret. navigantes interea 10 oportunum hospitium rati non iuvabantur auxilio commanentis, sed dolo capiebantur et fraude. hinc exaudiri 15 gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum saetigerique sues atque in praesepibus ursi saevire et formae magnorum ululare luporum, quos homi15 num ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in 20 vultus ac terga ferarum: audiebantur inde gemitus et leonum irascentium ferarumque aliarum indignatio significabatur, non quas natura protulerat, sed quas ex hominibus pessimae fecerant artes. ira ergo omnis exagitabat 20 et saeva commotio: fremebat leo, ursi atque apri saeviebant captivitatis iniuria commoti et lupi ex causa pari diris ululatibus personabant, postremo omnis non ferocia naturalis urgebat, sed factionis violentia. hos enim dea saeva, cum deam non conveniret sectari mala, potentibus 25 herbis induerat Circe in vultus ac terga ferarum: natura pessima et arte scientiae deterioris instructa ex hominibus feras effecerat commutans et sonum vocis et corporum formas. quae ne monstra pii paterentur talia Troes delati in portus nec litora dira subirent, Neptunus ventis inplevit

5 incendebat V incidebat ed. 6 persolidas V persolidam ed. an per solidas noctes? 8 ut pervigiles sepotuisset V ut pervigilare posset ed. | fraude ullam V corr. ed. 14 et formae V ac f. Vergil. libri. 15 et vultus V. 16 et leonum V et om. ed. 19 ira Vita ed. 20 fremebat leo V tenebat leones ed. 22 ferocia V fiducia ed. 24 deam V deae ed. 27 voces V corr. ed. 28 forma V corr. ed. 29 nec V neu Vergil. libri. | diras obierent V.

vela secundis atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit: ne conversi in monstra bestiarum mutarentur informia pii Troiani. ecce dixit Troas perindeque causam qua ab his malis liberari meruerunt: pii fuerunt, inquit, nec debuerunt illis aequari qui pro nefariis actibus eius- 5 modi supplicia perferebant. hos tetigit quos supra mutatos dixit, de quibus Diomedes etiam locutus est in undecimo libro (271) sic: ,,nunc etiam horribili visu portenta sequuntur et socii amissi petierunt aethera pinnis fluminibusque vagantur aves (heu dira meorum 10 supplicia!) et scopulos lacrimosis vocibus inplent." quanta ergo Troianorum felicitas fuit, ut, quia aurae inpulsu leviore navigabant, repentinis ventorum flatibus Neptuno iuvante per loca adversa oportune transissent!

25 Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto 15 Aurora in roseis fulgebat lutea bigis: auspicia describuntur quibus ad Italiam veniens Aeneas exceptus est, apparebat iam, inquit, post noctis decursa spatia novae lucis exortus, caelum remotis nubibus purum, et aurora fulgens praecedebat splendidi solis egressum. cum venti 20 posuere omnisque repente resedit flatus et in lento luctantur marmore tonsae: quasi scirent iam se non esse necessarios, officiose discesserant venti, mare ipsum sic repentina placiditas straverat, ut spatium quod supererat remissione molestiae luctaminis posset excludi. atque hic 25 30 Aeneas ingentem ex aequore lucum prospicit: facilis esse potuit luci apparentis inspectio ex tranquillo pelagi, sereno caeli et sole surgente. hunc inter fluvio Tiberinus amoeno verticibus rapidis et multa flavus harena in mare prorumpit: descriptio luci et fluminis: inter frondosas, in- 30 quit, arbores ferebatur verticibus rapidis amoeno fluvio Tiberinus et, licet illum rapta velocitas volveret, appare

1 praeterva vada V. 3 romani V Troiani ed. V corr. ed.

11 scopulis V. 25 molesta ed.

2 informas V informia nos om. ed. formas V ed. Troas nos. 4 liberare 5 debuerant V corr. ed. 10 pinnis V primi ed. 22 tunsae V. 23 officiose V officio ed. 28 caeli om. ed. 31 radicibus V verticibus ed.

bat tamen in eo magna prospectus gratia, quod non caenum, sed harenas splendidas trahebat in mare. variae circumque supraque adsuetae ripis volucres et fluminis alveo aethera mulcebant cantu lucoque volabant: hilaritas avium 5 populorum laetitiam significabat. sic autem laetus fuit Aeneae adventantis ingressus, ut obsequi viderentur elementa et aves quoque ipsae gratulari viderentur. variae circumque supraque adsuetae ripis volucres et fluminis alveo aethera mulcebant cantu: mira celeritate quattuor 10 partis descripsit, quippe circum significat dexteram, laevam, a tergo et ante. item duas infra et supra; nam infra ostendit quod ait fluminis alveo, supra aethera mulcebant cantu lucoque volabant. flectere iter sociis terraeque ad- 35 vertere proras imperat et laetus fluvio succedit opaco: 15 enim illo tempore non laetaretur qui factionem Iunonis inimicae constantia et virtute superasset? cur non laetaretur visis tot auguriis ac signis futurae prosperitatis suae? cur non laetaretur periculorum maris omni cura deposita?

cur

20 Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, quis Latio antiquo fuerit status, advena classem primum Ausoniis exercitus appulit oris, expediam [et 40

cum

primae revocabo exordia pugnae]: magno consilio et

exquisitis inventionibus Aeneae laudes adcumulat; facit 25 enim novum adventus eius initium, novum exordium carminis, ut errorum et laborum eius alia pars videatur esse, alia gestorum in Italia. invocat igitur Musam poetarum more, quae invocatio vehementer necessaria continet et ipsi laudationi profutura hominis felicis et 30 fortis. debuit quippe posteritas nosse qualem Italiae rempublicam vel quem statum rex Troianorum invenerit, qui reges eam vel sub quo eventu fortunae tenuerint, ut,

5 popularium ed. 7 ipse V. viderentur bis V ed. alterum delendum puto. 10 significat V -abat ed. | laevam V et l. ed. 21 eum primum V. 22 et 23 pugnae deest in V, sed explicatur. 24 laudis V. 25 novo V novi ed. novum nos. 26 errorum V et err. ed. 29 et ipsi 30 fortis temere mut. ed.

cum eam demonstraverit in extremo per id temporis fuisse quando oras ipsas advena exercitus tetigit, emergat praedicatio eius cuius virtute simul et facto multo auctior et felicior facta est. sub imagine autem invocationis propositionum tenuit formam, ut in ipso carminis capite 5 lector instructus edisceret quid omnis ordo fuisset habiturus. sunt ergo haec: qui reges, quae tempora, qui status, quae exordia extiterint pugnae. sic tamen invocat dicens nunc age, ut hortari potius quam iubere videretur. non enim praeceptivis verbis uti potuit iuxta eam 10 cuius ob expedienda necessaria quaerebat auxilium. cum vero advenam dixit Troianorum exercitum, intellectum nobis latissimum dedit. pertinet enim hoc quoque ad eorum laudem, ut virtute et prosperitate sua peregrini in alienis locis ingenti fultos familiari substantia supera- 15 verint, simulque etiam illud excusat quod apud Ilium gestum est. qui enim Italiam opimam substantia et viris. armisque instructam parvo exercitu et reliquiis Danaum obtinere potuerunt possent etiam patriam suam congrue defensare, nisi essent factione Iunonis ab effectu opitula- 20 tionis exclusi. tu vatem, tu, diva, mone: vates volunt poetas dici ideo, quia Musarum sacerdotium profitentur. etenim ut sunt vates qui deorum responsa ad homines perferunt, ita et istos vates dici convenit, quod ut dii per suos ita per poetas Musae loqui perhibentur. dicam 25 horrida bella, dicam acies actosque animis in funera reges Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam Hesperiam: aliam partem propositionis adiunxit, et ipsam fetam seminibus laudis; tanto enim victoris Aeneae cumulabatur gloria, quanto coniurationem tot regum, tot 30 gentium et totius Italiae congredientibus ex parte Troianorum paucis constiterit superatam. interea verba ipsa

1 demonstraverint V. 2 venturas ipsas advena exercitus tetigit V quando oras i. a. e. t. nos locum temere mut. ed. 3 facto V ed. fato? cf. 2, 738. | auctior V altior ed. 6 post habiturus reliquum versus spatium signis expletum V. 7 haec om. ed. 10 ut potuit V. 13 enim om. ed. 20 defendere ed.

« PreviousContinue »