Page images
PDF
EPUB

dapibus consumere mensas, tum sperare domos defessus ibique memento prima locare manu molirique aggere tecta: cum ad ignota, inquit, perveneris loca et extremam famem fueris passus et eam quae te cogat etiam sacras mensas 5 invadere, illic spera perpetuam requiem, illic firmissimam sedem, mox denique adgredere fundamentorum coepta et institutionem domorum felicibus auspiciis suscipe. haec erat illa fames, haec nos suprema manebat exitiis positura modum: magna confirmatio animorum, illorum scilicet 10 quos iste turbaverat casus. fames ista, inquit, optanda potius fuerat quam metuenda; venit enim cum malorum omnium fine et parvae necessitatis horrore adversis solitis terminum dedit. hoc sic positum est, ut signum potius videatur esse quam poena. quis non optaret inediam 15 talem, quae praeterita mala propelleret et securitatem plenam sponderet in posterum? quare agite et primo 130 laeti cum lumine solis quae loca quive habeant homines, ubi moenia gentis vestigemus et a portu diversa petamus: securi de perpetua requie, mox ut sol crastinus fulserit, 20 haec agamus: exploremus primo quae loca sunt, hoc est qualia, quive habent homines, humani scilicet an feri, propter novitatis incerta, vel ubi sint ipsorum hominum moenia, quo possimus a portu deflectere. nunc pateras libate Iovi precibusque vocate Anchisen genitorem et vina 25 reponite mensis: interea, antequam diei alterius actus adventent, nunc vinum fundamus pateris Iovi vel honorificas preces patri meo, duobus scilicet auctoribus signi per quod securi sumus effecti; nam et qui iussit et per quem iussa ipsa perlata sunt in honore maximo primi esse debent. 30 et vinum mensis reponite: ut potarent in ipsa laetitia et essent solo interim vino ipso contenti, quoniam panis de

2 manum V. 12 horrore V h. et ed. 20 sunt et habent V ed. non correxi, quamquam sint sequitur, propter similem locum 9, 667. 21 quivel V corr. ed. 23 possemus V possimus ed. 24 anchisem V, sed infra et alibi in interpr. -sen. 26 nunc V hoc ed. vel V ed. aut et corrigendum aut Don. precibusve legisse putandus est.

135 fuerat. Sic deinde effatus frondenti tempora ramo inplicat. cinxit tempora sua ramo frondenti, mox ut haec dixit; hoc aut laetitia fecerat aut honorum divinorum sollemnitas. et geniumque loci primamque deorum Tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur flumina, tum Noctem Noctisque 5 orientia signa Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine 140 matrem invocat et duplicis caeloque ereboque parentis: cum multa iniungeret sociis, ipse ab obsequiis deorum vacuus esse non potuit; obsecutus est quippe genio loci, secundo terrae ad quam venerat novus, dehinc nymphis 10 propter aquam, ut commoda peregrinis esse potuisset; flumina quoque, licet adhuc ignota, deprecabatur: ipsa fuit causa fluminum, ipsa nympharum; tum, hoc est deinde, Noctem Noctisque orientia signa, quoniam die consummato ipsa iam fuerant ventura, ut caelo terraque propitia 15 haberet quae homines venerantur; Iovem quoque patrium deum qui in Ida monte colebatur et matrem deum vocat ex ordine. semel positum ex ordine non semel, sed saepius debemus accipere, ut sit cingit lauro tempora et ex ordine, hoc est non confuse, sed singillatim enumeravit omnis et 20 omnibus obsecutus est addens duplicis parentes suos, est duos, Venerem caelo, Anchisen ab inferis. hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto intonuit: clarum aperto favore auxilia sua significantem accipiendum est. radiisque ardentem lucis et auro ipse manu quatiens ostendit ab 25 aethere nubem: usque adeo hilaris signo Iovis favor apparuit, ut nubes non fusca nec taetra sed aureo colore apparuisset, quo signo conpertum est mox Aeneae preces auditas. ter autem intonuit, ne, si semel factum fuisset, casus putaretur apertis signis monstrata prosperitas: so

hoc

7 caeloque om. V. 14 consummato V consumpto ed. 16 patrium deum V patrem deorum ed. 19 et ex V ex ed. 23 clarum 24 significantem accipiendum V ed. cf. 10, 8 -rus -cans - dus ed. post. 26 hilaris V ed. hilari? an hilaritatis? pavor V favor ed. 27 taetra V terrea ed. 30 putaretur apertis V sed cum ter intonuisset interpos. ed. | monstrata V monstraretur ed.

30

factum est ergo saepius et contra morem naturae mundo nubibus caelo. una tantum nubes visa est, sed radiis ardens lucis et aureo splendore rutilans atque ita, ut in ipsa quoque esset prosperitatis signum. ipse manu quations 5 ostendit ab aethere nubem: ipsam nubem sic Iuppiter demonstravit plaudens manu, ut appareret eum cepisse vota et gratulatum quod Troiani ad Italiam venissent. diditur hic subito Troiana per agmina rumor advenisse 145 diem quo debita moenia condant: rumor repente exoriens 10 ad auris omnium magna cum gratulatione pervenit adserens venisse tempus et diem quo dari opera condendis debitis aedificiis posset. certatim instaurant epulas, hoc est convivium revocant, atque omine magno crateras laeti statuunt et vina coronant: vinaria vasa coronaverunt novis rebus 15 prospera omnia facientes.

Postera cum primo lustrabat lampade terras orta dies, urbem et finis et litora gentis diversi explorant: [haec fontis 150 stagna Numici, hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos]: cum vero posterior dies solis radiis claruisset, 20 successit eorum conplendorum cura quae superiore luce Aeneas vestiganda mandaverat. divisis igitur celeritatis causa officiis quae perquirerent consulto partiti sunt, alii urbem, finis alii, nonnulli commanentis et litora requirebant, tunc renuntiaverunt stagna Numici illic esse et Thybrim 25 fluvium et terras regionis illius fortis Latinos incolere. tunc satus Anchisa delectos ordine ab omni centum oratores augusta ad moenia regis ire iubet, ramis velatos Palladis omnis: licet fatalis terras esse constaret, tamen officiis

14 vinaria

2 sed radiisque ardentem lucis et auro splendor rutilans V: haec librarius rubro colore scripsit ad lemma aberrans, quare corrigere non dubitavi, inepte ed. rectius ed. post. 6 cepisse V excepisse ed. 10 cum om. ed. 11 dari opera - 12 posset V d. operam p. ed. dare operam possent ed. post. coronaverunt om. ed. 15 omnia V ed. omina? 19 Latinos deest in V, sed explicatur. 23 requirebant V requirentes ed. 24 25 fortis V forte ed. 26 dilectos V. in ed.

17 haec 21 investiganda ed. esset V esse et ed. 28 terra ed. | tamen ▼

5

primum rex advena regem loci credidit adgrediendum neque eum in superbiam duxit successus ille qui fatis suffragantibus debebatur. misit legatos centum placituros et nomine legationis et numero legatorum et magis obsequia sua commendans ambitione multorum. talis autem delegit omni ordine, hoc est ex omni multitudine per electionem separatos, qui legationis ipsius partis congrue conplere potuissent. coronarentur autem omnes oleis ramis et visu potius quam verbis pacem procul 155 videntibus nuntiarent. donaque ferre viro: ne sine munere 10 esset legationis officium. pacemque exposcere Teucris: et oblatis muneribus pacem Teucris necessariam postularent, ne quis eos putaret venisse violenter. haut mora, festinant iussi: sic in celeritate explicandorum mandatorum et iubentis auctoritas et obsequendi studium probabatur, quod 15 non solum ostendebatur in facto verum etiam in ipsa properatione cumulabatur. rapidisque feruntur passibus: non tantum studio conplendi adgressi sunt peragendi munus, sed iter quoque ipsum festinatis gressibus agitabant. festinati gressus fuerunt ideo, ut optata maturius proveni- 20 rent. ipse humili designat moenia fossa: haec legatis agentibus non putavit Aneas differenda operum coepta, donec responsum referret missa legatio. gerebat enim fatorum fiduciam, quae illi ipsarum terrarum dominium dederant. ipse humili designat moenia fossa, hoc est 25 non magnae altitudinis futura moenia designabat manu sua; hoc enim vel vota condentis vel auspicia exigebant. Moliturque locum, hoc est disponit, primasque in litore sedes castrorum in morem pinnis atque aggere cingit: in auspiciis constituendorum moenium tale genus operis con- 30 160 locavit quod defensionem sponderet conditoribus suis. iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum ardua cernebant

1 rege in V regem

8 coronabantur ed.

ed.

14 si V sic ed. nati V celeres ed. rum ed F.

ed. 6 ordine V multitudine ed. 9 oleis V olearum ed. | et visu V ut v. 19 festinatis V festinanter ed. 20 festioptatam V. 24 factorum V edI fato

32 mensi pro emensi V.

iuvenes muroque subibant: cum haec ageret Aeneas, iam legati sic confecerant iter, ut viderent Latinorum turris et domorum tecta. turris viderunt primo, quae altiores fuerunt, cum vero propiores efficerentur, viderunt et do5 morum tecta. muroque subibant, hoc est ad ipsum murum iam coeperant pervenire. describitur iam veterum incolarum mos studiumque bellandi: multis enim locis poeta adseruit asperam esse bellis Italiam et ad arma facile properantem, denique, ut unum de multis demus exemplum 10 (4, 227),,,non illum, inquit, nobis genetrix pulcherrima talem promisit Graiumque ideo bis vindicat armis, sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem Italiam regeret". idcirco hoc loco virilem Italorum sexum ostendit iam inde a pueris studio exerceri virtutis, denique sic ait: 15 ante urbem pueri et primaevo flore iuventus exercentur equis domitantque in pulvere currus. exercebantur equis aut eorum dorso inpositi aut habenas retinentes in curru. in pulvere inquit, quia illic iuncta animalia melius domantur ubi difficilior tractus est. aut acris tendunt 20 arcus aut lenta lacertis spicula contorquent: alii mittendis 165 sagittis operam dabant, alii ut hastilia mitterent meditando discebant. cursuque ictuque lacessunt: provocabant se alii ut cursu contenderent aut ictu. ictum possumus intellegere, non ut ferirent se invicem, sed ut destinata percuterent. 25 haec omnia certaminum genera idcirco usu et exercitatione discebant, ut veris bellis et verae dimicationi proficerent. pueros dixit et iuvenes his studiis fuisse intentos, ex omnibus igitur quae iuvenes, quae pueri gererent. cum praevectus equo longaevi regis ad auris nuntius ingentis 30 ignota in veste reportat advenisse viros: fuit occasio ut ex illis qui equis exercebantur praevectus equo, hoc est ante legatos ad regem vectus, nuntiaret viros venisse ingentis et ignota veste, et, quia turbatus repentino conspectu pro qualitate animi sui nuntiabat quae viderat,

3 quae V quod ed. om. V. 17 repositi ed.

11 bisum . . . indicat V.
29 provectus (et infra) ed.

16 in

« PreviousContinue »