Page images
PDF
EPUB

et premere et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: 'Aeole, namque tibi divûm pater atque hominum

rex

et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates:
incute vim ventis submersasque obrue puppes,
aut age diversos et disice corpora ponto.

Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum, quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
exigat et pulchra faciat te prole parentem.

65

70

75

Aeolus haec contra: Tuus, o regina, quid optes, explorare labor; mihi iussa capessere fas est. Tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divûm, nimborumque facis tempestatumque potentem.'

80

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85 Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.

Insequitur clamorque virûm stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.

1

Intonuere poli et crebris micat ignibus aether, praesentemque viris intentant omnia mortem.

[ocr errors][subsumed]

Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;ith be ar ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas talia voce refert: 'O terque quaterque beati, quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis Tydide, mene Iliacis occumbere campis

95

100

non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra,
saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
scuta virûm galeasque et fortia corpora volvit !'
Talia iactanti stridens Aquilone procella
velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit :
franguntur remi; tum prora avertit et undis
dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
terram inter fluctus aperit: furit aestus harenis.
Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet;

saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras, dorsum immane mari summo; tres Eurus ab alto in brevia et syrtis urget, miserabile visu, inliditque vadis atque aggere cingit harenae. Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus

pinli

104

III

in puppim ferit: excutitur pronusque magister 115 volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.

Adparent rari nantes in gurgite vasto,

arma virûm tabulaeque et Troïa gaza per undas. Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae, 120 et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

Neptune scolds the winds and allays the storm. Interea magno misceri murmure pontum emissamque hiemem sensit Neptunus et imis stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto prospiciens summa placidum caput extulit unda. Disiectam Aeneae toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina : nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

125

130

Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:

'Tantane vos generis tenuit fiducia vestri ? iam caelum terramque meo sine numine, venti, miscere, et tantas audetis tollere moles?

134

quos ego sed motos praestat componere fluctus : post mihi non simili poena commissa luetis. Maturate fugam, regique haec dicite vestro : non illi imperium pelagi saevumque tridentem, sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula Aeolus et clauso ventorum carcere regnet.'

Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,

140

collectasque fugat nubes solemque reducit.
Cymothoë simul et Triton adnixus acuto
detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti
et vastas aperit syrtis et temperat aequor,
atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
seditio, saevitque animis ignobile volgus,

145

iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat: 150
tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
conspexere, silent arrectisque auribus adstant;
ille regit dictis animos, et pectora mulcet:

sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
prospiciens genitor caeloque invectus aperto
flectit equos curruque volans dat lora secundo.

155

160

The Trojans land in a sheltered spot and prepare a meal. Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. Est in secessu longo locus: insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent: tum silvis scaena coruscis desuper horrentique atrum nemus imminet umbra; fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, nympharum domus hic fessas non vincula navis

164

ulla tenent, unco non alligat ancora morsu,
Huc septem Aeneas collectis navibus omni
ex numero subit; ac magno telluris amore
egressi optata potiuntur Troes harena
et sale tabentis artus in litore ponunt.

Ac primum silici scintillam excudit Achates suscepitque ignem foliis atque arida circum nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma expediunt fessi rerum, frugesque receptas

et torrere parant flammis et frangere saxo.

170

175

179

Aeneas sees and shoots seven stags, and encourages his comrades, who roast venison, and after eating it bewail those who had been lost.

Aeneas scopulum interea conscendit et omnem prospectum late pelago petit, Anthea si quem iactatum vento videat Phrygiasque biremis aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici. Navem in conspectu nullam, tris litore cervos prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur 185 a tergo, et longum per vallis pascitur agmen. Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas corripuit, [fidus quae tela gerebat Achates], ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis cornibus arboreis, sternit; tum volgus, et omnem 190 miscet agens telis nemora inter frondea turbam; nec prius absistit, quam septem ingentia victor

« PreviousContinue »