Page images
PDF
EPUB

Aeneas enters a grove where a temple is in building to Juno, in which he recognises well known incidents of the Trojan

war.

445

Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi: sic nam fore bello egregiam et facilem victu per saecula gentem. Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido condebat, donis opulentum et numine divae, aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque aere trabes, foribus cardo stridebat aënis. Hoc primum in luco nova res oblata timorem leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus et adflictis melius confidere rebus. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, artificumque manus inter se operumque laborem 455 miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas

bellaque iam fama totum volgata per orbem,

6

450

Atridas Priamumque et saevum ambobus Achillen. Constitit, et lacrimans Quis iam locus,' inquit, 'Achate,

quae regio in terris nostri non plena laboris ? 460 En Priamus. Sunt hic etiam sua praemia laudi; sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.' Sic ait, atque animum pictura pascit inani,

470

multa gemens, largoque umectat flumine voltum. 465 Namque videbat, uti bellantes Pergama circum hac fugerent Grai, premeret Troiana iuventus; hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis agnoscit lacrimans, primo quae prodita somno Tydides multa vastabat caede cruentus, ardentisque avertit equos in castra, priusquam pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. Parte alia fugiens amissis Troilus armis infelix puer atque inpar congressus Achilli, fertur equis curruque haeret resupinus inani, lora tenens tamen; huic cervixque comaeque tra

huntur

per terram, et versa pulvis inscribitur hasta. Interea ad templum non aequae Palladis ibant crinibus Iliades passis peplumque ferebant, suppliciter tristes et tunsae pectora palmis: diva solo fixos oculos aversa tenebat.

475

480

Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros exanimumque auro corpus vendebat Achilles. Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, 485 ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici tendentemque manus Priamum conspexit inermes. Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis, Eoasque acies et nigri Memnonis arma. Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens mediisque in milibus ardet,

490

aurea subnectens exsertae cingula mammae, bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Dido enters the temple; Aeneas sees the comrades, who, as he thought, were lost.

495

Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, dum stupet obtutuque haeret defixus in uno, regina ad templum, forma pulcherrima Dido, incessit magna iuvenum stipante caterva. Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa phare

tram

499

fert umero, gradiensque deas supereminet omnis ; -Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus ;talis erat Dido, talem se laeta ferebat

505

per medios, instans operi regnisque futuris. Tum foribus divae, media testudine templi, saepta armis solioque alte subnixa resedit. Iura dabat legesque viris, operumque laborem partibus aequabat iustis aut sorte trahebat, cum subito Aeneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo dispulerat penitusque alias avexerat oras.

511

Obstipuit simul ipse, simul percussus Achates laetitiaque metuque: avidi coniungere dextras ardebant, sed res animos incognita turbat.

515

Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, quae fortuna viris, classem quo litore linquant, quid veniant: cunctis nam lecti navibus ibant orantes veniam, et templum clamore petebant.

519

Ilioneus, as their spokesman, begs for permission to rebuild their ships, and sail to Sicily or Italy.

525

Postquam introgressi et coram data copia fandi, maximus Ilioneus placido sic pectore coepit: 'O regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras. Non nos aut ferro Libycos populare Penatis venimus, aut raptas ad litora vertere praedas; non ea vis animo nec tanta superbia victis. Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; Oenotri coluere viri; nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem.

530

Hic cursus fuit,

cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion

535

in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris perque undas, superante salo, perque invia saxa dispulit: huc pauci vestris adnavimus oris. Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara morem

permittit patria? hospitio prohibemur harenae; 540 bella cient, primaque vetant consistere terra. Si genus humanum et mortalia temnitis arma, at sperate deos memores fandi atque nefandi. Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis : quem si fata virum servant, si vescitur aura aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris, Officio nec te certasse priorem

non metus.

paeniteat: sunt et Siculis regionibus urbes

545

armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. 550 Quassatam ventis liceat subducere classem

et silvis aptare trabes et stringere remos: si datur Italiam, sociis et rege recepto, tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrûm, 555 pontus habet Libyae, nec spes iam restat Iuli, at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, unde huc advecti, regemque petamus Acesten.' Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant Dardanidae.

Dido welcomes them and offers them a shelter. Tum breviter Dido voltum demissa profatur: 'Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. Res dura et regni novitas me talia cogunt moliri, et late finis custode tueri.

Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,

560

« PreviousContinue »