Aeneid, Volume 4 |
From inside the book
Page 38
375 nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis . nusquam tuta fides . eiectum litore , egentem excepi et regni demens in parte locavi . amissam classem , socios a morte reduxi ( heu furiis incensa feror ! ) ...
375 nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis . nusquam tuta fides . eiectum litore , egentem excepi et regni demens in parte locavi . amissam classem , socios a morte reduxi ( heu furiis incensa feror ! ) ...
What people are saying - Write a review
We haven't found any reviews in the usual places.
Other editions - View all
Common terms and phrases
Aeneas Aeneid amor Apollo atque auras bear begins bring caesura called caput carry Carthage command conj ctum curas death Dido drive eris fall father fear final followed foot give goddess gods Greek haec hand hinc honour icis impers indic inis inter intr ipse Italy itum Juno Jupiter land leaves marked marriage meaning mente mihi morte move naturally ntis nunc omnis oris pass passion pectore plur prep primum quae quam quid quis quod rest rites Roman sail sense short speak spirit supply syllable terras town Trojans Troy turn verb Virgil vowel wings
Popular passages
Page 35 - At regina dolos (quis fallere possit amantem?) praesensit motusque excepit prima futuros, omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti detulit armari classem cursumque parari. Saevit inops animi totamque incensa per urbem 300 bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
Page 47 - Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia luno...
Page 39 - Misceri ante oculos tantis clamoribus aequor? Improbe amor, quid non mortalia pectora cogis? Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando Cogitur, et supplex animos submittere amori, Ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.
Page 37 - Nee tibi diva parens, generis nee Dardanus auctor, perfide ; sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. nam quid dissimulo? aut quae me ad majora reserve?
Page 23 - AT regina gravi iamdudum saucia cura vulnus alit venis, et caeco carpitur igni. multa viri virtus animo, multusque recursat gentis honos ; haerent infixi pectore vultus verbaque, nee placidam membris dat cu-ra quietem.
Page 35 - Dido? quin etiam hiberno moliris sidere classem, et mediis properas Aquilonibus ire per altum, 310 crudelis? Quid? si non arva aliena domosque ignotas peteres, et Troia antiqua maneret, Troia per undosum peteretur classibus aequor?
Page 47 - ... haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo. turn vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis, cinerique haec mittite nostro munera. nullus amor populis nee foedera sunto. exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor 635 qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis : pugnent ipsique nepotesque.
Page 49 - Dixerat; atque illam media inter talia ferro conlapsam aspiciunt comites ensemque cruore spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta 665 atria; concussam bacchatur Fama per urbem. lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether, non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis Karthago aut antiqua Tyros flammaeque furentes 670 culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Page 36 - Dixerat. ille lovis monitis immota tenebat lumina et obnixus curam sub corde premebat. tandem pauca refert: 'ego te quae plurima fando enumerare vales numquam, regina, negabo promeritam nec me meminisse pigebit Elissae, 335 dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furto speravi (ne finge) fugam, nec coniugis umquam praetendi taedas aut haec in foedera veni.
Page 28 - Massylique ruunt equites et odora canum vis. reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. 135 tandem progreditur magna stipante caterva Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo ; cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula vestem.