Page images
PDF
EPUB

Regifico luxu; Furiarum maxuma iuxta

Accubat, et manibus prohibet contingere mensas,
Exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.

930

935

XXXIV. In obedience to the Sibyl's directions Aeneas
deposits the magic bough as an offering to Proserpine.
They then come to the abode of the blessed.
His demum exactis, perfecto munere divae,
Devenere locos laetos et amoena virecta
Fortunatorum nemorum sedesque beatas.
Largior hic campos aether et lumine vestit
Purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
Pars in gramineis exercent membra palaestris,
Contendunt ludo et fulva luctantur arena;
Pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
Nec non Threicius longa cum veste sacerdos
Obloquitur numeris septem discrimina vocum,
Iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno,
Hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,
Magnanimi heroes, nati melioribus annis,

940

Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor.

945

Arma procul currusque virum miratur inanis.

Stant terra defixae hastae, passimque soluti

Per campum pascuntur equi. Quae gratia currum
Armorumque fuit vivis, quae cura nitentis

Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.
Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam
Vescentis laetumque choro Paeana canentis
Inter odoratum lauri nemus, unde superne

950

Plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.

Hic manus ob patriam pugnando volnera passi,

955

36

THE KINGS OF ROME

[VI.

Quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
Quique pii vates et Phoebo digna locuti,
Inventas aut qui vitam excoluere per artis,
Quique sui memores alios fecere merendo;

Omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.

960

XXXV. Aeneas meets his father, who shows him the shades which are destined to take human form and do great deeds on earth. He points out to him Caesar Augustus, the first Emperor of Rome.

Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet
Saecula qui rursus Latio regnata per arva

Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
Proferet inperium; iacet extra sidera tellus,
Extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
Huius in adventum iam nunc et Caspia regna
Responsis horrent divom et Maeotia tellus,
Et septemgemini turbant trepida ostia Nili.
Nec vero Alcides tantum telluris obivit,
Fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi
Pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu ;
Nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis,

965

670

Liber, agens celso Nysae de vertice tigris.

975

XXXVI. Next the kings and great heroes of the Roman

state yet to be.

Quis procul ille autem ramis insignis olivae
Sacra ferens? Nosco crinis incanaque menta
Regis Romani, primam qui legibus urbem
Fundabit, Curibus parvis et paupere terra

Missus in inperium magnum.

Cui deinde subibit, 980

Otia qui rumpet patriae residesque movebit

Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
Agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,
Nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
Vis et Tarquinios reges, animamque superbam
Ultoris Bruti, fascesque videre receptos?
Consulis inperium hic primus saevasque secures
Accipiet, natosque pater nova bella moventis
Ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
Infelix! Utcumque ferent ea facta minores,
Vincet amor patriae laudumque inmensa cupido.
Quin Decios Drusosque procul saevumque securi
Aspice Torquatum et referentem signa Camillum.
Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,
Concordes animae nunc et dum nocte premuntur,
Heu quantum inter se bellum, si lumina vitae
Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt !
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci
Descendens, gener adversis instructus Eois.
Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,
Neu patriae validas in viscera vertite viris ;
Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,
Proiice tela manu, sanguis meus !-

Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
Victor aget currum, caesis insignis Achivis.
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,
Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
Ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae.

985

990

995

1000

1005

Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat? Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli, 1010

38

THE HAUNTED SHORE

Scipiados, cladem Libyae, parvoque potentem
Fabricium, vel te sulco, Serrane, serentem?
Quo fessum rapitis, Fabii? tu Maxumus ille es,
Unus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius aera,

Credo equidem, vivos ducent de marmore voltus,
Orabunt caussas melius, caelique meatus
Describent radio et surgentia sidera dicent:
Tu regere inperio populos, Romane, memento;
Hae tibi erunt artes; pacisque inponere morem,
Parcere subiectis, et debellare superbos.

[VII.

1015

1020

XXXVII. After his return from the realms below, Aeneas
and his men sail along the Italian shore northwards.
Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxuma Circaeae raduntur litora terrae,

Dives inaccessos ubi Solis filia lucos

1025

Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis

Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,

Arguto tenuis percurrens pectine telas.
Huic exaudiri gemitus iraeque leonum,

Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,

1030

Saetigerique sues atque in praesepibus ursi

Saevire, ac formae magnorum ululare luporum,

Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
Induerat Circe in voltus ac terga ferarum.

Quae ne monstra pii paterentur talia Troes
Delati in portus, neu litora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis,

Atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.

1035

XXXVIII. They sail up the mouth of the Tiber. Latinus, the king of the country, had a lovely daughter named Lavinia, sought in marriage by many nobles, and especially by Turnus, a neighbouring prince. Strange portents indicate that it is to a foreigner that she must be given.

Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,

Sacra comam, multosque metu servata per annos,
Quam pater inventam, primas cum conderet arces,
Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
Huius apes summum densae-mirabile dictu-
Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
Obsedere apicem, et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates, Externum cernimus, inquit,
Adventare virum, et partis petere agmen easdem
Partibus ex isdem, et summa dominarier arce.
Praeterea castis adolet dum altaria taedis,

1040

1045

1050

Ut iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,

Visa, nefas, longis conprendere crinibus ignem,

Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,

Regalisque accensa comas, accensa coronam,
Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Volcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri :
Namque fore inlustrem fama fatisque canebant

1055

Ipsam, sed populo magnum portendere bellum.

1060

« PreviousContinue »