The ... book of Virgil's Æneid, with a vocabulary ed. by J.T. White. The 12th book

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 17 - ... praescia longe horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late), ante volant sonitumque ferunt ad litora venti, 455 talis in adversos ductor Rhoeteius hostis agmen agit, densi cuneis se quisque coactis adglomerant.
Page 31 - Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, Armatam saevi Parthus quam felle veneni, Parthus, sive Cydon, telum immedicabile, torsit, Stridens et celeres incognita transilit umbras.
Page 26 - Arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis Frangitur, in medioque ardentem deserit ictu, Ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior Euro, Ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
Page 3 - Accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem 65 subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa : tales virgo dabat ore colores.
Page 33 - Ac velut in somnis , oculos ubi languida pressit Nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus Velle videmur, et in mediis conatibus aegri Succidimus ; non lingua valet, non corpore notae Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur : Sic Turno, quacumque viam virtute petivit, Successum dea dira negat.
Page 12 - Has inter voces, media inter talia verba, ecce viro stridens alis allapsa sagitta est, incertum qua pulsa manu...
Page 34 - Turnus straverat atque umeris inimicum insigne gerebat. ille, oculis postquam saevi monumenta doloris exuviasque hausit, furiis accensus et ira terribilis: 'tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi? Pallas te hoc volnere, Pallas immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit," hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit fervidus.
Page 24 - Usque adeone mori miserum est ? Vos o mihi Manes Este boni, quoniam Superis aversa voluntas. Sancta ad vos anima, atque istius inscia culpae Descendam, magnorum haud umquam indignus avorum.
Page 32 - Non me tua fervida terrent Dicta, ferox ; di me terrent, et Jupiter hostis." Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens, Saxum antiquum, ingens, campo quod forte jacebat, Limes agro positus, litem ut discerneret arvis ; Vix illud lecti bis sex cervice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus : Ille manu raptum trepida torquebat in hostem, Altior insurgens, et cursu concitus heros.
Page 34 - Equidem merui nec deprecor' inquit; ' utere sorte tua. Miseri te si qua parentis tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis Anchises genitor), Dauni miserere senectae, et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, 935 redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas Ausonii videre ; tua est Lavinia coniunx : ulterius ne tende odiis.

Bibliographic information