Bibliothèque Latine-Française, Volume 15

Front Cover
C. L. F. Pancoucke, 1853
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Contents


Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 118 - Barine, nocuisset unquam, Dente si nigro fieres vel uno Turpior ungui, Crederem. Sed tu simul obligasti Perfidum votis caput enitescis Pulchrior multo, juvenumque prodis Publica cura. Expedit matris cineres opertos Fallere et toto taciturna noctis Signa cum caelo gelidaque divos Morte carentes.
Page 256 - Cum semel occideris et de te splendida. Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.
Page 38 - Pyrrha, sub antrof cui flavam religas comam, simplex munditiis? heu quoties fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora ventis emirabitur insolens, qui nunc te fruitur credulus aurea; qui semper vacuam, semper amabilem sperat nescius aurae fallacis. miseri, quibus intentata nites ! me tabula sacer votiva paries indicat uvida suspendisse potenti vestimenta maris deo.
Page 324 - Etrusca praeter et volate litora. 40 nos manet Oceanus circumvagus ; arva, beata petamus arva divites et insulas, reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis et imputata floret usque vinea...
Page 230 - Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex. Dicar qua violens obstrepit Aufidus Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnavit populorum, ex humili potens, Princeps Aeolium carmen ad Italos Deduxisse modos. Sume superbiam Quaesitam meritis et mihi Delphica Lauro cinge volens, Melpomene, comam.
Page 72 - Arida nutrix. Pone me pigris ubi nulla campis Arbor aestiva recreatur aura, Quod latus mundi nebulae malusque luppiter urget ; 20 Pone sub curru nimium propinqui Solis in terra domibus negata : Dulce ridentem Lalagen amabo, Dulce loquentem.
Page 156 - JUSTUM et tenacem propositi virum Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida, neque Auster, Dux inquieti turbidus Adriae, 5 Nee fulminantis magna manus Jovis : Si fractus illabatur orbis, * Impavidum ferient ruinae.
Page 34 - Quem mortis timuit gradum, Qui siccis oculis monstra natantia, Qui vidit mare turgidum et Infames scopulos, Acroceraunia ? 20 Nequiquam deus abscidit Prudens Oceano dissociabili Terras, si tamen impiae Non tangenda rates transiliunt vada.
Page 260 - Musis proelia; non ferox Hector vel acer Deiphobus graves Excepit ictus pro pudicis Conjugibus puerisque primus. Vixere fortes ante Agamemnona Multi ; sed omnes illacrimabiles Urgentur ignotique longa Nocte, carent quia vate sacro.
Page 286 - Queruntur in silvis aves, Fontesque lymphis obstrepunt manantibus, Somnos quod invitet leves. At cum tonantis annus hibernus Jovis Imbres nivesque comparat, 30 Aut trudit acres hinc et hinc multa cane Apros in obstantes plagas, Aut amite levi rara tendit retia, Turdis edacibus dolos, Pavidumque leporem et advenam laqueo gruem 35 Jucunda captat praemia.

Bibliographic information