Publi Vergili Maronis opera ex recens. J. Conington

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 8 - Teque adeo decus hoc aevi, te consule inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses; te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita perpetua solvent formidine terras . ille deum vitam accipiet divisque videbit permixtos heroas , et ipse videbitur illis , pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
Page 221 - Ille velut pelagi rupes inmota resistit; Ut pelagi rupes magno veniente fragore, Quae sese, multis circum latrantibus undis, Mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum Saxa fremunt, laterique inlisa refunditur alga. 590 Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas Consilium, et saevae nutu lunonis eunt res : Multa deos aurasque pater testatus inanes, ' Frangimur heu fatis,' inquit, ' ferimurque procella ! 'Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, 595 'O miseri.
Page 198 - Elidis urbem ibat ovans divomque sibi poscebat honorem, demens, qui nimbos et non imitabile fulmen 590 aere et cornipedum pulsu simularet equorum. at pater omnipotens densa inter nubila telum contorsit, non ille faces nee fumea taedis lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
Page 4 - Amyntas? 35 est mihi disparibus septem compacta cicutis fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim, et dixit moriens :
Page 84 - Africus et vastos volvunt ad litora fluctus. insequitur clamorque virum stridorque rudentum. eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Page 237 - ... dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis cunctantem amplexu molli fovet. ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas intravit calor et labefacta per ossa cucurrit, 390 non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
Page 7 - Et me Phoebus amat} Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus. D. Malo me Galatea petit, lasciva puella, et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
Page 201 - Dicam equidem, nee te suspensum, nate, tenebo' suscipit Anchises, atque ordine singula pandit. ' Principio caelum ac terras camposque liquentis lucentemque globum Lunae Titaniaque astra 725 spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet. inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum, et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. igneus est ollis vigor et caelestis origo...

Bibliographic information