× ૪૧. Lv 18,425 1882. Feb. 8, P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER PRIMVS. Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni) audierat, Tyrias olim quae verteret arces; exciderant animo; manet alta mente repostum ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem 30 35 40 45 50 55 60 ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: 'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex 65 et mulcere dedit fluctus et tollere vento, gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque penates: incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et dissice corpora ponto. sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat et pulchra faciat te prole parentem.' Aeolus haec contra: tuus, o regina, quid optes, explorare labor; mihi iussa capessere fas est. tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.' Haec ubi dicta, cavom conversa cuspide montem impulit in latus: ac venti velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvont ad litora fluctus. insequitur clamorque virum stridorque rudentum. eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. intonuere poli et crebris micat ignibus aether, praesentemque viris intentant omnia mortem. extemplo Aeneae solvontur frigore membra; ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas talia voce refert: 'o terque quaterque beati, quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis Tydide! mene Iliacis occumbere campis non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra, saevos ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit!' 70 75 80 85 90 95 100 Talia iactanti stridens aquilone procella velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. franguntur remi; tum prora avertit et undis dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens terram inter fluctus aperit, furit aestus harenis. tris Notus abreptas saxa latentia torquet, (saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras, dorsum inmane mari summo), tris Eurus ab alto in brevia et syrtis urguet (miserabile visu) inliditque vadis atque aggere cingit harenae. unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus in puppim ferit: excutitur pronusque magister volvitur in caput; ast aliam ter fluctus ibidem. torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex. apparent rari nantes in gurgite vasto, arma virum tabulaeque et Troïa gaza per undas. iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati, et qua vectus Abas, et qua grandaevos Aletes, vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt. Interea magno misceri murmure pontum emissamque hiemem sensit Neptunus et imis stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto prospiciens summa placidum caput extulit unda. siectam Aeneae toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina. nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: quos ego! sed motos praestat componere fluctus: 10: 110 115 120 125 130 135 |