vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula Defessi Aeneadae quae proxima litora cursu contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. est in secessu longo locus: insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis desuper horrentique atrum nemus imminet umbra; fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, nympharum domus. hic fessas non vincula navis ulla tenent, unco non alligat anchora morsu. huc septem Aeneas collectis navibus omni ex numero subit; ac magno telluris amore egressi optata potiuntur Troes harena et sale tabentis artus in litore ponunt. ac primum silici scintillam excudit Achates succepitque ignem foliis atque arida circum nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam. tum cererem corruptam undis cerealiaque arma 140 145 150 155 160 165 170 175 expediunt fessi rerum, frugesque receptas et torrere parant flammis et frangere saxo. Aeneas scopulum interea conscendit et omnem prospectum late pelago petit, Anthea siquem iactatum vento videat Phrygiasque biremis aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici. navem in conspectu nullam, tris litore cervos prospicit errantis; hos tota armenta secuntur a tergo, et longum per vallis pascitur agmen. constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas corripuit [fidus quae tela gerebat Achates] ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis cornibus arboreis, sternit, tum volgus et omnem miscet agens telis nemora inter frondea turbam; nec prius absistit, quam septem ingentia victor corpora fundat humi et numerum cum navibus aequet. hinc portum petit, et socios partitur in omnis. vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, dividit, et dictis maerentia pectora mulcet: 'o socii (neque enim ignari sumus ante malorum) o passi graviora, dabit deus his quoque finem. vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa experti: revocate animos, maestumque timorem mittite; forsan et haec olim meminisse iuvabit. per varios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. durate, et vosmet rebus servate secundis.' 1 Talia voce refert, curisque ingentibus aeger spem voltu simulat, premit altum corde dolorem. illi se praedae accingunt dapibusque futuris: tergora deripiunt costis et viscera nudant, pars in frusta secant veribusque trementia figunt, litore aëna locant alii flammasque ministrant. tum victu revocant vires, fusique per herbam inplentur veteris bacchi pinguisque ferinae. 180 185 190 195 200 205 210 215 postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, 220 225 230 235 240 245 250 1 Olli subridens hominum sator atque deorum voltu, quo caelum tempestatesque serenat, oscula libavit natae, dehinc talia fatur: 'parce metu, Cytherea: manent inmota tuorum fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini moenia, sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et volvens fatorum arcana movebo) bellum ingens geret Italia populosque feroces contundet, moresque viris et moenia ponet, tertia dum Latio regnantem viderit aestas ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. at puer Ascanius, quoi nunc cognomen Iulo additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno), triginta magnos volvendis mensibus orbis imperio explebit, regnumque ab sede Lavini transferet, et longam multa vi muniet Albam. hic iam ter centum totos regnabitur annos gente sub Hectorea, donec regina sacerdos Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem. inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet moenia Romanosque suo de nomine dicet. his ego nec metas rerum nec tempora pono, imperium sine fine dedi. quin aspera Iuno, quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos, rerum dominos, gentemque togatam. sic placitum. veniet lustris labentibus aetas, cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas servitio premet ac victis dominabitur Argis. nascetur pulchra Troianus origine Caesar, imperium Oceano, famam qui terminet astris, Iulius, a magno demissum nomen Iulo. hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, accipies secura; vocabitur hic quoque votis. aspera tum positis mitescent saecula bellis; 255 260 265 27C 275 280 285 29C cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus 295 virginis os habitumque gerens et virginis arma, Spartanae vel qualis equos Threissa fatigat Harpalyce volucremque fuga praevertitur Eurum. namque umeris de more habilem suspenderat arcum venatrix, dederatque comam diffundere ventis, nuda genu nodoque sinus collecta fluentis. ac prior 'heus' inquit, 'iuvenes, monstrate, mearum vidistis siquam hic errantem forte sororum, succinctam pharetra, et maculosae tegmina lyncis aut spumantis apri cursum clamore prementem.' Sic Venus, et Veneris contra sic filius orsus: 'nulla tuarum audita mihi neque visa sororum, 0 - quam te memorem, virgo? namque hau tibi voltus mortalis, nec vox hominem sonat; o dea certe, an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una? 300 305 310 315 320 325 |