Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

By exchange.

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMVS.

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris.
Italiam fato profugus Laviniaque venit

litora, multum ille et terris iactatus et alto
vi superum saevae memorem Iunonis ob iram,
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
inferretque deos Latio, genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso
quidve dolens regina deum tot volvere casus
insignem pietate virum, tot adire labores
inpulerit. tantaene animis caelestibus irae?

28414

[ocr errors]

Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni) Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli; quam Iuno fertur terris magis omnibus unam posthabita coluisse Samo: hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse siqua fata sinant, iam turn tenditque fovetque. progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae verteret arces; hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae: sic volvere parcas. id metuens veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis (necdum etiam causae irarum saevique dolores

4

[ocr errors]
[blocks in formation]

exciderant animo; manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae
et genus invisum et rapti Ganymedis honores):
his accensa super iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
arcebat longe Latio, multosque per annos
errabant acti fatis maria omnia circum.
tantae molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant,
cum Iuno aeternum servans sub pectore volnus
haec secum: 'mene incepto desistere victam,
nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivom atque ipsos potuit submergere ponto
unius ob noxam et furias Aiacis Oili?

ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem
disiecitque rates evertitque aequora ventis,
illum expirantem transfixo pectore flammas
turbine corripuit scopuloque infixit acuto;
ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero.
et quisquam numen Iunonis adorat
praeterea, aut supplex aris imponet honorem?'
Talia flammato secum dea corde volutans
nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro
luctantes ventos tempestatesque sonoras
imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
illi indignantes magno cum murmure montis
circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
quippe ferant rapidi secum verrantque per auras:
sed pater omnipotens speluncis abdidit atris
hoc metuens, molemque et montes insuper altos
imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
et premere et laxas sciret dare iussus habenas.

30

335

40

45

50

55

60

ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:

'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex 65 et mulcere dedit fluctus et tollere vento,

gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans victosque penates:
incute vim ventis submersasque obrue puppes,
aut age diversos et dissice corpora ponto.
sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
exigat et pulchra faciat te prole parentem.'

Aeolus haec contra: 'tuus, o regina, quid optes,
explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
concilias, tu das epulis accumbere divom,
nimborumque facis tempestatumque potentem.'

Haec ubi dicta, cavom conversa cuspide montem
impulit in latus: ac venti velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
incubuere mari, totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvont ad litora fluctus.
insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
intonuere poli et crebris micat ignibus aether,
praesentemque viris intentant omnia mortem.
extemplo Aeneae solvontur frigore membra;
ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas
talia voce refert: 'o terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis
Tydide! mene Iliacis occumbere campis

70

70

75

80

85

90

95

non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra,
saevos ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
scuta virum galeasque et fortia corpora volvit!'

100

Talia iactanti stridens aquilone procella velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. franguntur remi; tum prora avertit et undis

dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mans.
hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens
terram inter fluctus aperit, furit aestus harenis.
tris Notus abreptas in saxa latentia torquet,
(saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras,
dorsum inmane mari summo), tris Eurus ab alto
in brevia et syrtis urguet (miserabile visu)
inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
ipsius ante oculos ingens a vertice pontus

10:

110

in puppim ferit: excutitur pronusque magister
volvitur in caput; ast aliam ter fluctus ibidem
torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
apparent rari nantes in gurgite vasto,

115

arma virum tabulaeque et Troïa gaza per undas.
iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati,
et qua vectus Abas, et qua grandaevos Aletes,
vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes
accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum emissamque hiemem sensit Neptunus et imis stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto prospiciens summa placidum caput extulit unda. disiectam Aeneae toto videt aequore classem,

fluctibus oppressos Troas caelique ruina. nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: 'tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

iam caelum terramque meo sine numine, venti, miscere, et tantas audetis tollere moles?

quos ego! sed motos praestat componere fluctus:
post mihi non simili poena commissa luetis.
maturate fugam, regique haec dicite vestro:
non illi imperium pelagi saevomque tridentem,
sed mihi sorte datum. tenet ille inmania saxa,

120

125

130

135

« PreviousContinue »